Authors/Buridan/In libros posteriorum analyticorum/Liber 1/Q4

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q3 Q5

See also the translation in the old Logic Museum.

Latin English
Quaestio 4a
UTRUM ANTE CUIUSLIBET CONCLUSIONIS DEMONSTRABILIS NOTITIAM NECESSE SIT PRAECOGNOSCERE DE SUBIECTO QUIA EST
Consequenter quaeritur, quarto, utrum ante cuiuslibet conclusionis demonstrabilis notitiam necesse sit praecognoscere de subiecto quia est.
1. Arguitur quod non: quia quod quaeritur in scientia demonstrativa non praecognoscitur; sed quaeritur si est, et quia est, et quid est et propter quid est, ut patet secundo huius*; igitur nullum illorum praecognoscitur.
2. Item, quod demonstratur non praecognoscitur; sed si est, quia est, quid est et propter quid est demonstrantur, quoniam illae quattuor quaestiones terminantur per demonstrationem, ut dicit Lincolniensis*, secundo huius; ergo non praecognoscuntur.
3. Item, syllogismus sophisticus ponitur esse subiectum in libro Elenchorum, et tamen in illo libro demonstrat Aristotiles syllogismos sophisticos esse; ergo subiectum in aliqua scientia bene demonstratur esse; ergo non oportet hoc praecognoscere.
4. Item, non praecognoscitur de passione quia est; ergo nec de subiecto hoc praecognoscitur. Probo consequentiam: quia saepe passiones sunt subiecto notiores; igitur videtur quod magis debeant praecognosci, et non videtur ratio quare magis sit necessarium de passione quam de subiecto.
5. Item, quod investigatur in scientia demonstrativa non praecognoscitur; sed quia est investigatur; ergo non praecognoscitur. Minor patet: quia idem est quid est subiecti et quia est subiecti; modo quid est subiecti bene investigatur: verbi gratia, in libro de Anima investigatur definitio animae, id est quid anima est, et in hoc secundo libro declaratur quid est demonstratio, licet tamen demonstratio et anima sint subiecta in scientiis dictorum librorum.
6. Item, multae conclusiones sunt negativae; sed ad sciendum conclusionem negativam non oportet scire de subiecto quia est, eo quod conclusio negativa esset vera licet pro nullo subiectum supponeret; ideo non oportet in omni scientia demonstrativa praesupponere de subiecto quia est. Confirmatur hoc: quia multas habemus conclusiones demonstrabiles de vacuo et infinito; tamen non supponimus vacuum vel infinitum esse, quia falsum supponeremus; ergo ... et caetera.
Oppositum patet per Aristotilem, prooemio huius, dicentem "dupliciter necessarium est praecognoscere"*, scilicet de subiecto et de dignitate quia est, et de subiecto et de passione quid est; et hoc magis determinat in medio istius primi libri*.
Item, secundo Metaphysicae*, dicit Aristotiles quod scientiae nihil dicunt seu inquirunt si est aut non est genus subiectum circa quod versantur.
Notandum est quod licet 'subiectum'* multipliciter capiatur, tamen quantum ad propositum non intendimus loqui nisi de duplici acceptione 'subiecti'.
Uno modo 'subiectum' dicitur in relatione ad 'praedicatum'; et sic est subiectum ille terminus alicuius propositionis de quo alter terminus in illa propositione praedicatur.
Alio modo dicitur 'subiectum' in ordine ad 'passionem', et tunc 'subiectum' et 'passio' sunt termini pro eodem supponentes, quorum tamen unus addit super significationem alterius aliquam extraneam connotationem, sicut isti termini 'homo' et 'risibile'; quoniam iste terminus 'risibile' connotat actum ridendi: dicitur enim 'risibile' quod aptum natum est ridere. Et tunc semper ille terminus qui super alterum addit connotationem dicitur 'passio'* respectu illius, et ille alter terminus, minus connotativus vel omnino absolutus a connotatione, dicitur 'subiectum'.
