Authors/Buridan/In libros posteriorum analyticorum/Liber 1/Q15

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q14 Q16
Latin English
Quaestio 15a
UTRUM DEMONSTRATIO SIT EX NECESSARIIS, IMPOSSIBILIBUS ALITER SE HABERE, PERPETUIS ET INCORRUPTIBILIBUS
Consequenter quaeritur, quinto decimo, utrum demonstratio sit ex necessariis, impossibilibus aliter se habere, perpetuis et incorruptibilibus.
1. Arguitur primo quod non: quia omnia praeter deum sunt mutabilia, et, per consequens, possibilia aliter se habere; ergo demonstratio est ex possibilibus aliter se habere; ergo ... et caetera.
2. Item, omnia contenta in hoc mundo inferiori sunt corruptibilia, praeter materiam primam et intellectum humanum; ergo demonstrationes et ea ex quibus componuntur corruptibilia sunt.
3. Item, multae scientiae de naturalibus sunt, et tamen sunt generabiles et corruptibiles, quia possibilia sunt aliter se habere: nam de eclipsibus sunt scientiae demonstrativae; tamen huius modi eclipses non sunt perpetuae, nec secundum individuum nec secundum species, quia pro maiori parte temporis non sunt eclipses: ergo nullo modo apparet illud esse perpetuum de quo est scientia demonstrativa.
Oppositum est Aristotilis, primo huius*, qui ponit illas propositiones quod omnis demonstratio est ex necessariis et ex perpetuis, et quod omnis scientia demonstrativa vel etiam demonstratio est incorruptibilium, quia illa quorum vel ex quibus est demonstratio sunt scibilia et omne scibile est impossibile aliter se habere.
Similiter, sexto Ethicorum*, dicit Aristotiles quod omne scibile est necessarium et perpetuum.
Notandum est quod demonstratio proprie dicitur ipsius conclusionis et ex praemissis vel per praemissas; conclusio enim est quod per praemissas dicitur demonstrari. Et ideo quaerere utrum demonstratio sit ex necessariis et ex impossibilibus aliter se habere non est aliud quaerere quam utrum praemissae conclusionis sint necessariae et impossibiles aliter se habere; et idem etiam potest quaeri de conclusione demonstrationis, cuius est demonstratio, ut dicebatur.
Postea sciendum quod proprie loquendo omne illud et solum illud dicitur 'necessarium'* quod semper est, fuit et erit; alii autem modi 'necessarii' non sunt nisi improprie et similitudinarie dicti, ut patet secundo Metaphysicae.
Tunc ponuntur faciliter conclusiones. Prima est quod proprie loquendo nulla propositio est necessaria. Quia omnis propositio fit a nobis et potest corrumpi si cessemus ab eius intellectione aut si obliviscemur eam, aut etiam si moriemur; ideo omnis propositio potest non esse, et sic nulla est necessaria, perpetua, incorruptibilis, impossibilis aliter se habere.
Secunda conclusio est quod sicut nulla propositio est necessaria, scilicet in essendo, ut dictum est, ita etiam nulla propositio est necessaria in essendo ueram. Quia sicut potest non esse, ita potest non esse vera, quia quando ipsa non est, ipsa nec est vera nec falsa.
Tertio pono quod nullum ita esse sicut propositio significat est necessarium nisi illud ita esse sit deus, quoniam nullum ens est simpliciter necessarium nisi deus. Unde posito quod esset ita de aeternitate mundi, sicut putavit Aristotiles, quod de necessitate semper fuerunt et erunt homines, tamen ita esse sicut illa propositio 'homo est' significat non fuit semper, quia nec sic ens nec sic entia fuerunt semper; manifestum enim est quod nihil fuit semper. Si autem dicatur quod sit ens vel entia, tamen non potest dici quod sit aliud ens vel entia quam homo vel homines aut partes aut accidentia hominis vel hominum. Tamen nullus homo fuit semper nec nulli homines fuerunt semper, nec etiam nullus accidens hominis fuit semper, loquendo de tali accidente quod esset ita esse sicut propositio significat, et nullum <ita> esse sicut propositio significat fuit semper. Tamen potest concedi quod semper fuit ita esse sicut haec propositio 'homo est animal' significat aut sicut talis significat si semper fuisset. Et est simile de illis duabus propositionibus sicut de illis 'nullus homo fuit semper'* et 'semper fuit aliquis homo'*. Unde credo quod esse ita sicut ista propositio 'homo est animal' significat non est aliud quam homo. Verum est tamen quod esse ita sicut haec propositio 'deus est' significat, vel 'deus est bonus', est perpetuum: quia hoc non est aliud nisi deus, qui est perpetuus.
