Authors/Buridan/In libros posteriorum analyticorum/Liber 1/Q3

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q2 Q4
Latin English
Quaestio 3a
UTRUM PER ADDISCERE SCIAMUS ALIQUID QUOD NUMQUAM ANTE SCIEBAMUS
Consequenter quaeritur, tertio, utrum per addiscere sciamus aliquid quod numquam ante sciebamus.
1. Arguitur primo quod non, per rationes Platonis*: quia deus creat animam intellectivam humanam, prout ponit fides; modo deus est agens perfectissimum, omnipotens et infinitum, et a tali agente non debet provenire nisi effectus perfectus; ergo anima humana fuit creata perfecta; et non est perfecta nisi per uirtutes et scientias; ergo a principio creationis anima nostra repleta erat scientiis et virtutibus; ideo quaecumque addiscimus, ea ante sciebamus.
2. Item, si tu numquam scivisti conclusionem quae nunc tibi demonstratur, sequitur quod non magis capies eam quam suum oppositum, id est quod non magis assenties ei quam suo opposito. Consequens est falsum. Et consequentia probatur de seruo fugitivo: quia si aliquis non cognosceret eum, si tunc occurreret ei, non magis esset determinatum ad capiendum eum quam quemcumque alium sibi occurrentem.
3. Item, si fiat tibi demonstratio quod numerus denariorum in bursa mea exsistentium est numerus par, sic arguendo "omnis numerus binarius est numerus par, sed iste numerus denariorum est binarius numerus; igitur est par", ego probo tibi quod tu praesciebas illam conclusionem, scilicet antequam tu videris illos denarios: quia omne binarium tu sciebas esse numerum parem, et numerus illorum denariorum est binarius; ergo numerum illorum denariorum sciebas esse parem. Praemissae apparent esse verae et forma syllogistica de obliquis est perfectissima et in prima figura; ergo conclusio est concedenda. Et illae fuerunt rationes Platonis.
4. Sed iterum posset sic argui: nullum indivisibile est mobile, sive mutabile, ut patet sexto Physicorum*; sed intellectus humanus est indivisibilis; ergo non est mutabilis; et sic sequitur quod non potest sibi acquiri habitus nouus, scilicet quam ante non habebat.
5. Item, Commentator, secundo de Anima*, ponit unicum esse intellectum humanum in omnibus hominibus et esse perpetuum; et, per consequens, intellectus tuus novit omnia quae praecessores tui noverunt, et sic ipse nihil potest addiscere quod ante non novit.
Oppositum arguitur per Aristotilem, tertio de Anima*, dicentem quod intellectus noster est in principio sicut tabula rasa, in qua nihil depictum est, id est quod ipse est omni scientia et cognitione vacuus. Et, in eodem tertio, dicit quod intellectus noster est possibilis a principio nativitatis, ita quod 'possibilis' est vocatus id est quod ipse est in potentia pura ad omnes intellectiones, vel species intelligibilium, ita quod nullam eorum habet in actu.
De ista quaestione fuerunt tres opiniones. Una fuit Averrois, qui dicit quod noster intellectus a principio et a perpetuo omnia scivit; sed per scientiam ipsius intellectus tu nihil scis vel intelligis nisi quando intellectus est tibi copulatus. Et forte intendebat quod copularetur tibi per receptionem specierum a phantasmatibus tuis. Sed quia ista opinio est haeretica et innaturalis, et quia debet tractari tertio de Anima*, ideo dimitto eam ad praesens.
Alia fuit opinio Platonis, dicentis quod intellectus tuus a principio creationis omnia scivit, sed usum et actum scientiae non potuit exercere propter ineptitudinem corporis et virtutum sensitivarum, quibus necessario indiget tamquam instrumentis ad exercendum actum scientiae. Unde manifestum est quod homo quando infirmatur vel dormit non potest exercere actum scientiae, quamuis vere habeat habitum. Ideo dicebat Plato quod intellectus ea quae sciebat obliviscitur et per doctrinam ea recordatur. Et forte difficile est illam opinionem improbare; unde etiam multi posuerunt quod in baptismo infunditur gratia, spes, fides et caritas, et aliae virtutes.
Tamen contra istam opinionem possetis sic arguere. Videmus quod homo de eis quae a viginti annis cognovit et postea circa ea non curavit reminiscitur subito obiecto occurrente, vel etiam si solummodo aliquis sibi illud recordat. Similiter si puer aliqua a principio suae creationis cognoverit, ea oblivisceretur in septimum vel decimum annum, quando subito reminisceretur de eis, sicut si obiectum sibi occurreret vel si ea aliquis sibi recordaret, quoniam tunc habuerit organa apta ad exercendum opus intellectus; tamen hoc uidemus esse falsum; ergo falsum est quod ipse praecognovit.
