Authors/Buridan/In libros posteriorum analyticorum/Liber 1/Q19

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q18 Q20
Latin English
Quaestio 19a
UTRUM OMNIS PROPOSITIO PER SE SIT NECESSARIA ET E CONVERSO
Consequenter quaeritur, decimo nono, utrum omnis propositio per se sit necessaria et e converso.
1. Arguitur quod non: quia haec est per se, et non per accidens, 'Socrates est homo', et tamen non est necessaria; ergo et caetera. Maior probatur: quia subiectum ***** sibi praedicatum; non enim potest Socrates esse quin sit homo; igitur ipsa est per se. Etiam dicta propositio est quidditativa, et talis est per se in primo modo. Etiam Socrates non est homo per aliquod accidens: quia omnibus accidentibus circumscriptis, stante solum substantia, Socrates adhuc est homo; igitur Socrates non est <homo> per aliquod accidens, sed per suam substantiam, et <sic> per se est homo. Et sic patet maior rationis principalis. Sed minor etiam probatur: quia Socrates potest non esse, et, per consequens, ipse potest non esse homo; igitur contingenter, et non necessario, Socrates est homo. Et etiam propositio illa non est necessaria quae potest esse falsa: modo illa 'Socrates est homo' potest esse falsa, si Socrates sit corruptus vel annihilatus; igitur ipsa non est necessaria.
2. Item, eodem modo arguitur de illa propositione 'Socrates est Socrates': quia ipsa est per se et non necessaria. Maior patet: quia Socrates non per aliud est Socrates quam per suam substantiam, ideo per se. Et hoc etiam patet <per> Boethium* dicentem nullam propositionem esse veriorem quam illa ubi idem praedicatur de se ipso. Et etiam Aristotiles, sexto Metaphysicae*, ponit unum modum propositionis secundum se eo quod idem praedicatur de se ipso, ut quod homo secundum se homo est. Sed minor probatur sicut probatur de illa 'Socrates est homo'.
3. Item, si ponamus quod figura non sit res distincta a re figurata nec anima ab eius creatione, tunc dicemus quod haec magnitudo figurae est per se triangulus, quia non est per aliquod additum, ut positum est; similiter, quando anima creatur, ipsa per se creatur, quia non per aliquod additum, ut positum est; tamen tales propositiones non sunt proprie necessariae, immo mere contingentes; ergo ... et caetera.
4. Item, Commentator, primo Physicorum*, et Aristotiles* ponunt privationem esse principium per accidens rei naturalis, cum ponunt ipsam esse principium necessarium; ergo non omne necessarium est per se.
5. Item, Aristotiles, primo huius*, videtur velle quod illa est per se et non per accidens 'lignum est album', quamuis conversa sit per accidens, scilicet 'album est lignum'; tamen ista 'lignum est album' non est necessaria; ergo ... et caetera.
6. Item, omnis propositio de omni, ut de ipso determinatur in isto libro, est necessaria; tamen non omnis talis est per se; ergo non omnis necessaria est per se. Maior est nota: quia propositio non videtur dici necessaria nisi propter universalitatem temporis, quia semper est, et fuit et erit <uera>; modo omnis propositio ad hoc quod sit de omni exigit universalitatem temporum et suppositorum; ergo talis est necessaria; et sic patet maior. Sed minor probatur per Lincolniensem, dicentem quod de omni est communius quam per se et per se communius quam secundum quod ipsum; ergo non omne de omni est per se.
7. Item arguitur: demonstrator, utens suppositione naturali, semper negaret istas propositiones 'omnis homo currit', 'nullus homo currit', quia invenitur instantia pro aliquibus temporibus et pro aliquibus suppositis; modo propositiones quae semper sunt negandae debent reputari impossibiles; ergo contradictoriae suae sunt necessariae, scilicet istae particulares 'quidam homo currit', 'quidam homo non currit'; tamen istae non sunt per se; ergo non omnis propositio necessaria est per se.
Oppositum arguitur per Lincolniensem, dicentem quod omnia necessaria, et sola, sunt per se, et Aristotiles* expresse videtur hoc velle.
