Authors/Buridan/In libros posteriorum analyticorum/Liber 1/Q20

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q19 Q21
Latin English
Quaestio 20a
UTRUM TERTIUS MODUS DICENDI 'PER SE' ET QUARTUS PERTINEANT AD DEMONSTRATIONES SIVE INTRENT DEMONSTRATIONES
Consequenter quaeritur, vicesimo, utrum tertius modus dicendi 'per se' et quartus, quos ponit Aristotiles primo huius*, pertineant ad demonstrationes, sive intrent demonstrationes.
1. Arguitur primo quod non: quia dicit Aristotiles "quae ergo dicuntur in simpliciter scibilibus haec sunt"*, et enumerat solum duos modos dicendi 'per se'; ergo intentio eius videtur esse quod in simpliciter scibilibus, id est in scientiis, non intrant nisi illi duo modi.
2. Item, in demonstrationibus non ponitur nisi praemissae et conclusiones; sed illae sunt in primo modo vel in secundo modo dicendi 'per se', eo quod omnes illae sunt denominationes quidditativae, et <non> denominativae; ergo tertius modus et quartus nihil faciunt ad demonstrationem.
3. Item, in tertio modo, qui dicitur 'modus essendi per se' non dicitur aliquid esse per se nisi substantia, et substantiae non intrant demonstrationes, eo quod omnes propositiones vel termini sunt accidentia; ergo tertius modus non pertinet ad demonstrationem.
4. Item, quantum ad quartum modum, si praemissae dicantur esse causa conclusionis, tamen neutra per se, scilicet sine alia, est causa conclusionis, ex eo quod ex uno nihil sequitur; ergo non est in demonstratione modus causandi per se.
In oppositum est Aristotiles: quia in uanum determinaret de istis modis in isto libro* si non pertinerent ad demonstrationes.
Item, demonstrationes proveniunt ad ultimum subiectum et praedicatum primum, quod probat Aristotiles primo huius, capitulo de statu in praedicatis*; sed ultimum subiectum est quod non amplius dicitur de alio subiecto, et hoc vocat Aristotiles 'in tertio modo esse per se'; ergo iste tertius modus pertinet ad demonstrationem.
Item, demonstratio debet esse ex causis primis et immediatis, ut patet primo huius*; et non ex causis per accidens; ergo ex causis per se; ergo modus causandi per se, qui dicitur 'quartus modus', pertinet ad demonstrationem.
Notandum est quod in demonstratione tria ordinate se habentia concurrunt: primo termini ex quibus praemissae et conclusio formantur, et secundo propositiones, scilicet praemissae et <conclusio>, et tertio habitudo praemissarum ad conclusionem, secundum quam <per> scientiam praemissarum scitur conclusio. Modo ad propositiones pertinent modi dicendi per se vel dicendi per accidens praedicatum de subiecto, et modi dicendi per se attributi propositioni sunt illi duo primi quod ponit Aristotiles, qui intrant demonstrationes, cum omnis demonstratio debeat esse ex propositionibus per se, ut patet primo huius*. Sed modi per accidens oppositi illis modis per se non intrant demonstrationes.
Deinde, quantum ad terminos, nota quod aliqui sunt termini substantiales et non connotativi, scilicet termini de praedicamento substantiae, <et> alii sunt termini accidentales et connotativi, scilicet de praedicamentis accidentium*. Et constat quod saepe terminos substantiales vocat Aristotiles 'substantias': isto modo in Praedicamentis* dividebat substantias in substantias primas et secundas; ibi enim accipiebat 'substantias' pro terminis de praedicamento substantiae. Et ita etiam terminos accidentales, sive de praedicamentis accidentium, Aristotiles vocat'accidentia'.
Ita Aristotiles, primo huius*, ponendo istum tertium modum 'per se', intelligit etiam per 'substantiam' terminum substantialem. Modo differentia est inter substantias et accidentia, capiendo 'substantias' et 'accidentia' pro terminis, quia substantiae praeter illud pro quo supponunt non connotant aliud, sed accidentia praeter illud pro quo supponunt connotant dispositionem illi adiacentem, ut isti termini 'album', 'nigrum' non supponunt pro albedine aut nigredine, sed pro substantia per se subsistente, et connotant albedinem vel nigredinem tamquam illi substantiae adiacentem. Et hoc intendit Aristotiles pluribus locis in hoc libro, quando dicit quod substantia, id est terminus substantialis, non aliud est quam illud quod vere est*, id est non aliud significat vel connotat quam illud pro quo supponit; unde per 'illud quod vere est' intelligit illud pro quo supponit; sed accidens, id est terminus accidentalis, aliud connotat quam quod vere est, id est aliud significat vel connotat ab eo pro quo supponit.
Debetis ergo notare quod propter istas differentias Aristotiles ponit terminos substantiales esse per se et terminos accidentales, sive connotativos, ponit esse per accidens, ad istum sensum quod termini substantiales per se, id est solitarie, significant illud pro quo supponunt, termini autem accidentales non per se significant illud, id est non solitarie, sed cum dispositione connotata. Et ideo per istum modum tertium, quem vocamus 'modum essendi per se', id est, magis proprie loquendo, 'modum significandi per se et solitarie illud pro quo supponunt', Aristotiles intendit terminos substantiales.