Modo, multi* opinantur quod Aristotiles intendit de subiecto conclusionis, scilicet de quo alterum praedicatur, quando dicit quod de subiecto oportet praecognoscere quia est. Quia ipsi*
dicunt quod impossibile est demonstrare de aliquo termino hoc verbum 'est' secundum adiacens, ita quod tales propositiones 'deus est', 'prima causa est', sunt omnino indemonstrabiles. Et hoc ipsi nituntur sic probare. Si ista propositio 'deus est' esset demonstrabilis, sequeretur quod hoc esset per aliquod medium quod esset magis notum de deo quam hoc verbum 'est'; consequens est falsum; igitur et antecedens. Falsitas consequentis videtur manifesta propter duo. Primo, quia de nullo ente videtur aliquid notius quam quod ipsum est, cum conceptus entis sit communissimus et notissimus. Secundo, quia in qualibet propositione affirmativa formata de isto subiecto 'deus' includitur ista 'deus est': quia non est verum quod deus sit immobilis nisi deus sit et quod sit prima causa nisi ipse sit; nec est possibile quod tu scias deum esse, nec deum esse bonum, aut primam causam, et sic de aliis, si tu dubitas utrum deus sit. Et sic patet quod de isto termino 'deus', et de quocumque alio termino sumpto pro quolibet ente, impossibile est quod aliquod praedicatum sit notius quam hoc praedicatum 'est'. Et sic patet falsitas consequentis. Sed consequentia principalis est manifesta: quia non potest syllogizari nec probari nisi per medium affirmative coniunctum utrique extremitati, et, per consequens, dictum affirmative de deo.
Item, illa opinio confirmatur. Quia nulla demonstratio esset bona in qua peteretur principium. Sed in syllogizando quod deus est aut quod A est peteretur principium: quia una praemissa affirmaret unum praedicatum de isto subiecto 'deus' vel de hoc subiecto 'A', et in hoc statim peteretur principium: quia nullus concedit illam de tertio adiacente si uult negare illam de secundo adiacente: numquam enim concederet deum esse primam causam si negaret deum esse.
Sed credo quod haec opinio est falsa. Quia est contra Aristotilem* et Lincolniensem*, secundo huius, qui ponunt quattuor quaestiones demonstrabiles, quae cum sint primo dubiae, tamen bene possunt verificari. Et inter illas enumerant quaestionem si est, in qua hoc verbum 'est' secundum adiacens quaeritur de aliquo subiecto. Aristotiles et Lincolniensis ponunt quod dictae quattuor quaestiones, praeter quaestionem 'quid est', terminantur per demonstrationem.
Item, dubitabile est utrum aliquid immobile sit, et tamen per scientiam demonstrativam et per processum demonstrativum in scientia naturali scitur quod aliquod immobile est; modo omne illud est demonstrabile quod ante erat dubium et postea est scitum per processum demonstrativum.
Sed ipsi volunt respondere quod haec non demonstratur 'immobile est', immo haec demonstratur 'aliquid est immobile'. Et quando quaeritur ab eis "quo modo igitur scitur ista 'immobile est'? cum ante dubitabatur", respondent quod scitur per unam consequentiam non syllogisticam, et, per consequens, non demonstrativam: quia quando demonstratum est quod aliquid est immobile, demonstratum est quod immobile est.
Sed, sine dubio, sic dicentes concedunt propositum meum; quia quidquid sequitur ad consequens sequitur ad antecedens; ideo ad praemissas demonstrativas ad quas sequitur ista 'aliquid est immobile' sequitur etiam ista 'immobile est'. Et est bonus syllogismus et bona demonstratio: quia est ex praemissis necessariis et notioribus, quia ad bonum syllogismum nihil plus exigitur nisi quod praemissae sint ordinatae in debito modo et figura, et quod conclusio de necessitate sequatur ex eis; ideo in secundo Priorum* habetis potestatem syllogismi quod est posse plura concludere, ita quod syllogistice concluditur quidquid sequitur ad unam conclusionem syllogistice conclusam.
Igitur, relicta illa opinione, pono conclusionem, cum Aristotile, quod oportet, in omni scientia simpliciter demonstrativa, de subiecto praecognosci quia est, capiendo 'subiectum', prout dicitur, in ordine ad passionem. Tamen illam conclusionem debetis modificare ita quod non intelligamus quia est pro praesenti solum, quia tunc conclusio esset falsa. Nam de rosis posset dari talis scientia demonstrativa licet non praecognosceretur quod aliqua rosa esset in praesenti. Sed debemus capere 'quia est' indifferenter ad praesens, praeteritum et futurum, sic intelligendo quod oportet de quolibet subiecto praecognoscere quia est vel fuit vel erit.
