Authors/Buridan/In libros posteriorum analyticorum/Liber 1/Q28

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q27 Q29
Latin English
Quaestio 28a
UTRUM DEFICIENTE NOBIS ALIQUO SENSU NECESSE SIT NOBIS DEFICERE ALIQUAM SCIENTIAM QUAM IMPOSSIBILE EST NOBIS ACCIPERE
Consequenter quaeritur, vicesimo octauo, utrum deficiente nobis aliquo sensu necesse sit nobis deficere aliquam scientiam quam impossibile est nobis accipere.
1. Arguitur primo quod non: quia si aliquis modo amitteret sensum visus, non obstante hoc remaneret sibi species visibilium in phantasia et in memoria, per quas intellectus posset moveri ad intellectionem visibilium; ideo per istas posset addiscere scientiam de visibilibus visu sibi deficiente.
2. Et etiam ex hoc apparet quia in tenebris, <in quibus> non utimur visu, possemus aliquem docere unam conclusionem de visibilibus per loquelam et auditum; et sic deficiente sensu non oportet scientiam deficere ab illo sensibili.
3. Item, licet aliquis numquam habuit sensus visus nec auditus, tamen posset deus in intellectu eius formare species visibilium et audibilium per quas iste posset de visibilibus et audibilibus acquirere scientiam; ergo possibile est deficiente nobis aliquo sensu non deficere scientiam.
4. Item, experimur quod per auditum docemur multa de his quae numquam sunt a nobis sensata, ut de deo et prima materia, et de intelligentiis; ergo si deficeret nobis gustus et olfactus, adhuc per auditum et loquelam possemus doceri per sonos de odoribus et de saporibus, quamuis haec numquam fuerunt sensata. Et ego vidi hic longo tempore unum scholarem qui a nativitate fuerit caecus, tamen ipse fuit satis bonus clericus et syllogizabat de lineis et coloribus.
5. Ultimo arguitur: minus distant primae qualitates tangibiles ab odoribus et saporibus, quae causantur ab eis, quam ista sensibilia a substantiis separatis, et tamen per notitiam illorum sensibilium possumus nobis acquirere scientiam substantiarum separatarum, quamuis numquam fuerunt a nobis sensatae; ergo, similiter, quamuis odores et sapores numquam essent a nobis sensati, scilicet deficiente nobis gustu et olfactu, tamen adhuc per notitiam primarum qualitatum tangibilium a nobis sensatarum possemus acquirere nobis scientiam de saporibus et odoribus.
6. Et confirmatur haec ratio: quia nos innati sumus, per potentiam discretivam intellectus, per causam cognoscere effectum et per effectum cognoscere causam, licet causa et effectus sint diversae naturae, et secundum speciem, et forte secundum genus; quod apparet: quia per motus et transmutationes ad ista sensibilia nos deducimur in scientiam de prima materia, et de deo, et <de> intelligentiis; sed constat quod quattuor primae qualitates tangibiles sunt causae primae odorum et saporum, ut patet in de Sensu et Sensato*; ergo per notitiam qualitatum tangibilium possemus discurrere in scientiam odorum et saporum, quamuis illi non essent a nobis sensati.
Oppositum determinat Aristotiles, primo huius*.
Et probatur: quia deficiente nobis visu, non possunt nobis fieri phantasmata colorum, cum quemcumque intelligentem necesse est phantasmata speculari, ut habetur tertio de Anima*.
Tota difficultas huius quaestionis est quare per notitiam qualitatum tangibilium non possumus venire in notitiam saporum vel odorum, cum sint causae eorum, sicut in multis aliis ex notitiis causarum devenimus in notitiam causatorum, et e converso. Et ut de hoc videamus aliquid, pono aliquas conclusiones.
Prima conclusio est quod si perdas aliquem sensum, ut olfactum vel visum, quem ante habuisti, adhuc poteris omnem scientiam de coloribus et odoribus addiscere, si eam ante non habueras, propter species colorum et odorum in phantasia reservatas, sicut prima ratio arguebat. Et ideo Aristotiles non intendebat de illis quibus deficit aliquis sensus a nativitate.
Secunda conclusio est quod etiam, per causam supernaturalem et miraculosam, posset nobis fieri scientia de coloribus et sonis, licet a nativitate essemus surdi vel caeci, sicut secunda ratio arguebat.
