Authors/Buridan/In libros posteriorum analyticorum/Liber 1/Q21

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q20 Q22
Latin English
Quaestio 21a
UTRUM OMNIS PROPOSITIO UNIVERSALIS SIVE SECUNDUM QUOD IPSUM SIT IMMEDIATA ET E CONVERSO
Consequenter quaeritur, vicesimo primo, utrum omnis propositio universalis, sive secundum quod ipsum, sit immediata et e converso, id est utrum omnis propositio immediata sit secundum quod ipsum.
1. Arguitur quod sic: quia omne universale, sive secundum quod ipsum, est primum; sed idem est primum et immediatum, ut dicit Aristotiles, secundo capitulo*; ergo omne secundum quod ipsum, sive universale, est immediatum. Probatur antecedens per Aristotilem, primo huius*, dicentem "universale tunc est cum in quolibet et primo demonstratum est"; et sic patet quod omne universale est primum.
2. Item, omne quod est propter alterum est mediatum, quia potest demonstrari propter quid ipsum est, et omne demonstrabile est mediatum, cum demonstratio sit per medium; et similiter omne quod non est propter alterum est immediatum, quia tale non potest demonstrari propter quid ipsum est, ex quo non est propter alterum; sic ergo patet quod idem est esse propter alterum mediatio; modo secundum quod ipsum dicitur ex eo quia est propter se ipsum, et non propter alterum; ergo omne secundum quod ipsum est immediatum.
3. Item, vel 'secundum quod' reduplicat immediationem, et habetur intentum, vel praecisionem praedicati ad subiectum, scilicet convertibilitatem, et hoc probo esse impossibile: quia expresse dicit Lincolniensis, in isto capitulo*, "quoniam autem ex necessitate genus praedicatur de sua specie secundum quod ipsum ..." et caetera, et tamen non est ibi praecisio seu convertibilitas praedicati ad subiectum; ergo ... et caetera.
Oppositum arguitur: quia omnis propositio est universalis in qua subiicitur terminus communis signo universali determinatus, ut habetur in Summulis*; tamen non omne quod inest alicui secundum quod ipsum est sibi proprium; sed omnis propositio talis est immediata; ergo non omnis propositio universalis est immediata.
Item, omne quod inest alicui secundum quod ipsum est sibi proprium; sed non omne mediatum est proprium; ergo non omne immediatum est secundum quod ipsum. Maior probatur: quia Aristotiles concludit, primo huius*, demonstrationem esse ex propriis per hoc quod ipsa est ex praemissis secundum quod ipsum; modo non ualeret consequentia talis, immo esset fallacia consequentis, nisi omne secundum quod ipsum esset proprium. Sed minor probatur: quia postea dicebat Aristotiles quod non omne quod demonstratur ex immediatis scitur propter quid, scilicet quia possibile est quod non sit demonstratum ex propriis; ergo intentio sua est quod non omne immediatum est proprium.
Item, Aristotiles concedit istam universalem, sive secundum quod ipsum, 'omnis triangulus habet tres <angulos> aequales duobus rectis'. Tamen non est immediata, quia potest vere demonstrari per medium, et de facto demonstratur in geometria; ergo non omne <secundum> quod ipsum est immediatum.
Notandum est quod hoc nomen 'universale' non accipitur hic sicut in libro Peri Hermeneias vel sicut in libro Priorum. Quia ad universale prout capitur in dictis libris sufficit quod subiectum propositionis sit distributum, quod non sufficit ad universale prout hic accipitur, immo requiritur quod praedicatum sit verificatum de subiecto pro omnibus suis suppositis et pro omni tempore. Unde 'universale', prout hic accipitur, praesupponit quod propositio sit de omni et per se vera, et adhuc addit ultra, scilicet quod ipsa sit secundum quod ipsum. Ideo bene dixit Aristotiles* quod idem intelligitur in hoc libro per 'propositionem universalem' et per 'propositionem secundum quod ipsum'.
Sed nunc videndum est quid debemus intelligere per 'secundum quod ipsum'. Et ad hoc ego respondeo quod in proposito ista dictio* 'secundum quod' non solum reduplicat universalitatem suppositorum: quia tunc ad secundum quod ipsum sufficeret quod propositio esset de omni, quod est contra Aristotilem et Lincolniensem; et sequeretur etiam quod ista esset secundum quod ipsum 'omne isosceles habet tres angulos aequales duobus rectis'; tamen hoc negat Aristotiles*.
Secundo ego dico quod ista dictio 'secundum quod' non reduplicat praecisionem praedicati ad subiectum, dicendo immediationem per carentiam medii demonstrativi. Probatio: quia conclusio potissime demonstrabilis est secundum quod ipsum, ut quod omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, ut expresse uult Aristotiles*; tamen nulla conclusio proprie demonstrabilis est immediata.