Et arguitur ratione: quia non potest esse quod per se sit in plus quam necessarium, quoniam absurdum esset dicere quod propositio contingens et quae potest falsificari sit per se vera; et non potest dici quod necessarium sit in plus quam per se, quia tunc Aristotiles, in isto libro*, committeret fallaciam consequentis, arguendo affirmative a superiori ad inferius, quoniam ex eo quod probatum erat demonstrationem esse ex necessariis ipsemet concludit demonstrationem esse ex per se inhaerentibus; ergo per se et necessarium convertuntur.
Respondeo breviter quod omnis propositio per se est necessaria, et, e converso, omnis necessaria est per se. Quia propter idem, vel saltem propter rationes ad invicem mutuo consequentes, dicitur propositio 'per se' et dicitur'necessaria'; ergo 'per se' et 'necessarium' convertuntur. Consequentia est nota. Et antecedens declaratur: quia ex eo propositio dicitur 'necessaria'* quia omnis talis si proponatur et quandocumque proponitur est vera et non potest esse falsa, vel saltem propositio dicitur 'necessaria' quia quandocumque proponitur qualitercumque significat ita est et non potest non esse ita, modificando istum sermonem secundum sensus alias datos; sed propositio dicitur 'per se'* quia ex sua et suorum terminorum significatione determinatum est quod sit vera si proponatur et quod non possit esse falsa, vel saltem determinatum est quod qualitercumque significat ita est quandocumque proponitur et non potest non esse ita; modo manifestum est quod praedictae rationes sunt inter se eaedem et convertibiles; ergo omnis necessaria est per se et e converso.
Sed forte circa dicta dubitatur. Quia in assignando rationes necessitatis et perseitatis locutus sum disiunctive; ideo dubitatur utrum illarum disiunctivarum quaelibet pars sit vera, vel si solum una pars sit vera dubitatur quae sit vera. Ad hoc respondetur quod secunda pars est vera et non prima, saltem universaliter. Quoniam illa propositio 'quaedam propositio est affirmativa' est mere contingens et non necessaria, quia si esset necessaria, sua contradictoria esset impossibilis, quod est falsum. Quia haec esset vera 'nulla propositio est affirmativa' si deus annihilaret omnes propositiones affirmativas. Ergo haec est contingens et non necessaria 'quaedam propositio est affirmativa'. Tamen quandocumque proponeretur, esset vera, et non potest esse falsa. Igitur non est universaliter verum quod propositio dicatur 'per se' vel 'necessaria' quia necesse est illam esse veram quandocumque proponitur et impossibile est eam esse falsam. Tamen notandum est quod quia hoc est verum de pluribus propositionibus necessariis, ideo saepe consuevimus uti isto modo loquendi pro alio. Tamen quocumque modo loquamur debemus habere sensum in mente alterius locutionis.
Postea, ut appareat comparatio inter 'de omni' et 'per se', mihi videtur esse dicendum quod nec omne per se <est de omni> nec <omne> de omni est per se. Primo, manifestum est quod haec est per se et necessaria 'substantia est deus'; tamen haec non est de omni, quia falsum esset dicere quod omnis substantia est deus. Etiam constat quod haec est de omni 'omne lignum est coloratum', quia de facto omne lignum quandocumque est fuit vel erit, est fuit vel erit coloratum. Tamen illa non est necessaria: quia deus posset separare substantiam ab accidentibus sibi inhaerentibus; ideo posset facere <lignum> sine colore. Igitur ista potest esse falsa 'omne lignum est coloratum', et, per consequens, ipsa non est necessaria. Ideo proprie loquendo non credo esse verum quod 'de omni' sit superius ad 'per se', aut etiam inferius, sed bene verum est quod 'de omni' est in plus quam 'de omni per se'.
1. Tunc ad primam rationem in oppositum potest dici quod si hoc verbum 'est' sumatur praecise ut significat praesens tempus, tales propositiones 'Socrates est homo' et caetera nec sunt per se verae nec necessariae. Nec valet si dicas quod Socrates per suam substantiam est homo et non per aliquod accidens additum. Quia differt dicere quod Socrates est per se ipsum homo et quod illa sit per se vera 'Socrates est homo'. Unde primam concederem et secundam negarem. Quia propositio non dicitur ex eo 'per se vera' quia illud quod significatur per subiectum sit per suam substantiam cum eo quod significatur per praedicatum, sed dicitur 'per se vera' propter aliam causam, quae prius dicta est.
