Authors/Buridan/In libros posteriorum analyticorum/Liber 1/Q6

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q5 Q7
Latin English
Quaestio 6a
UTRUM IN OMNI DEMONSTRATIONE MAIOR PRIUS PRAECOGNOSCATUR QUAM CONCLUSIO ET MINOR SIMUL TEMPORE CUM CONCLUSIONE
Consequenter quaeritur, sexto, utrum in omni demonstratione maior prius praecognoscatur quam conclusio et minor simul tempore cum conclusione.
1. Arguitur primo quod non: saepe enim maior non prius tempore cognoscitur quam minor: quia saepe fit transpositio praemissarum, et ita minor prius cognoscitur et formatur; ideo tunc non potest esse verum quod maior praecognoscatur prius quam conclusio et minor non prius sed simul.
2. Item, utramque praemissam oportet simul cognoscere cum conclusione; igitur neutra prius. Patet consequentia: quia simul tempore non est prius tempore. Sed antecedens probatur: quia non potest sciri quod talis conclusio ex talibus praemissis sequitur si ignorentur praemissae; ideo quando conclusio cognoscitur, oportet simul cum ea cognoscere ambas praemissas.
3. Confirmatur: quia in demonstratione oportet scire quod talis conclusio sit propter tales praemissas; ideo dicitur in definitione scire "quod illius est causa"; sed non potest sciri quod talis conclusio sit propter tales praemissas et quod tales praemissae sint causae talis conclusionis nisi haec sint simul cognita; ideo simul cum conclusione oportet utramque praemissam cognoscere.
4. Item, conclusio proponitur et intelligitur ante quam arguitur et antequam formantur praemissae; sed quaestio est idem quod conclusio vel in se continet conclusionem; ergo conclusio cognoscitur ante praemissas.
5. Deinde arguitur quod minor non simul tempore cognoscitur cum conclusione: quia oporteret plura intelligere simul, quod est contra Aristotilem, quarto Topicorum* et quarto Metaphysicae*.
6. Item, minor non simul cum conclusione cognoscitur. Quia aut nos dicimus hoc quia est possibile vel quia est necessarium. Si quia est possibile, tunc debemus idem dicere de maiore, quia possibile est maiorem et conclusionem simul cognoscere. Si vero dicitur quod hoc sit necessarium, nos dicimus falsum: quia saepe maiore et minore exsistentibus, vel formatis, tamen dubitamus de conclusione, et forte dubitamus quod non sequitur ex illis praemissis; immo, quod plus est, si ambabus praemissis cognitis esset necesse conclusionem cognosci et sciri, sequeretur quod cognitis principiis doctrinae in geometria nos sciremus omnes conclusiones geometriales; sed consequens est falsum. Et consequentia probatur: quia illa principia sunt praemissae sufficientes ad primam conclusionem; ideo illis scitis, sciretur prima conclusio; deinde, illa principia cum prima conclusione sunt sufficientes praemissae ad secundam conclusionem; ideo etiam secunda conclusio sciretur, et sic consequenter procedendo pari ratione; ergo non est necesse quod minore cognita cum maiore sciatur de necessitate conclusio.
Oppositum videtur Aristotiles declarare in prooemio huius libri*, dicens quod demonstrans conclusionem aliqualiter praecognovit tempore et aliqualiter simul. Et est intentio sua quod maiorem praecognoscimus tempore sed inducentes minorem cum maiore simul cognoscimus conclusionem, ut dicit.
Notandum est quod conclusio sive propositio dupliciter potest cognosci. Uno modo cognitione qua ipsa formatur et qua apprehendimus quid et quo modo per eam significatur; et isto modo conclusio potest cognosci, et cognoscitur, ante maiorem et ante minorem: saepe enim conclusio demonstranda proponitur a principio, antequam formetur aliqua praemissa. Alio modo cognitione adhaesiva, scilicet qua ei adhaeremus et oppositum tamquam falsum reputamus, quod potest esse dupliciter: uno modo enim adhaeremus alicui conclusioni ex voluntate, propter solam auctoritatem dicentis, et tunc non indigemus ad huius modi notitiam adhaesivam praecognoscere aliquas praemissas; aliquando autem per rationem determinantem intellectum ad assentiendum ei quod ante erat sibi dubium, et talis est omnis notitia qua conclusio dicitur proprie sciri; igitur de hac notitia intelligitur quaestio.
Tunc pono conclusiones faciles. Prima est quod utraque praemissa potest sciri absque hoc quod sciatur conclusio. Quia utraque praemissa potest sciri absque hoc quod alia praemissa sciatur; tamen non scitur conclusio nisi praemissae ante sciantur.
Secunda conclusio est quod possibile est ambas praemissas sciri absque hoc quod sciatur conclusio. Probatur. Primo, quia forte potest dubitari conclusio licet praemissae certissime sciantur. Secundo, quia licet de consequentia non dubitemus, tamen non attendimus ad conclusionem nec ad eius consequentiam ex talibus praemissis; ideo non consequitur scientia conclusionis.
Tertia conclusio est quod impossibile est scire conclusionem nisi aliquando sint ambae praemissae simul scitae cum ea, et hoc est quando in virtute praemissarum assentimus conclusioni. Tunc enim, ut dicit Lincolniensis*, scientia praemissarum gignit, id est facit, scientiam conclusionis in anima, et ad hoc faciendum non sufficit scientia unius praemissae, sed requiritur scientia ambarum praemissarum; modo efficiens non producit suum effectum simul tempore cum effectu (sic enim dicitur, secundo Physicorum*, quod causae et effectus actuales simul sunt et non sunt.
Quarta conclusio est quod procedendo naturali ordine doctrinae, maior scitur aliquo tempore antequam conclusio sciatur. Quia naturali ordine doctrinae maior ante formatur et conceditur quam minor formetur, sine qua tamen minore conclusio non scitur; ideo maior prius tempore scitur, et hoc intendebat Aristotiles.
Ultimo dico quod maiore et minore formatis et scitis, et etiam scito et considerato quod est certa et necessaria consequentia conclusionis ex illis praemissis, in eodem tempore maior scitur simul cum scientia conclusione. Et causa est quia positis causis efficientibus, sequitur sine mora effectus, maxime ubi non est resistentia; modo praemissis sic positis, positae sunt causae sufficientes ad sciendum conclusionem, et non est contrarium resistens; igitur ponitur scientia conclusionis; tamen si aliquid praedictorum deficeret, tunc non necessario sequeretur scientia conclusionis.
Et per illa dicta patet etiam manifeste quo modo rationes solvuntur.
1. Ad primam concedo quod minor potest prius sciri quam conclusio.
2, 3 Ad secundam, et etiam ad eius confirmationem, concedo quod non potest sciri conclusio nisi simul aliquo tempore scitis ambabus praemissis; tamen haec poterant ante sciri.
4. Alia ratio probat quod saepe conclusio prius intelligitur quantum ad eius formationem et significationem, <quod concessum est in positione>.
5. Ad aliam dico quod possibile est simul plura intelligere. Nec oppositum huius dicitur quarto Topicorum* nisi exemplariter, et exemplorum non requiritur uerificatio, primo Priorum*. In quarto autem Metaphysicae* bene dicitur "qui non unum intelligit nihil intelligit", et hoc est verum, quia qui multa intelligit unum intelligit.
6. Ad aliam dicitur quod non est necesse praemissis cognitis cognoscere conclusionem, sicut bene arguebat ratio de geometria. Tamen bene esset necesse cum circumstantiis appositis in ultima nostra conclusione, unde sic intendebat Aristotiles quod simul cognoscitur conclusio cum minore.

Notes