Authors/Buridan/In libros posteriorum analyticorum/Liber 1/Q16

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q15 Q17
Latin English
Quaestio 16a
UTRUM SUBIECTUM PROPOSITIONIS DEMONSTRATIVAE SUPPONAT INDIFFERENTER PRO PRAESENTIBUS, PRAETERITIS ET FUTURIS
Consequenter quaeritur, decimo sexto, utrum subiectum propositionis demonstrativae supponat pro praesentibus, praeteritis et futuris. Et est notandum quod hic loquor de demonstratione quae est ex praemissis et conclusione categoricis de inesse et de praesenti, ut si demonstratur quod omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis. Quaestio igitur est utrum in tali propositione subiectum supponat ita pro triangulis qui fuerunt vel erunt sicut pro triangulis qui nunc sunt.
1. Arguitur quod non: quia de virtute sermonis verbum praesentis temporis, sicut hoc verbum 'est', non ampliat suppositionem ad praeterita et futura: quia illa tunc non esset vera '<omnis> homo est vivus', quia praeteriti non sunt uivi; tamen illa conceditur esse vera; ergo terminus solum supponit pro praesentibus, et ita, pari ratione, in aliis propositionibus in quibus ponitur ista copula praesentis temporis 'est'.
2. Item, ad propositionem de tertio adiacente sequitur propositio de secundo adiacente, quia sequitur 'B est A; ergo B est'; sed in propositione de secundo adiacente subiectum supponit pro praesentibus (aliter ista non esset vera 'omnis homo est', vel 'omnis homo est ens', quae tamen conceduntur verae); <ergo>, similiter, in propositione de tertio adiacente subiectum supponit pro praesentibus.
3. Item, si subiectum supponeret ita pro praeteritis sicut pro praesentibus, sequeretur quod ista non esset vera 'omnis homo est risibilis'; consequens est falsum, ut omnes concedunt. Consequentia probatur: quia homines corrupti et praeteriti non sunt risibiles, cum sit idem esse risibile et posse ridere, et homines corrupti non amplius possunt ridere (dico naturaliter loquendo).
Oppositum videtur esse de intentione Aristotilis dicentis "de omni dico quod non est in aliquo ut sic et in aliquo non, nec aliquando sic et aliquando non, sed est semper in omni et est semper"*, et ita propositio de omni in demonstrativis extendit se ad tempus praeteritum et futurum sicut ad praesens.
Sciendum est quod antiqui logici posuerunt duplicem suppositionem personalem terminorum communium, quarum unam vocabant 'naturalem' et aliam 'accidentalem'. Et non est vis quare sic nominantur, quia nomina sunt ad placitum. Vocaverunt tamen suppositionem 'naturalem' secundum quam terminus communis indifferenter supponit <pro> praesentibus, praeteritis et futuris, et vocaverunt 'accidentalem' secundum quam terminus restringitur ad supponendum universaliter pro praesentibus et pro praeteritis ita quod non pro futuris.
Deinde dixerunt illi quod praedicatum restringitur ad futura per verbum futuri temporis, vel saltem restringitur ad futura et praesentia, excludendo praeterita quae non amplius sunt praesentia nec futura. Et similiter etiam per uerbum praeteriti temporis restringitur praedicatum ad praeterita. Et hanc restrictionem debemus concedere, quia communiter eam omnes concedunt. Unde si dico 'homo erit albus', illa non esset vera, quamuis multi homines essent nunc albi vel etiam fuissent albi, nisi etiam esset albus in futuro tempore, et ita manifestum est quod praedicatum restringitur ibi omnino ad futurum, sic quod non esset veritas propositionis ratione praesentiae aut praeteritionis.
Secundo, etiam dicunt omnes esse concedendum quod subiectum propositionis per uerbum aut praedicatum praeteriti temporis restringitur ad praeterita vel praesentia indifferenter, et per praedicatum vel verbum futuri temporis restringitur ad praesentia vel futura. Ideo ista propositio 'laborans sanabatur'* habet duos sensus, vel duas causas veritatis, scilicet quia vel qui est laborans sanabatur vel qui erat laborans sanabatur, ut patet primo Elenchorum*. Similiter ista 'B potest esse A'*, quia possibilitas respicit futurum, habet duos sensus vel duas causas veritatis, quia quod est B potest esse A vel quod potest esse B potest esse A, ut patet primo Priorum*.
