Authors/Buridan/In libros posteriorum analyticorum/Liber 1/Q17

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q16 Q18
Latin English
Quaestio 17a
UTRUM OMNIS DIFFINITIO ET QUAELIBET EIUS PARS PRAEDICETUR PER SE DE SUO DIFFINITO
Consequenter quaeritur, decimo septimo, utrum omnis definitio et quaelibet eius pars praedicetur per se de suo definito.
1. Arguitur primo quod non: quia saepe in definitionibus ponuntur dictiones pure syncategorematicae; saepe etiam in definitionibus ponuntur termini qui non sunt nati subiici nec, per consequens, praedicari.
2. Secundo, omne per se est necessarium; tamen nullus terminus praedicatur necessario de alio, quia potest non praedicari de eo, scilicet si solitarie sumatur; ergo nullus terminus praedicatur per se.
3. Item, si dicamus aliquem terminum praedicari de alio termino per se, hoc non potest dici ex hoc quod praedicaretur solitarie, quia tunc accidens separabile praedicaretur per se, sicut alter terminus; nec potest dici quod praedicaretur per se ex eo quia propositio quandocumque formatur sit vera, quia tunc non quaecumque definitio praedicaretur per se de suo definito, eo quod aliquae tales propositiones sunt falsae: unde haec est falsa 'vacuum est locus non repletus corpore', quia sequeretur quod vacuum esset locus, quod est falsum; tamen ibi erat praedicatio definitionis verae de vacuo; similiter, haec est modo falsa 'eclipsis lunae est defectus luminis a luna', quia eclipsis modo non est; ergo illa propositio affirmativa est falsa in qua subiicitur iste terminus 'eclipsis lunae'; tamen erat ibi praedicatio definitionis de definito; et sic videtur quod non potest esse quod unus terminus praedicatur per se de alio termino.
4. Item, partes definitionis sunt partes rei, septimo Metaphysicae*; tamen pars non praedicatur per se, nec vere, de suo toto, quia non est verum quod domus est paries; ergo nulla pars definitionis praedicatur per se de definito; et maxime, ut dicit Porphyrius*, quia species componitur ex genere et differentia, sicut statua ex aere et figura, et ita genus et differentia sunt partes speciei, et pars non praedicatur vere de suo toto, ut dicitur; ergo genus et differentia non praedicantur per se de specie.
5. Item, iste terminus 'animal' significat magis diversa ab homine quam eadem cum homine; sed veritas affirmativae est ratione identitatis significati per subiectum et praedicatum, et falsitas eius est ratione diversitatis; ergo haec propositio 'homo est animal' est magis falsa quam vera; ergo non est per se uera.
Oppositum arguitur per Aristotilem in littera.
In ista quaestione notanda sunt aliqua communia valentia ad sequentes quaestiones. Et primo videndum est unde dicamus praedicatum dici, seu praedicari, per se de aliquo subiecto. Et primo dico quod non ex eo praedicatum dicitur 'per se' praedicari quia solitarie praedicatur: quia tunc ita bene 'album' vel 'currens' praedicaretur per se de homine sicut 'animal' et 'risibile', quod est manifeste falsum.
Secundo, dico quod praedicatum non dicitur praedicari per se ex eo quod sit causa sui in praedicando, quod tamen videtur proportionare de virtute sermonis, cum haec dictio 'per se' designat causalitatem. Declaro igitur quod non ex hoc dicitur praedicatum praedicari 'per se'. Quia sequeretur, ut prius dicebam, quod 'currens' ita bene praedicaretur de homine sicut 'risibile'. Quoniam licet neutrum illorum sit causa sufficiens ad praedicandum de aliquo subiecto, tamen quodlibet illorum cum ipso intellectu formante propositionem est ad hoc causa sufficiens.
Deinde, quia subdit Lincolniensis "'per se' uno modo dicitur negative, scilicet quia non per causam aliam a se; isto modo enim deus est per se"*, tertio dico quod praedicatum non dicitur 'per se' praedicari eo quod non per aliam causam, Quia in omni praedicatione praeter terminos est alia causa, scilicet intellectus formans propositionem. Et etiam non requiritur alia causa ad formandum propositionem falsam quae etiam non requiritur ad veram. Et ex istis potest concludi quod cum dicimus aliquod praedicatum praedicari 'per se' et aliud praedicari 'per accidens' non est sensus propositionis secundum propriam locutionem. Immo ad alium sensum dicimus praedicatum praedicari 'per se' de suo subiecto: quia propositio in qua sic praedicatur est per se vera.
Sed tunc oportet videre unde propositio dicatur 'per se vera'. De hoc dico primo quod propositio non dicitur 'per se vera' quia sit solitarie vera. Quia tunc propositio per accidens posset esse per se vera, et quandoque propositio per se vera non esset per se vera, scilicet quando sumeretur cum alia vera.
Secundo, dico quod propositio non dicitur 'per se vera' quia sit causa sui ueritatis. Quia forte propositionis veritas non est aliud quam ipsa propositio, et idem non est causa sui. Vel si veritas poneretur additum propositioni, ita quod propositio esset materialis causa vel subiectum suae veritatis, tunc ita bene esset hoc verum de propositione per accidens sicut de vera per se. Ergo ex eo non dicitur vera per se quia sit causa sua veritatis.