Tamen, pro alia conclusione, concedendum est quod propositiones dicuntur 'necessariae' secundum impropriam, seu similitudinariam necessitatem, scilicet ad talem sensum quod sicut simpliciter 'necessarium' dicitur illud quod semper est et non potest non esse, ita propositio vocatur 'necessaria'* quia semper si formetur est vera, vel etiam quia ipsa vel sibi consimilis quandocumque formatur est vera, et non potest non esse vera stante eius significatione.
Et illam appositionem addo quia haec propositio vocalis 'deus est', vel sibi consimilis, posset esse falsa, eo quod significationes nominum sunt ad placitum. Quia iste terminus vocalis 'deus' posset imponi ad significandum tantum quantum 'chimaera', vel e converso, et tunc illa esset falsa 'deus est' et haec necessaria 'chimaera est'. Vel forte verius est dicendo quod propositio dicitur 'necessaria' eo quod impossibile est ipsa formata non esse ita sicut ipsa significat, modificando istum sermonem secundum exigentiam diversarum propositionum modo dicto in quaestione facta de veritate propositionum.
Postea dico quod sicut propositio est necessaria, ita dicitur 'impossibilis aliter se habere', et secundum eundem sensum, et ita etiam dicitur 'perpetua' et 'incorruptibilis'. Dicitur enim 'perpetua' quia semper si formetur est vera, vel semper si formetur est ita sicut ipsa significat. Et dicitur 'incorruptibilis' quia non potest falsificari, quia non potest non esse ita; unde in proposito idem est propositionem esse falsificatam et esse corruptam.
Deinde sciendum est quod praedicta nomina, scilicet 'necessarium', 'perpetuum' et 'incorruptibile', attribuuntur aliquando terminis etiam secundum locutionem impropriam et similitudinariam. Saepe enim dicimus species esse incorruptibiles et perpetuas, quia individua dicimus esse corruptibilia et non perpetua, sicut per Aristotilem de aeternitate mundi diceremus species animalium perfectorum esse perpetuas; et hoc dicitur ad talem sensum quod terminus ex eo dicitur 'perpetuus' quia semper est aliquid pro quo ille terminus, vel sibi consimilis, supponeret si fieret subiectum vel praedicatum in propositioni de inesse et de praesenti. Sic enim secundum Aristotilem illae species 'homo' et 'equus' sunt perpetuae.
Postea notandum <est>, ut alias dicebatur, quod tripliciter dicitur aliquid 'scibile'*. Uno modo sicut conclusio vel praemissa in demonstratione scitur, et tunc est dicendum quod omne tale scibile est necessarium et impossibile aliter se habere, perpetuum et incorruptibile, capiendo haec nomina prout attribuuntur propositionibus. Et causa huius est quia scientia proprie dicta, de qua hic loquitur, quae est ex certitudine et firmitate, non potest esse propositionis falsificabilis, nisi dicatur quod scientia potest fieri error. Et ex hoc sequitur quod omnis demonstratio est conclusionis necessariae et ex praemissis necessariis et impossibilibus aliter se habere, et hoc intendebat Aristotiles in isto libro.
Deinde, secundo modo, aliquid dicitur 'scibile' quia est terminus ex quo propositio demonstrata vel demonstrabilis componitur, et sic dicimus in scientiis demonstrativis subiecta et passiones sciri, seu de eis esse scientiam. Et tunc potest poni illa conclusio quod in demonstratione affirmativa quae est ex praemissis et conclusione categoricis et de inesse oportet tales esse perpetuas perpetuitate debita terminis. Quia si isti termini aliquando pro nullo supponerent, propositio affirmativa et de inesse categorica falsificaretur (illam tamen conclusionem non assero ad praesens nisi sicut dicetur in alia quaestione). Tamen propositiones negativae, vel affirmativae de possibili, vel etiam condicionales possent remanere verae quamuis nihil esset praesens pro quo termini supponerent. Ideo demonstrationes ex talibus propositionibus non requirunt talem perpetuitatem terminorum.
Tertio modo aliquid dicitur 'scibile' <quia> est res significata per terminum ex quo propositio scibilis componitur. Et tunc dicatur quod scibilia hoc modo accepta non sunt perpetua. Non oportet <enim> ea esse perpetua, quoniam omnes res isto modo sunt perpetuo scibiles, ut alias dicetur.
Et sic solvuntur rationes.


Notes