Item, illi qui sunt magnae memoriae deberent comprehendere omnes processus et conclusiones si addiscere non esset nisi reminisci; sed consequens est falsum; immo communiter illi qui sunt fortioris memoriae sunt difficilioris doctrinae et minoris ingenii.
Item, sensus canis aliqua iudicat et addiscit quae tamen non praecognovit, sicut Plato concessisset; igitur, pari ratione, si nihil cognovit, nullum esset inconveniens quod intellectus noster iudicet vel addiscat de illis quae numquam novit.
Item, in singulis operationibus naturae videmus esse processum de imperfecto ad perfectum; igitur intellectus in prima operatione sua non debet poni perfectus. Si ad hoc diceretur quod intellectus non est opus naturae, sed dei, ergo a primo debet esse perfectus, contra obiicitur: quia irrationabile videtur si deus, qui est omnipotens, velit creare intellectum repletum scientiis et uirtutibus, quod ipse non creavit sibi corpus aptum ad opera illarum virtutum exercenda; immo, cum scientiae et virtutes ordinentur finaliter ad opus, uidetur quod frustra fierent ubi non possent opus suum exercere, et deus et natura nihil faciunt frustra (primo de Caelo et Mundo*).
Istis visis, tertia opinio fuit Aristotilis, qui ponit intellectum a principio esse nudum scientiis et virtutibus et postea, per doctrinam et assuefactionem, acquirit sibi virtutes et scientias. Et sequitur haec opinio: quia vel oportet eam concedere vel aliqua praecedentium, et illae fuerunt improbatae; igitur haec est tenenda.
Tunc ad rationes.
1. Ad primam rationem, dico quod deus agit per voluntatem liberam et ad nullum opus sibi extrinsecum obligatur; ideo non oportet quod semper faciat effectum perfectissimum, sed solummodo quem et qualem uult.
2. Ad aliam, de seruo fugitivo, respondet Aristotiles* quod addiscens aliquam conclusionem simpliciter non praescivit eam, tamen praescivit eam quo ad principia quae determinant ipsum ad assentiendum illi conclusioni; aliter numquam magis assentiret ei quam oppositae, sicut ratio de seruo fugitivo arguebat. Si tu replicas "quo modo intellectus assentit principiis? quia nullo modo ea ante praecognovit", respondeo quod intellectus per suam naturam est inclinatus et determinatus ad assentiendum veritati in respectu primorum principiorum, scilicet praesentato obiecto, ita bene quod ignis est determinatus ad calefaciendum et sicut grave determinatum est ad descendendum.
3. Ad aliam, concedo quod antequam ego scirem illam conclusionem quod numerus denariorum illorum est par, ego praescivi omnem binarium esse parem; immo, praescivi hanc propositionem 'omnis binarius est numerus par'. Sed dico quod iste syllogismus non valet 'tu scis quod omnis binarius est par, sed duo denarii sunt binarius numerus; ergo tu scis illum numerum esse parem', quia non est forma syllogistica. Si tu dicis quod syllogismus non fiebat sic, immo in bona forma syllogistica, dico quod forma syllogistica erat bona ut fiebat a principio, sed maior erat falsa. Unde haec est falsa 'omnem binarium scis esse numerum parem*', et haec similiter 'omnem hominem tu scis esse animal rationale*', quia possibile est istam esse veram 'aliquem hominem tu credis esse asinum', ut si hominem indutum pelle asinina videris et credideris quod hoc esset asinus. Unde ad illam quae est in sensu composito, scilicet 'tu scis omnem hominem esse animal'*, non sequitur illa in sensu diviso, scilicet 'omnem hominem tu scis esse animal'.
Ad illud aliter potest responderi quod haec est vera 'omnem binarium tu scis esse parem'. Quia hoc tu scis per scientiam huius conclusionis 'omnis binarius est par', quoniam per scientiam illius conclusionis tu habes scientiam de omni binario, non aliam nisi quod est par; et quando dicitur in minore 'numerus denariorum est binarius', concedo; ideo concedo quod numerum denariorum meorum tu scis esse parem, non tamen per scientiam huius conclusionis 'numerus denariorum meorum est numerus par', sed per scientiam huius conclusionis universalis 'omnis binarius est par'. Unde nullum est inconveniens habere de eadem re scientiam secundum unam conclusionem et ignorantiam secundum aliam conclusionem. Et hoc est quod Aristotiles videbatur dicere quod "non cognovit simpliciter"*, id est in propria forma, et tamen scivit illud in suo universali.
4. Ad aliam rationem, dicendum est quod indivisibile non transmutatur nec movetur transmutatione corruptiva, quae exigit abiectionem praedicati et receptionem contrarii; ideo sic intellectus non transmutatur. Et de hoc est alibi videndum.


5. Ad ultimam, negatur opinio Commentatoris, quia nec est idem intellectus in omnibus hominibus, nec est a parte ante perpetuum.

Notes