Authors/Buridan/In libros posteriorum analyticorum/Liber 1/Q11

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q10 Q12
Latin English
Quaestio 11a
UTRUM SINT DUO MODI DICENDI PER SE
Consequenter quaeritur, undecimo, utrum sint duo modi dicendi per se.
1. Arguitur primo quod sint plures: quia quot modis dicitur unum oppositorum, tot modis dicitur reliquum, quinto Topicorum*; sed per se et per accidens opponuntur, et tres sunt modi dicendi per accidens, ut patet quinto Metaphysicae*, scilicet quod accidens dicitur de subiecto, et subiectum de accidente, <et> accidens de accidente; igitur ... et caetera.
2. Item, primo huius*, Aristotiles ponit tertium modum et quartum; ergo ... et caetera.
3. Item, videtur idem <esse> per se et secundum se; sed 'secundum se' dicitur pluribus modis quam duobus, ut habetur quinto Metaphysicae*; ergo et caetera.
4. Item, non sunt idem modi dicendi per se, sed diversi, Parisius et Romae, cum non sit idem in diversis locis.
5. Item, arguitur per multas alias instantias: quia haec est per se 'risibile est susceptibile disciplinae', cum sit necessaria et omne necessarium est per se, ut uult Aristotiles, et tamen non apparet esse de aliquo istorum duorum modorum, quia nec praedicatum ponitur in definitione subiecti nec e converso. Similiter haec est per se, cum sit necessaria, 'omnis passio est actio', ut suppono, et illa etiam 'omne corpus est in loco' vel 'omne corpus habet locum', et ista similiter 'omnis pater est pater filii' vel 'omnis pater habet filium'. Tamen non apparet quod illae sint in aliquo dictorum modorum, quia qua ratione essent in uno istorum eadem ratione essent in alio, eo quod ponitur ibi 'animal' per accidens ad primum modum et 'risibile' per accidens ad secundum; igitur nec est in utroque, quod est inconveniens, eo quod non essent modi distincti si idem in utroque reperiretur, nec etiam in neutro, et sic oportet alium modum ponere.
6. Item, haec est per se 'materia est causa formae', et haec etiam 'omnis creatura est ens', et illa similiter 'omne quod fit fit ex aliquo'; tamen non apparent esse in aliquo dictorum modorum.
7. Item, haec est per se 'risibile est homo', et tamen non est in primo modo: quia ista est minus per se quam ista 'homo est risibilis', quae non est in primo modo nec etiam in secundo, quia praedicatum non ponitur in definitione subiecti, quod exigitur, ut dicit Aristotiles*.
8. Item, hae sunt per se, cum sint necessariae, 'nullus homo est equus' et 'nullum corruptibile est perpetuum', 'ex nihilo nihil fit', 'nullus pater est sine filio', 'omnem hominem possibile est vigilare', 'omnem hominem vigilare est possibile', et ista etiam 'si animal currit, animal movetur' est necessaria, et ista disiunctiva similiter 'omnis homo currit vel aliquis homo non currit'; tamen non apparet quod istae sint in aliquo dictorum modorum; igitur ... <et caetera>.
Oppositum arguitur per Aristotilem ponentem duos modos, scilicet primum, in quo definitio vel pars definitionis dicitur de definito, et secundum, in quo subiectum pertinet ad definitionem praedicati*; postea dicit Aristotiles "quaecumque vero accidentaliter insunt accidentia dicuntur"*; igitur modi dicendi per se sunt duo solum.
Ad evidentiam istius quaestionis notandum est quod Aristotiles ponendo istos duos modos dicendi per se non intendebat de propositionibus hypotheticis. Quia multae istarum sunt necessariae et, per consequens, per se verae quae tamen non habent suam necessitatem sive suam perseitatem ex necessitate vel perseitate categoricarum eam componentium, immo quod istae categoricae nec verae sunt per se nec necessariae. Unde haec est necessaria et per se vera 'si asinus volat, asinus habet alas'; tamen suae categoricae sunt impossibiles. Haec etiam est per se vera et necessaria 'si homo currit, animal currit', et tamen categoricae sunt mere contingentes, et per accidens. Haec etiam est necessaria et per se uera 'omnis homo currit vel aliquis homo non currit', et tamen categoricae sunt contingentes.
Secundo, videtur mihi quod Aristotiles in ponendo istos duos modos non loquitur de negativis, licet negativae per se possint reduci ad istos duos modos, nec etiam loquitur de modalibus nec de propositionibus indirectis, licet omnes tales possint reduci ad istos duos modos, sed directe loquitur de categoricis affirmativis directis et de inesse.
Postea, sciendum est quod omnis categorica affirmativa et de inesse necessaria vel etiam vera est quidditativa vel denominativa. Quia in terminis rectis, si subiectum et praedicatum sint de eodem ordine praedicamentali, propositio est quidditativa et si non de eodem ordine propositio est denominativa, et non vera nisi sit denominativa. Ideo sequitur quod omnis propositio necessaria et per se uera categorica affirmativa de inesse est de altero dictorum modorum, scilicet vel quidditativa (et illam intendit Aristotiles per primum modum), vel denominativa (et eam intendit Aristotiles <per> secundum modum.