Tertio, dico quod propositio non dicitur 'per se vera' ex eo quod suae ueritatis non sit alia causa. Quoniam si tu diceres quod in propositione per accidens, scilicet contingente, est causa veritatis alia a se, ita dicam de conclusione demonstrationis propter quid, quae tamen est vera per se. Ideo hoc non faciebat differentiam inter propositionem veram per se et veram per accidens.
Quarto, etiam dico quod propositio non dicitur 'per se vera' eo quod est ita sicut ipsa significat. Quoniam hoc est commune propositioni per se et propositioni verae per accidens. Et ex hoc videtur concludi quod cum dicimus unam propositionem esse per se et aliam per accidens, sensus non est nisi secundum locutionem impropriam. Et quamuis illa dicta prima facie secundum locutionem propriam videantur parum utilia, tamen proficiunt, quia saepe multa decipiuntur ex eo quod habent proprium sensum proprii sermonis.
Dicamus ergo quod propositio dicitur 'per se vera' similitudinarie, ad talem sensum quod sicut homo per se est risibile et ignis est per se calidus eo quod natura vel substantia est determinata ad hoc quod iste sit risibilis, scilicet homo, et iste sit calidus, scilicet ignis, et quod non est possibile ipsa stante quod ipsum non sit tale, ita propositio dicitur 'per se vera'* quia per suam vel suorum terminorum significationem determinata est ad hoc quod sit vera et impossibile est ipsa stante ipsam non esse veram, stante etiam sua significatione. Et ad istum eundem sensum debemus intelligere quod praedicatum praedicetur per se de subiecto. Sed dicitur propositio 'per accidens' ex eo quod ipsa per suam significationem et suorum terminorum non est determinata ad hoc quod sit vera, vel quod sit ita sicut ipsa significat.
Secundum hoc respondetur faciliter ad quaestionem. Primo <dico> quod non omnis definitio dicens quid nominis praedicatur per se de suo definito, saltem mediante hoc verbo 'est', quia ubi terminus definitus pro nullo supponeret propositio esset falsa de virtute sermonis. Verbi gratia, dicendo 'vacuum est locus sine corpore', vel 'non repletus corpore', haec propositio de virtute sermonis est falsa ; tamen in alio sensu propositio esset vera, scilicet in isto sensu quo haec oratio 'locus non repletus corpore' significat adaequate idem vel eadem sicut iste terminus 'vacuum'.
Secundo, dico quod non omnis definitio dicens quid rei praedicatur per se de definito secundum suppositionem accidentalem*, scilicet ponendo quod hoc uerbum 'est' restringit subiectum et praedicatum ad supponendum solum pro praesentibus. Quia posito quod modo non sit lunae eclipsis, et quod modo non sit tonitruum, et non sit rosa, tunc si definitiones terminorum istorum praedicarentur de ipsis mediante hac copula 'est', propositiones essent falsae. Modo propositio numquam dicitur per se vera quae potest esse falsa. Ideo tales propositiones non essent per se verae.
Ultimo, dico quod omnis definitio dicens quid rei*, vel etiam eius terminus definitus, supponit pro aliquo praesenti, praeterito vel futuro, et omnis talis definitio praedicatur per se de suo definito secundum suppositionem naturalem. Quia sic propositio ex eius significatione est determinata ad hoc quod sit vera, ita quod ipsa stante impossibile est ipsam non esse veram. Verbi gratia, haec est vera quandocumque formatur 'tonitruum est sonus factus in nubibus', quamuis aliquando non sit aliquod tonitruum; et hoc apparuit in alia quaestione. Ergo omnis talis est per se vera. Et ita est dicendum si non tota definitio, sed pars, ut genus vel differentia, praedicaretur de definito.
Tunc respondetur ad rationes.
1. Ad primam, potest concedi quod si sint dictiones syncategorematicae in definitione, istae solitarie sumptae non praedicantur de definito, sed congregatum ex eis et categorematicis dictionibus. Similiter, si terminus obliquus non sit innatus subiici vel praedicari solitarie, tamen sumptus cum alio, scilicet recto, potest subiici vel praedicari; ideo sic et non aliter praedicaretur de definito.
2. Ad aliam, concedo quod nullus terminus potest <per se> praedicari de alio termino. Tamen propositio est bene necessaria, ad sensum alias datum, in qua alius terminus de alio termino praedicatur, et tunc dicimus propositionem esse per se et tale praedicatum praedicari per se de tali subiecto.
3. Ad aliam, quae quaerit quo modo praedicatum praedicatur per se, dictum est.
4. Ad aliam, dico quod pars vere praedicatur de toto. Quia genus vere praedicatur de definitione cuius est ipsum pars integralis. Et cum hoc etiam negatur quod genus sit pars suae speciei, sed ad istum sensum est pars speciei quia est pars definitionis speciei.
5. Ad aliam, concedo quod 'animal' significat magis diversa ab homine quam eadem. Tamen iste terminus 'animal' quando indefinite sumitur et sine distributione, non est necessarium ad diversificationem ipsius quod pro ipsis omnibus significatis verificetur, immo quod supponat pro aliquo vel aliquibus. Sed si distribueretur, tunc ad veritatem requireretur quod esset verificatio pro omnibus.

Notes