Tertia conclusio est quod licet aliquis a nativitate esset surdus et caecus, vel etiam careret sensu olfactus, tamen posset sibi naturaliter acquirere scientiam de coloribus et sonibus et de odoribus modo quodam confuso. Quia tali privatione vel carentia illius sensus non obstante, ipse per alios sensus posset sibi acquirere quosdam conceptus communes; verbi gratia, illos a quibus sumuntur isti termini 'ens', 'unum', 'idem', 'diversum', 'causa', 'causatum', similiter 'qualitas', 'quantitas', 'transmutatio', 'motus', 'alteratio', 'corruptibile', 'generabile', et sic de plurimis aliis. Ergo posset sibi acquirere scientiam conclusionum ex illis terminis formatarum. Tamen in confuso et modo communi hanc scientiam talium conclusionum haberet, <scilicet> scientiam de omnibus rebus, de omnibus generabilibus <et> corruptibilibus, de omnibus qualitatibus, de omnibus alterationibus, quia pro omnibus istis <illi> termini supponunt; ideo in confuso haberet scientiam de odoribus et sonis.
Immo, ulterius credo quod licet alicui deficiat sensus olfactus, tamen posset bene acquirere scientiam propriam et specialem de odoribus per quandam certitudinem. <Quia> posset sibi ostendi quo modo multa animalia moventur determinate ad cibum suum quamuis ipsum non videant, nec audiant, nec etiam tangant aut gustent; hoc ille bene experi<re>tur. <Et> quia hoc non potest esse sine aliqua notitia ipsius cibi, ideo posset ille concludere quod illud animal de illo cibo habet aliquam notitiam: non per intellectum, quia non intelligit; ergo per sensum; non per visum nec auditum, tactum vel gustum; ergo ille posset concludere quod est dare alium sensum ab istis et, per consequens, alia sensibilia vel alias qualitates sensibiles, et hoc est habere scientiam propriam de odoribus, cum non sint qualitates sensibiles alio sensu a praedictis quattuor nisi odores.
Et ego opinor quod per istum modum, per sensibilia, nos habemus notitiam insensibilium, ut primae materiae et substantiarum separatarum. +Quia cum designat nobis virtus quam praedicta possint movere et in illas imprimere suas proprias similitudines, et hoc videtur impossibile etiam quod habeamus de illis conceptus proprios quidditativos sicut habemus de his quae possunt in nobis suas proprias similitudines imprimere, ideo ad notitiam talium, quamuis propriam, nos non devenimus nisi per quendam modum circumlocutionis.+ Unde, primo Physicorum*, dictum est quod materia non cognoscitur nisi secundum analogiam.
Et ita etiam videtur quod naturaliter in hac vita non habemus aliam notitiam de deo. Verbi gratia, aliqua praedicata perfectiora, scilicet nullam diminutionem vel nullum defectum connotantia, attribuimus deo, ut quod ipse est uidens <et> intelligens, et quod est actus perfectissimus; deinde, etiam aliqua praedicata, diminutionem connotantia, a deo removemus, ut dicendo quod ipse est immobilis, intransmutabilis, ingenerabilis, incorruptibilis et, per consequens, aeternus, <et quod> ipse est omnino independens, et sic est ex se necesse esse. Et haec praedicata simul non conveniunt nisi deo; ideo per congregationem huius modi praedicatorum nos habemus specialem et propriam notitiam de deo, tamen, sicut videtis, solum circumlocutoriam. Unde nobis deficit notitia quidditativa dei, vel de deo, quam ipse dabit in patria, ubi non per discursum, sed <per> simplicem suam essentiam obiectam intellectui causabit in intellectu suam propriam notitiam.
Ultima conclusio est quod deficiente nobis a nativitate aliquo sensu, impossibile est nobis naturaliter acquirere scientiam de sensibibilibus propriis illius sensus secundum conceptus quidditativos illorum sensibilium. Quia sicut apparuit, licet intellectus ex aliquibus notis possit discurrere ad notitiam aliorum, tamen hoc non est ad notitiam propriam quidditativam, sed vel ad notitiam communem et confusam, licet quidditativam, vel ad notitiam propriam per circumlocutionem, Et sic intendebat Aristotiles. Et forte quilibet debet hoc ex se videre quod si numquam vidisset ranam vel muscam, non posset bene capere conceptum specificum ranae vel muscae, licet cognosceret causas eius, scilicet corpora caelestia, elementa et qualitates elementorum.
Et secundum hoc videmus quod omnes rationes procedebant viis suis.

Notes