Et ex hoc manifeste sequitur haec conclusio quod non omne secundum quod ipsum est immediatum per carentiam medii demonstrativi. Et ex hoc iterum sequitur illa conclusio quod non omne secundum quod ipsum est primum, prout 'primum' capiebatur in secundo capitulo, scilicet pro principio demonstrationis quod non habet aliquid prius se per quod posset demonstrari; nam, ut ibidem dicebatur, idem est 'primum' illo modo sumptum et 'immediatum'. Patet ergo quod nec reduplicatur primoritas nec immediatio.
Ex istis ego concludo quod per istam dictionem 'secundum quod ipsum', secundum quod capitur in proposito, reduplicatur praecisio vel primoritas seu convertibilitas praedicati ad subiectum. Quia vel reduplicatur solum universalitas suppositorum vel temporum, vel reduplicatur <etiam> primoritas vel praecisio, sive convertibilitas; non enim apparet quid aliud possit in proposito reduplicari. Et sicut iam dictum est, non reduplicatur immediatio nec primoritas, nec solum universalitas suppositorum et temporum. Ergo reduplicatur praecisio praedicati ad subiectum, seu convertibilitas.
Istam conclusionem videtur innuere Lincolniensis* dicens quod universale est quando subiectum est praecisa causa praedicati vel e converso, ita quod neutri aliquid superadditur quod non sit respectu alterius causa vel causatum. Et capit large 'causam' vel 'causatum' prout subiectum dicimus causam passionis et genus vel differentiam causam speciei. Modo si non sit convertibilitas, non erit talis praecisio. Ergo ad secundum quod ipsum exigitur convertibilitas vel praecisio.
Item, nisi ad secundum quod ipsum, ut hic accipitur, exigeretur convertibilitas et praecisio, sequeretur quod illa 'homo est animal' esset secundum quod ipsum supposito quod 'homo' sit sumptus pro omni animali. Quia non apparet in dicta propositione aliquid impediens secundum quod ipsum nisi convertibilitas impediat quod illa sit secundum quod ipsum, scilicet 'homo est animal', per regulam Aristotilis* quod enumerando ordinate subiecta et praedicata in ordine praedicamentali, quo illorum primo remoto removetur praedicatum, <illi primo> inerat praedicatum et non alteri. Modo enumeremus omnia inferiora et superiora ad 'hominem': constat quod 'homine' remoto non removetur 'animal'; ergo non primo inerat ei, scilicet 'homini'.
Tamen notetis quod ista conclusio ultima est contra Lincolniensem* et est cum Boethio*. Unde Lincolniensis etiam in hoc videtur esse contrarium Boethio. Sed fortius est quod Aristotiles videtur eaedem conclusioni contrarius, cum dicit quod tunc est universale cum sit de omni et primo*. Et sic videtur esse intentio Aristotilis quod illa reduplicatio reduplicat primoritatem, et tunc uidetur quod illa 'homo est animal' sit secundum quod ipsum, quia est de omni et primo, cum nullum sit medium inter genus et suam speciem proximam.
Ad hoc respondeo quod Aristotiles consuevit illam dictionem 'primo' accipere dupliciter. Uno modo pro carentiam prioris per quod posset demonstrari, et sic est idem 'primum' et 'immediatum'; sed non sic accipitur ibi 'primum' quando dicimus quod ad universale requiritur quod sit de omni et primo. Alio modo 'primum' accipitur prout est secundum totum, non solum secundum partem; unde sic in quinto* et sexto* Physicorum accipitur 'primum', et sic non valebant obiectiones.
Respondeo ergo directe ad quaestionem. Dico quod non omne secundum quod ipsum est immediatum, sive etiam primum per carentiam prioris medii per quod possit demonstrari, quia tunc sequeretur, sicut dixi, quod conclusio demonstrabilis non esset secundum quod ipsum. Similiter dicendum est, e converso, quod non omne immediatum est secundum quod ipsum. Quia immediata est praedicatio generis de sua specie proxima, ut 'homo est animal'; tamen non est secundum quod ipsum. Similiter, haec est immediata et indemonstrabilis 'omnis homo est albus vel non albus', tamen non est secundum quod ipsum; illud enim praedicatum disiunctum non est 'homini' praecisum nec proprium.
Istis visis respondetur ad rationes.
1. Ad primam, concedo quod universale est primum prout 'primum' significat praecisionem praedicati ad subiectum; sed sic non convertuntur ad invicem 'primum' et 'immediatum'.
2. Ad aliam, dico quod in proposito non est idem secundum quod ipsum et non propter alterum, sed est idem secundum quod ipsum et praecisum.
3. Ad aliam, conceditur, contra Lincolniensem, quia alii*, etiam sollemnes, dicunt contrarium.

Notes