Igitur, respondendo ad quaestionem, dicitur quod huius modi propositionum per se sunt solum duo modi, quia secundum duas rationes generales, ad talem sensum quod <sunt> duae rationes supponentes pro huius modi propositionibus et non coincidentes in supponendo pro aliqua propositione, et praeter illas duas non sunt aliae rationes <supponentes> pro huius modi propositionibus quae non concurrunt in supponendo pro eodem cum aliqua istarum duarum rationum. Et prima illarum rationum est propositio per se quidditativa, et secunda propositio per se denominativa.
Tamen nota quod huius modi rationes possunt valde multiplicari materialiter, quia aliae sunt in libro meo, aliae in libro tuo, vel aliae in mente mea vel tua; sed in enumeratione quam intendimus, haec non enumerantur contra illas, eo quod concurrunt in supponendo pro eodem, sive in libro meo sive tuo.
Sciendum est quod bene possunt plus multiplicari modi dicendi per se si fieret maior divisio per rationes specialiores. Quia tam primus modus quam secundus possent dividi in multos diversos modos specialiores, sed illi concurrerent praedictis duobus modis in supponendo pro eodem, licet non ad invicem concurrerent.
Deinde, propter reductiones, debetis notare quod propositiones de terminis obliquis designantes causalitatem rerum significatarum per terminos obliquos sive res significatas per subiectum propositionis reducit Lincolniensis* ad primum modum, et hoc innuit Aristotiles in littera*. Et ita non solum definitiones mere quidditativae sed etiam causales dicuntur per se de suis definitis in primo modo. Sed si per terminos obliquos designetur alia habitudo quam causalitas vel effectualitas, tunc istae propositiones debent reduci ad secundum modum, quasi si sit propositio denominativa.
Postea, etiam debetis reducere indirectas ad suas directas et ponere eas <in> eodem modo, ita quod haec sit in primo modo 'animal est homo' et haec 'risibile est homo' in secundo modo.
Postea, de negativis, est dicendum quod negativae necessariae terminorum substantialium vel non connotativorum reducendae sunt ad primum modum, ut 'nullus homo est lapis' vel 'nulla albedo est dulcedo'. Sed negativae terminorum accidentalium <vel> connotativorum, vel etiam unius termini connotativi, licet alter terminus esset substantialis, debent reduci ad secundum modum, ut 'nullus homo est hinnibilis' vel 'nullum hinnibile est risibile'.
Deinde, de illis de necessario dicendum est sicut de illis de inesse, et similiter de illis de possibili, quia aliae sunt quidditativae et aliae denominativae . Sed tamen est bene differentia inter illas de inesse et de possibili, quia de eodem subiecto et praedicato propositio de inesse est quandoque contingens et non per se, ut 'homo vigilat' ***** de illis de possibili dictum ***** sicut de negativis. +Potest de his dici, ut prius dicebatur, quod non est dicendum quod reducantur ad illos modos, et si aliqua non tamen omnes.+
Ad rationes.
1. Ad primam <dicitur> quod non oportet in terminis oppositis unum habere tot supposita quot reliquum, quia non sunt tot species virtutum quot vitiorum, ut patet in Ethicis*. Sed illa propositio Aristotilis "quot <modis> dicitur unum oppositorum ..." et caetera debet exponi ad talem sensum quod si duo nomina sint ad invicem opposita secundum omnem +rerum+ significationem, si unum sit aequivocum, et aliud erit aequivocum, et quod tot sint significationes unius sicut alterius.
2. Ad aliam rationem, respondetur quod tertius modus et quartus modus 'per se' quos ponit Aristotiles non sunt modi dicendi per se praedicatum de subiecto, sed sunt modus essendi per se et modus concipiendi per se.
3. Ad aliam concessum fuit prius quod modi 'per se' possent magis multiplicari secundum specialiores divisiones.
4. Ad aliam conceditur quod virtualiter et de virtute sermonis sunt valde multi modi, sed solum sunt duo ad sensum praedictum.
5-8. Ad aliam dicitur, secundum praedicta, quod istae sunt in secundo modo 'risibile est susceptibile disciplinae', 'actio est passio', 'corpus est in loco', 'pater habet filium'. Et similiter ista ponenda est in secundo modo 'homo est animal risibile', quia licet hoc nomen 'animal' per se sumptum praedicetur quidditative de homine, tamen illud congregatum totum 'homo est animal risibile' praedicatur denominative propter denominationem alienam inclusam in praedicato. Deinde dicitur quod istae sunt per se in primo modo 'animal est homo', 'animal est equus', sed haec est in secundo modo 'nullum corruptibile est perpetuum'.
Dicendum etiam est quod istae sunt in primo modo 'omnis creatura est a deo', 'omne quod fit fit ex aliquo', 'ex nihilo nihil fit', quia sunt causales. Sed istae possunt poni in secundo modo 'omnem hominem possibile est currere', 'nullus pater est sine filio', et etiam illa 'possibile est omnem hominem currere'.
Sed quaeres "'omnem hominem esse animal est possibile' vel 'omnem hominem esse animal est necessarium', in quo modo sunt?". Dico quod in secundo modo, quia illa praedicata 'possibile', 'necessarium', 'contingens', 'falsum' et 'uerum' attribuuntur propositionibus tamquam passiones earum. Tamen illae quae fierent in sensu diviso 'hominem necesse est esse animal' vel 'hominem possibile est esse animal' essent in primo modo tamquam quidditativae.
Ad argumenta de hypotheticis potest dici quod non sunt illorum modorum, nec directe nec reductive, quia est ibi perseitas in dicendo praedicatum de subiecto, ut satis dictum fuit.
Et pro nunc sufficiat de illa quaestione.

Notes