Authors/Buridan/In libros posteriorum analyticorum/Liber 1/Q18

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q17 Q19
Latin English
Quaestio 18a
UTRUM GENUS PRAEDICETUR PER SE DE DIFFERENTIA
Consequenter quaeritur, decimo octauo, utrum genus praedicetur per se de differentia.
1. Arguitur quod non: quia, tertio Metaphysicae*, negat Aristotiles praedicationem generis de differentia; et non negat eam quia sit falsa, quoniam omnes concedunt istam 'rationale est animal'; igitur solum videtur negare eam quia non est per se vera.
Et eodem modo arguitur per Aristotilem, sexto Topicorum*, qui etiam ipsam negat propter duas rationes. Prima est quia si genus praedicaretur de differentia sequeretur, ut ipse dicit, quod unum animal esset duo animalia. Secunda ratio eius est quia genus non praedicatur, ut dicit, nisi de speciebus vel individuis, et differentia non est aliquod illorum.
2. Item, duarum partium unius totius una non praedicatur de alia (uerbi gratia, non est verum dicere quod paries est fundamentum vel quod corpus est animal); modo genus et differentia sunt partes eiusdem totius, scilicet speciei, ut dicit Porphyrius*; ergo ... et caetera.
3. Item, vel praedicatur per se in secundo modo vel per se in primo modo, quia de istis modis dicit Aristotiles* quod quaecumque aliter dicuntur accidentia dicuntur; sed genus neutro modo praedicatur de differentia. Probatio: quia non primo modo, quia tunc oporteret poni in definitione differentiae, quod est falsum, quia differentia non habet definitionem, quia solius speciei est definitio; et si differentia diffiniretur per genus, oporteret cum genere addere aliam differentiam in illa definitione, et sic in infinitum procederetur in differentiis, eo quod de ea alia differentia quaereretur, sicut de priori; nec potest dici quod praedicetur in secundo modo, quia tunc differentia poneretur in definitione generis; modo hoc est impossibile, quia differentia est inferior ad ipsum genus, et impossibile est quod superius diffiniatur per inferius, quia definitio non posset esse convertibilis cum definito; ergo in nullo modo praedicatur per se de differentia.
4. Item, sicut se habet materia ad formam, ita genus ad differentiam, ut dicit Porphyrius*; modo materia nec praedicatur per se nec vere de forma; ergo nec genus de differentia.
In oppositum arguit Aristotiles*: quia genus vere praedicatur de differentia, ut dicendo 'rationale est animal'; aut ergo praedicatur per se, aut per accidens, sufficienti divisione; sed non per accidens: quia possibile est quod genus sit in praedicamento substantiae, et tale nulli accidit; sic enim et ad istum sensum dicit Aristotiles, primo Physicorum*, "quod vere est nulli accidit".
Item, primo huius*, dicit Aristotiles quod accidens accidit non inesse: nam omnis propositio per accidens est contingens et, per consequens, omnis propositio necessaria est per se; modo ita bene propositio est necessaria in qua genus praedicatur de differentia sicut illa in qua differentia praedicatur de genere vel de specie.
Item, sicut ex veris non sequitur nisi verum et ex necessariis non sequitur nisi necessarium, ita ex per se nihil videtur sequi nisi per se; sed propositio in qua genus praedicatur de differentia sequitur ex propositionibus per se, arguendo sic 'omnis homo est animal; omnis homo est rationalis; ergo rationale est animal'; igitur haec erit per se.
De ista quaestione sunt multae opiniones, tam propter auctoritates Aristotilis praedictas quam quia non bene attendebant unde propositio dicitur 'per se'. Sed faciliter ego pono conclusiones sicut positae fuerunt in alia quaestione. Primo enim dico quod secundum suppositionem accidentalem non omnis praedicatio generis de sua differentia vel de sua specie est praedicatio per se: quia possibile est multas tales propositiones esse falsas. Verbi gratia, possibile est quod aliquando nullum est tonitruum, vel nulla rosa, et tunc ista est falsa 'rosa est flos', vel 'tonitruum est sonus', et non minus esset falsa praedicatio de differentia, quia species et sua propria differentia convertuntur. Ideo possibile est, si species pro nullo supponit, quod etiam nec differentia, et sic erit falsa praedicatio generis de differentia. Igitur talis propositio esset mere contingens, et non necessaria. Ideo non esset per se.