Hoc probatur. Primo, quia oportet sensum vel intellectum primo moveri ab aliquo ente quod manifeste appareat esse, et non posset evidentius probari quam quia apparet in prospectu sensus; ideo aliquid oportet praecognoscere esse. Iterum, impossibile est habere conceptum simplicem purum, et non connotativum, quin ille supponat pro aliquo praesenti, praeterito vel futuro; et hoc est quia nihil intelligitur quod non sit vel fuerit, sicut postea magis videbitur. Igitur, si aliquis terminus pro nullo supponit, hoc est quia est connotativus, vel quia componuntur in se plures conceptus. Sic conceptus vacui pro nullo supponit, quia conceptus vacui componit in se conceptus loci et conceptum corporis, scilicet negative: idem enim significat 'vacuum' quod 'locus non repletus corpore'. Et ita omnes tales termini, pro nullo supponentes, resolvuntur quantum ad quid nominis in alios terminos de quibus manifestum est et praecognitum est quod pro aliquo supponunt; et illi termini sunt subiecta de quibus notum est quia est.
Item, in omni quaestione oportet aliquid esse notum et aliquid esse dubium, secundo huius*, et illud quod est primo notum dicitur ipsum subiectum in scientia, de quo, cum sit primo notum, non est dubitatum quin sit vel fuerit.
Ultimo, primus conceptus absolutus est conceptus 'entis', scilicet significatus per hoc nomen 'ens', vel 'aliquid'*, et de illo ab omnibus praecognoscitur hoc verbum 'est' secundum adiacens: omnes enim sciunt aliquid esse. Et ille conceptus est primum subiectum in metaphysica; ideo in metaphysica de subiecto praecognoscitur quia est. Et si in aliis scientiis dubitetur de primis subiectis esse, illud demonstratur per metaphysicam, et sic supponitur in istis scientiis.
Per hoc ad rationes.
1. Ad primam, dico quod bene quaeritur, et dubitatur, et demonstratur de subiecto quia est, vel etiam si est: demonstratur enim quod immobile est. Sed de primis subiectis in quae passiones scientiarum ultimate resolvuntur non dubitatur si est; et si in aliqua scientia speciali dubitetur, inquiritur per superiorem scientiam.
2. Et sic responsum est ad secundam. Unde conceditur quod non est idem si est et quia est, cuius est praecognitio et cuius est quaestio.
3. Ad tertiam, conceditur quod in libro Elenchorum probatur et demonstratur syllogismum sophisticum esse, sed hoc est per habitum scientiae superioris, scilicet per metaphysicam.
4. Ad aliam dico quod licet de multis passionibus ad sensum apparentibus praecognoscatur quia est, tamen de multis dubitatur et inquiritur, +ut est simile de subiecto et passione+. Quia subiectum specialiter primum, ut subiectum in metaphysica, est conceptus simplex ad quem movetur intellectus ab ente sibi manifeste apparente; ideo non potest dubitari de illo si est. +Sed de subiecto exsistente noto+ tamen, propter connotationes passionum, potest dubitari an de illo verificetur hoc verbum 'est': quia potest esse dubium utrum dispositio connotata adiaceat rei pro qua subiectum supponit et utrum eodem modo adiaceat quo modo connotatur, quia si non, tunc de illo non verificatur hoc verbum 'est'.
5. Ad aliam, dico quod quid nominis de quolibet termino intrante demonstrationem debet praecognosci. Tamen aliquae definitiones possunt investigari per definitionem dicentem quid nominis praesuppositum. Concedo etiam quod nulla scientia potest investigare definitionem quidditativam sui subiecti primi nisi per habitum superioris scientiae: quia cum subiectum sit adaequatum scientiae, genus subiecti transcendit scientiam, et tamen genus intrat definitionem; ideo nec quid est nec quia est potest investigari de subiecto in scientia aliqua in qua illud est subiectum proprium.
6. Ad aliam, quae arguit de conclusionibus negativis, dico quod conclusiones negativae indigent praemissis affirmativis, vel saltem praemissa affirmativa, in qua iam oportet de aliquo termino supponere quia est. Et si iste terminus sit passio, oportet quod resolvatur in subiectum prius de quo etiam sit notum quia est. Et quando arguitur de vacuo, dicerem quod de vacuo nullam habemus scientiam (et de hoc post magis quaeretur), sed scientiam magis habemus de loco, per quam scimus quod nullus locus est sine corpore; et per hoc scimus quod vacuum non est, et est illa scientia de loco.

Notes