Tertio, omnes communiter <dicunt> quod subiectum et praedicatum in respectu uerbi praesentis temporis quandoque restringuntur ad praesentia. Unde si modo omnes homines qui sunt sederent, haec esset vera 'nullus homo currit' secundum dictam restrictionem, licet multi cucurrerunt et current multi.
Sed, quarto, dixerunt antiqui quod aliquando in propositione in qua est necessarium consequentis nec praedicatum nec subiectum restringitur ad aliquod tempus, immo indifferenter supponunt pro omnibus praesentibus, praeteritis et futuris, et etiam verbum indifferenter accipiendum est ad omne tempus. Et per istum modum diceretur quod haec esset vera 'omnis triangulus habet tres <angulos aequales duobus rectis', quamuis modo nullus esset triangulus>. Similiter, etiam haec esset vera quamuis modo nulla essent tonitrua 'omne tonitruum est sonus factus in nubibus', propter hoc quod omne tonitruum quandocumque est, fuit vel erit, tunc est fuit vel erit sonus factus in nubibus. Et isto modo diceretur quod haec esset falsa 'omnis mater diligit filium suum', quamuis omnis quae modo est diligat, et esset falsa quia Medea non diligebat.
Et istae naturales suppositiones negantur saepe a multis, tamen videtur mihi quod debent poni et concedi. Hoc probo. Primo quia Aristotiles manifeste ponit eas cum dicit , 'de omni autem dico quod non est in aliquo sic et in aliquo non, nec aliquando sic et aliquando non, sed est semper in quolibet et semper"*. Sic enim est verum quod omnis homo est animal, quia si est homo, et animal, et si nunc alterum, alterum. Patet ergo manifeste quod Aristotiles hic propositionem suam de omni extendit ad omne tempus.


Secundo probatur hoc per signum quod Aristotiles ponit in littera. Quia si talis propositio non se extenderet tam ad omnia tempora praeterita vel futura quam etiam ad praesentia, tunc ipsa non falsificaretur propter instantiam de aliquo praeterito vel futuro. Tamen in demonstrativis ferimus instantias si aliquando non fuerit ita. Et hoc potest apparere cuilibet. Si enim ad demonstrandum caperem illam propositionem 'omnis mater diligit filium suum', statim diceretur non esse ita quia talis non diligebat, scilicet Medea, et amplius non valeret ad demonstrandum. Item, ponamus quod modo tibi demonstratum est quod omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis , quaero utrum per talem demonstrationem tu habeas scientiam demonstrativam de omnibus triangulis vel solum habeas de praeteritis et praesentibus. Si primo modo, habeo propositum. Si secundo, sequitur illud inconveniens quod si fieret unus nouus triangulus et tu dormias, tu non habebis scientiam demonstrativam extendentem se ad illum triangulum, quia numquam fuit tibi illud demonstratum; ergo tu nullo modo habes scientiam demonstrativam quod omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, quia oporteret reiterare demonstrationes quotiens fierent novi trianguli.
Deinde, ostendo causam per quam talis suppositio est ponenda. Quia qualiter res possunt intelligi, ita possunt imponi a significandum, et qualiter etiam conceptus in mente sunt componibiles, taliter designantur per propositiones uocales. Modo certum est quod intellectus potest comprehendere omnes homines conceptu communi et absque hoc quod concurrat in ista apprehensione aliqua differentia temporis. Et secundum istum conceptum imponitur hoc nomen 'homo' ad significandum homines; ideo dicimus quod significat sine tempore; et statim manifestum est quod iste terminus de sua propria principali significatione significat ita homines praeteritos aut futuros sicut praesentes. Quia secundum propriam significationem terminorum haec est vera 'Aristotiles fuit homo' et haec 'antichristus erit homo' sicut haec est vera 'Iohannes est homo'. Modo certum est quod intellectus potest habere praeter conceptus specificos conceptum generalem communem et indifferentem illis speciebus. Unde <sicut> possumus habere conceptum communem generalem animalium a quo sumitur hoc nomen 'animal' circumscriptis omnibus conceptibus specificis, sic praeter conceptum praesentiae, praeteritionis vel futuritionis, possumus habere conceptum communem et generalem abstractum a dictis conceptibus specialibus temporis.