Et tunc facile est respondere de illo tertio modo ad quaestionem propositam. Quaerere enim utrum tertius modus pertineat ad demonstrationes non est aliud quaerere quam utrum tales termini substantiales pertineant ad demonstrationem. Et respondendum est quod sic <quo> ad aliquas demonstrationes, quia de eis possunt suae passiones demonstrari. Tamen dico quod non in omnibus demonstrationibus capiuntur termini substantiales, Quoniam mathematicae demonstrationes nullis terminis substantialibus utuntur, quia non resolvunt ultra illos terminos de praedicamento quantitatis. Immo credo quod sola metaphysica habeat simpliciter resoluere ad terminos substantiales. Quoniam si in scientia naturali consideramus de hominibus et lapidibus, hoc tamen non est secundum conceptus mere absolutos et substantiales, <sed secundum conceptus accidentales> connotantes motus aut operationes, quia de eis non concipimus in physica nisi secundum quod sunt naturalia. Modo ista nomina 'naturalia' et 'natura' non sunt nomina substantialia, immo accidentalia et connotativa. Propter quod apparet quod hoc nomen 'natura' definitur per'motum' tamquam connotans motum, et definitur per hoc nomen 'causa', vel 'principium', tamquam per suum genus, quae tamen nomina sunt vere relativa.
Tamen debetis considerare quod omnis scientia resolvit ultimate ad aliqua subiecta quae in illa scientia accipiuntur tamquam per se subsistentia, quia in illa scientia non dicuntur de aliquibus subiectis prioribus tamquam passiones eorum, immo omnia considerata in tali scientia considerantur tamquam passiones eorum, ut geometria capit illos terminos 'magnitudo', 'linea', 'superficies', 'corpus' tamquam per se subsistentes, et arithmetica 'species', et 'numerus', et 'species numeri'. <Sic> ad omnem scientiam demonstrativam pertinent termini per se subsistentes vel accepti in illa <ut> per se subsistentes, et ita ad omnem scientiam pertinet aliquo modo iste tertius modus quem ponit ibi Aristotiles. Sed non debemus excludere a demonstrationibus modum dicendi per accidens oppositum dicto modo 'per se', quia passiones vocantur 'accidentia', licet per se dicta de suis subiectis, quae tamen passiones intrant demonstrationem.
Et adhuc, ne verbis Aristotilis decipiamur, considerandum est quod Aristotiles ponens istum tertium modum dicit illud esse per se quod non amplius dicitur de alio subiecto. Et ab hoc aliqui putaverunt quod in isto modo non ponerentur nisi termini individuales de praedicamento substantiae, quia illi soli sunt qui non amplius dicuntur de aliquo inferiori. Sed sic non loquitur hic Aristotiles de aliquo inferiori. Aliter accipitur 'dici de subiecto' pro praedicari denominative passiones de suo subiecto, et isto modo intendit Aristotiles in isto libro. Unde numquam capit 'subiectum' in hoc libro pro inferiori, sed capit hoc nomen 'subiectum' semper in ordine ad passionem. Ideo in hoc modo tertio est omnis terminus qui non dicitur de subiecto alio tamquam passio eius.
Ultimo, quantum ad habitudinem praemissarum ad conclusionem, sciendum est quod quaedam sunt demonstrationes quia, alia sunt demonstrationes propter quid. Modo demonstratio quia non indiget procedere ex causis, sed demonstratio propter quid procedit ex causis, non ex causis per accidens sed ex causis per se, et ita quartus modus, qui vocatur 'modus causandi', intrat demonstrationem propter quid.
Et sciatis quod aliqui* dubitaverunt utrum ille quartus modus sit aliquis modus dicendi per se. Et dico quod non, sed est habitudo causalis praemissarum ad conclusionem, quia oportet praemissas esse causas conclusionis per se, ad sensum alias datum, et non dici per se de conclusione. Tamen forte talis habitudo posset significari et exprimi per aliquem modum dicendi per se, scilicet per aliquam propositionem per se veram; verbi gratia quod esse ita sicut per conclusionem significatur est esse ita sicut per praemissas significatur; unde ista propositio posset poni in primo modo dicendi per se.
Istis visis patet clare ad rationes.
1. Ad primam, dico quod bene dixit Aristotiles* quod quaecumque dicuntur in simpliciter scibilibus dicuntur in primo modo vel in secundo modo: quia modi dicendi per se, quos Aristotiles intendit per hoc verbum 'dicuntur', sunt solum illi duo modi. Tamen propter hoc non uult negare quin alii modi perseitatis, qui non sunt modi dicendi, intrent demonstrationem.
2. Ad aliam, <dico> quod in demonstratione non solum continentur praemissae et conclusio, immo etiam termini praemissarum et conclusionis.
3. Ad aliam, dico quod multi possent poni modi essendi per se, ut quod deus est per se et non per aliam causam. Sed solum in proposito per 'esse per se' intelligimus terminum significare per se, id est solitarie, illud pro quo supponit. Et sic iam de illo satis dictum est.
4. Ad aliam, et ultimam, concedo quod neutra praemissarum dicitur per se causa conclusionis, id est solitarie. Tamen ambae dicuntur tamquam totalis causa et sufficiens conclusionis.

Notes