3. Et per idem solvitur ratio quae arguebat quod magnitudo est per se triangulus et quod anima per se creatur. Quia illae propositiones possunt concedi ad hunc sensum quod magnitudo per suam essentiam est illud idem quod est triangulus et quod anima per suam essentiam est illud idem quod creatur. Sed ideo non sequitur quod illae sint per se 'magnitudo est triangulus' vel 'anima creatur'.
4. Ad aliam dicitur quod privatio dicitur 'principium per accidens' ad istum sensum quia haec est per accidens 'materia est privata a tali forma'; est enim contingens, et non necessaria. Sed privatio dicitur 'principium per se et necessarium' ad istum sensum quia haec est necessaria 'omne quod generatur generatur ex materia et forma prius privata', scilicet a tali forms, scilicet forma quae acquiritur.
5. Ad aliam, dico quod Aristotiles non concessit illam esse per se 'lignum est album' loquendo simpliciter, sed ut comparatur ad illam 'album est lignum'. Illa enim dicitur 'per se' quia minus est per accidens et minus impropria. Propositio enim directa est magis propria, et sic quodam modo minus per accidens quam indirecta. Et similiter si utraque, scilicet tam directa quam indirecta esset simpliciter per se, tamen indirecta posset dici quodam modo 'per accidens', scilicet respective, quia minus propria quam directa.
6. Ad aliam dictum fuit in positione. Quia proprie loquendo 'de omni' non est communius quam 'per se', nec etiam 'per se' quam 'de omni'. Ideo ratio supponebat falsum.
7. Ad aliam, scilicet de ultima, dubitatur utrum secundum suppositionem qua utitur demonstrator illae debeant concedi necessaria 'quidam homo currit' et 'quidam homo non currit', et caetera. Ad hoc dico quod licet demonstrator semper diceret illas <semper> esse falsas 'omnis homo <currit>' et 'nullus homo currit', et, per consequens, istas semper esse veras 'quidam homo currit', 'quidam homo non currit', tamen nullam illarum diceret necessariam vel impossibilem.
Propter quod notandum est quod in propositionibus dupliciter accipitur necessitas, aut possibilitas aut impossibilitas, uno modo simpliciter et secundum indifferentiam ad omne tempus, et alio modo secundum quid, attendendo ad differentias temporum. Unde necessarium simpliciter* dicitur ex eo quod quandocumque propositio proponebatur vel quandocumque proponetur ita est vel erit sicut significabatur et impossibile est quin ita erit vel fuit. Et hoc modo 'possibile' diceretur quia potest, potuit vel poterit esse ita et 'impossibile' quia numquam potest, potuit nec poterit esse ita.
Sed 'necessarium'* vel 'possibile' <secundum quid> respicit solum tempus futurum; unde, sicut dictum est primo Caeli*, potentia non est ad praeteritum. Et ideo illud demonstraretur impossibile quia nec modo potest esse nec de caetero poterit, quamuis ipsum fuit et potuit esse. Modo demonstrator utitur primo modo necessitatis, aut possibilitatis aut impossibilitatis. Et est magna differentia inter istos modos. Quia secundum primum modum propositio possibilis numquam potest fieri impossibilis, nec umquam contingens necessaria, sed in secundo modo possibilis potest fieri impossibilis et contingens necessaria. Ista enim aliquando fuit possibilis, immo vera, si fuerit formata, 'Aristotiles numquam cucurrit', tamen modo est impossibilis, quia quod factum est non potest non factum esse. Similiter diceretur de futuro tempore; haec enim est possibilis 'Iohannes curret', tamen erit impossibilis aliquando.
Tunc ergo, ad propositum, dico quod licet semper poterat dari instantia contra istam 'omnis homo currit', sumptam secundum suppositionem naturalem, quia instantia est pro aliquibus suppositis pro aliquo tempore, tamen talis propositio numquam dicitur impossibilis, eo quod nulla instantia erat necessaria. Quamuis enim Socrates tunc non cucurrit, tamen potuit tunc currere; et haec semper est possibilis possibilitate simplici 'Socrates potest currere', licet non de possibilitate secundum quid. Ideo cum instantiae non sint necessariae, non reddunt propositionem universalem impossibilem, nec, per consequens, propositionem particularem necessariam.

Notes