Ex quibus sequitur quod apud intellectum possumus formare nomina quae in propositionibus sunt subiecta et praedicata indifferenter se habentia ad omne tempus, ita quod in mente possumus formare copulam verbalem consignificantem tempus indifferenter <praesens>, praeteritum vel futurum, et tunc formetur in mente <propositio> ex tali copula et talibus subiectis et praedicatis. Et habebitur certa suppositio in propositione mentali; ergo similiter poni debet et potest in propositione vocali.
Sed tamen notandum est quod non habemus secundum vocem talia nomina imposita, scilicet distincta a talibus verbis quae dicimus significare praesens tempus. Ideo, propter defectum distinctae impositionis, nos solemus uti illis verbis uocalibus aequivoce in historiis et narrationibus et in sermonibus demonstrativis. Quoniam in historiis et narrationibus utimur verbis secundum determinatas temporis differentias, sicut in sermonibus demonstrativis utimur eis secundum indifferentiam ad omne tempus.
Et potest videri clare quod secundum talem suppositionem et talem verbi acceptionem credidisset Aristotiles quod caelum semper movetur. Non enim potest hic capi hoc verbum 'movere' pro solum praesenti ut distinguitur a praeterito vel futuro, quia tunc esset male dictum 'semper'. Sic etiam conceditur, in libro de Generatione*, quod perpetuae sunt generationes et corruptiones, sicut etiam concedunt astrologi quod omnis dies natalis est viginti quattuor horarum, et manifestum est quod ibi non distribuitur solum dies praesens, immo etiam dies praeteriti aut futuri. Et ita etiam dicitur hanc esse necessariam 'omnis homo est animal', immo etiam sic haec est vera et necessaria 'omnis eclipsis est propter interpositionem terrae inter solem et lunam', licet modo nulla sit eclipsis lunae. Et est sensus illius propositionis 'omnis homo est animal' quod omnis homo quandocumque fuit, est vel erit, tunc fuit, est vel erit animal. Sic enim dixi de omni in demonstrativis quod includit in se diversitatem temporis et suppositorum, ut dicit Aristotiles. Modo ad istum sensum erat vera praedicta propositio de eclipsi lunae. Sed sensus illius propositionis 'nullus homo est lapis' est quod nullus homo qui est, fuit vel erit est fuit vel erit lapis.
Et ideo secundum istum sensum omnes affirmativae in naturali materia sunt uerae, et negativae in materia remota. Sed in contingenti materia omnes universales sunt falsae, quia posset dari instantia in aliquibus suppositis in aliquo tempore, quamuis forte non pro praesenti tempore. Ex quo sequitur quod in contingenti materia omnes particulares sunt verae. Quia duae particulares duabus universalibus contradicunt; si ergo ambae universales sunt falsae, ambae particulares sunt verae. Ideo secundum istam suppositionem ista concederetur 'quidam homo non sedet', quamuis homines qui nunc sunt sederent, et etiam concederetur ista 'quidam homo sedet' quamuis nunc nullus sedeat. Et sensus huius propositionis 'quidam homo sedet' est talis 'quidam homo qui est, fuit vel erit sedet, sedit vel sedebit', et sensus huius negativae, scilicet 'quidam homo non sedet' est talis 'quidam homo non quandocumque est, fuit vel erit sedet, sedit vel sedebit'. Sic enim in demonstrativis sumuntur instantias contra universales.
Ultimo notandum est quod haec suppositio inventa est propter artes demonstrativas. Ideo verificari debet in eis, et non in historialibus narrationibus, nec debet verificari in terminis singularibus, quia non sunt termini demonstrationis, sed historiae.
Quibus visis manifestum est illud quod quaerebatur, quod subiectum propositionis demonstrativae, aut etiam praedicatum, supponit pro praesentibus, praeteritis et futuris indifferenter.
Et huius propositionis rationes ad oppositum sunt solutae.
2. Unde ad propositionem de 'est' tertio adiacente non sequitur propositio de 'est' secundo adiacente si illud 'est' secundo adiacens accipiatur ut est determinate et praecise praesentis temporis. Nam licet modo nulla essent tonitrua, <tamen> haec esset concedenda secundum suppositionem naturalem 'tonitruum est', secundum resolutionem ad praedicatum tertio adiacens, id est 'tonitruum est ens'. Immo etiam tonitruum est ens, quia est sensus quod omne tonitruum quandocumque fuit, est vel erit est fuit vel erit ens. Aliter in illa suppositione non debet concedi 'est' secundo adiacens sequi ex tertio adiacente.

Notes