Secunda conclusio potest poni quod omnis praedicatio generis de sua specie vel sua differentia est praedicatio per se ex hypothesi, id est ex aliqua suppositione, scilicet supposita constantia subiecti, hoc est quod aliquid sit pro quo subiectum supponit. Ratio est quia ex tali suppositione, sive condicione, redditur propositio necessaria. Necesse enim est si tonitruum est, vel quandocumque est, quod sit sonus factus in nubibus, et si rosa est, vel quandocumque est, quod sit flos.
Tertia conclusio est quod etiam omnis praedicatio generis de specie vel differentia secundum suppositionem naturalem est praedicatio per se, quia est necessaria. Haec enim est necessaria 'omne tonitruum est sonus', sub illo sensu 'omne tonitruum quandocumque est, fuit vel erit est, fuit vel erit sonus', et iste est sensus suppositionis naturalis.
Sed tunc quaeritur in quo modo dicendi per se genus praedicatur de differentia. Respondeo quod praedicatur in primo modo, si ponamus solum duos modos, sicut ponit Aristotiles. Sed dicemus quod in illo primo modo sunt multi gradus. Primus gradus est quod propositio sit quidditativa et directa. Et iste modus est triplex, scilicet quod definitio praedicetur de definito, et quod genus de specie, et differentia quidditativa de specie. Et primum modum expressit dicens "primum modum est si definitio vel pars definitionis praedicetur de definito*". Secundus gradus est propositionum quidditativarum indirectarum, ut si species praedicetur de genere vel differentia, vel de sua definitione. Rationabile enim est quod indirectum reducatur ad suum directum. Tertius gradus est quod propositio non dicatur 'per se' ex eo quod unus terminus pertineat ad definitionem alterius, sed ex eo quod ambo pertinent ad definitionem quidditativam tertii, et sic genus praedicatur de differentia, et e converso. Quartus gradus ponitur si idem praedicatur de se. Immo illa praedicatio videtur maxime per se. Sed de isto modo non curavit Aristotiles, quia talis praedicatio parum vel nihil valet ad demonstrandum. Tamen illam materiam Aristotiles expressit sexto Metaphysicae. * Deinde in ultimo gradu, secundum Lincolniensem, ***** ad istum gradum reducuntur propositiones in quibus terminus supponens pro causa in obliquo praedicatur de termino supponente pro causato, et istae definitiones causales praedicantur per se de definito.
Ad rationes.
1. Ad primam, ad auctoritatem Aristotilis tertio Metaphysicae* et sexto Topicorum*, dicendum est quod Aristotiles solum intendebat ibi quod genus non praedicatur per se de differentia per inclusionem unius termini in ratione alterius. Immo sic genus praedicatur per se de speciebus et de individuis. Et ad istum sensum procedit illa auctoritas allegata quod unum animal esset duo animalia, hoc est dictum quod si iste terminus 'animal' includeretur in ratione differentiae aut in definitione 'hominis', acciperetur bis 'animal', et esset definitio nugatoria. Verbi gratia, cum dicimus, diffiniendo 'hominem', quod homo est animal rationale, in ista definitione ego expresse capio semel 'animal', et postea secundo acciperem 'animal' implicite in hoc termino 'rationale'. Ideo, breviter, est intentio Aristotilis quod ratio generis et differentiae sunt rationes simplices et neutra implicat alteram. Tamen non negat Aristotiles quin sit praedicatio per se secundum inclusionem amborum terminorum in ratione tertii.
2. Ad aliam, dico quod duae partes eiusdem totius praedicantur vere et bene de se invicem et de illo toto, sicut pars definitionis de definitione. Et hoc est possibile ubi illae partes sunt termini significative sumpti. Si tamen partes et totum non sint tales termini, immo sunt aliae res, sicut partes domus, tunc dico quod non praedicantur nec subiiciuntur nec de se invicem nec de aliis.
3. Ad aliam, dictum est quod praedicatio est in primo modo.
4. Ad ultimam, conceditur quod bene est aliqualis similitudo generis ad differentiam sicut materiae ad formam, sed haec est dissimilitudo ad propositum, quia materia et forma non sunt termini significative sumpti; ideo non praedicantur nec subiiciuntur in propositionibus.

Notes