Authors/Abelard/IP/SupPer/2

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | IP‎ | SupPer
Jump to navigationJump to search

3.02

Latin English
NOMEN ERGO EST VOX SIGNIFICATIVA SECUNDUM PLACITUM SINE TEMPORE, CUIUS NULLA PARS EST SIGNIFICATIVA SEPARATA.
NOMEN ERGO. Dictum est: oportet constituere quid sit nomen propter utilitatem; ergo constituam; inter causam et effectum et hoc est: nomen ergo vox etc.
Vocem praeponit in definitione nominis, quia genus eius est. Significativum ponitur ad remotionem vocum non significativarum; sed significativum non videtur esse differentia vocis, quia omnis vox est significativa quia generat intellectum de suo prolatore in auditorem, id est facit signum auditori se esse prolatam ab aliquo animali; ideo significativum hoc modo est restringendum ad hoc ut sit differentia vocis in definitione nominis: significa<tiu>um est generans intellectum auditori de aliqua <re> recepta praeter suum prolatorem, nisi sit impositum suo prolatori ut ego. Secundum placitum appositum est ad differentiam vocum naturaliter significantium.
SINE TEMPORE ad differentiam verbi cui convenit significare cum tempore. Sed per hanc differentiam non videntur quaedam nomina differre a verbo, sicuti hodiernus annus menstruus et his similia, quae videntur significare cum tempore sed non ita significant cum tempore quemadmodum verbum significat cum tempore, id est cum temporali adverbio sibi adiect<iu>o in constructione; sed hoc non habent nomina.
CUIUS NULLA PARS EST SIGNIFICATIVA SEPARATA: dictum est ad differentiam orationis, cuius partes significant extra. Videntur tamen quaedam nomina habere partes extra significantes, sicuti respublica cuius partes videntur significare extra; significant quidem, sed non ut partes orationis, quia partes orationis significant extra sub eadem appellatione sub qua intus significant. Partes vero nominis non sub eadem appellatione significant extra sub qua intus significant; enim intus sub hoc nomine, quod dicantur partes, extra vero quod dicantur nomen. Sed si quis resistat dicens de aliquo composito nomine, ut de republica, quod res significat intus per se, Sic potest sibi contradici: si res significat intus per se, aut significat naturaliter aut per impositionem; constat quod naturaliter non significat; et si significat per impositionem, aut est nomen, aut est verbum, aut est oratio; constat non esse verbum, nec orationem. Item nomen non est, quia, si est nomen, non est pars nominis. ƿ
IN 'EQUIFERUS' ENIM 'FERUS' NIHIL PER SE SIGNIFICAT, QUEMADMODUM IN ORATIONE QUAE EST 'EQUUS FERUS'.
IN NOMINE ENIM. Vere pars nominis non est significativa separata, quia pars istius nominis quod est equiferus etc.: a parte nominis. Ubi dicit quemadmodum in oratione quae est equus ferus ostendit ad cuius differentiam dictum est cuius nulla pars est significativa separata.
AT VERO NON QUEMADMODUM IN SIMPLICIBUS NOMINIBUS, SIC SE HABET ET IN COMPOSITIS.
AT VERO. Ostendi per partes composita<s> nominis quod partes nominis non significant extra; sed tamen non sic se habet ratio philosophorum etiam in compositis quemadmodum in simplicibus, id est non ita est certum de partibus compositi nominis quemadmodum de partibus simplicis nominis.
IN ILLIS ENIM NULLO MODO PARS SIGNIFICATIVA EST, IN HIS AUTEM VULT QUIDEM SED NULLIUS SEPARATI, UT IN 'EQUIFERUS' 'FERUS'.
IN ILLIS ENIM. Vere non sic se habet in compositis ratio quemadmodum in simplicibus; nam in illis, id est in simplicibus, pars nullo modo, id est nec re nec similitudine, est significativa separata. Sed in his, id est in compositis, vult quiddam pars significare, id est videtur habere voluntatem significandi; sed non est hoc ullius separati nominis, quod pars eius significet extra ut in eo quod est equiferus; locus est a causa. Per hoc quod dicit quod partes nominis nullo modo sunt significativae extra, ostendit ad cuius differentiam sit positum significativum in definitione nominis, scilicet ad remotionem vocum non significativarum.
"SECUNDUM PLACITUM" VERO, QUONIAM NATURALITER NOMINUM NIHIL EST SED QUANDO FIT NOTA.
SECUNDUM PLACITUM. Haec differentia quae est cuius nulla pars et caetera apposita est in definitione nominis ad differentiam orationis. Sed secundum placitum est ideo appositum quoniam nihil nomen est significans naturaliter, sed tunc tantum quando fit nota, id est quando est impositum.
Obiectio: si tunc tantum significat quando est impositum, tunc quia non est impositum non significat; et si quia non est impositum non significat, tunc naturalis vox, quia non est imposita, non significat; a simili propter eamdem causam, et hoc est inconveniens.
Solutio: duo attribuit nomini, id est non significare naturaliter et tunc tantum significare quando est impositum; et si utraque causa accipiatur in argumentatione, nullum procedit inconveniens, quod sic ostenditur: cum sit constans quod nihil nomen est significans naturaliter sed tunc tantum significat quando est impositum, tunc cum non est impositum non significat, cum non significat naturaliter; et si, quia non est impositum, non significat, cum sit constans quia non significet naturaliter, tunc naturales voces, si non sunt impositae, non significant, si non significent naturaliter.
NAM DESIGNANT ET INLITTERATI SONI, UT FERARUM, QUORUM NIHIL EST NOMEN.
NAM DESIGNANT. Secundum placitum ideo appositum est quoniam nihil nomen est significans naturaliter et propter istam aliam causam: nam designant, id est significant et illa ƿ quae significant per impositionem et illiterati soni qui significant naturaliter, ut ferarum, quorum nihil est nomen.
NON HOMO VERO NON EST NOMEN; AT VERO NEC POSITUM EST NOMEN QUOD ILLUD OPORTEAT APPELLARI.
NON HOMO. Dedit differentiam nominis insufficientem et quia hoc est facit quamdam remotionem, hanc scilicet quod non homo non est nomen, ad hoc ut innuat nobis esse apponendam differentiam in definitione nominis. Continuatio: talis est definitio nominis quae convenit non homini, sed tamen non homo non est nomen. Nec tantum hoc dico quod non homo non est nomen, sed etiam istud quod non est positum ei aliquod nomen quod oporteat illud appellari, per quod differat a recto nomine.
NEQUE ENIM ORATIO AUT NEGATIO EST.
NEQUE ENIM. Vere non est nomen positum quia neque oratio neque negatio, id est negativa particula de quibus magis videtur; a maiori. Oratio videtur esse propterea quia est ibi nomen et adverbium coniunctum et hoc habemus quod adverbia aliquando transeunt in vim nominum et duo nomina coniuncta reddunt orationem et ita esset oratio; negatio, id est negativa particula videtur esse ideo quia quaedam dictiones, si non negativa particula illis addatur, dicuntur negativae particulae propter non eis adiunctum, ut nequaquam neutiquam. Non potest accipi in hoc loco negatio species orationis quia, remoto genere, removeretur species, et ita esset superflue apposita negatio post orationem.
SED SIT NOMEN INFINITUM.
SED SIT. Non homo non habet nomen sed ponatur ei hoc nomen quod est infinitum nomen; per hoc nomen quod est infinitum impositum non homini innuit nobis oppositum illius, scilicet finitum esse ponendum in definitione nominis ad remotionem nominum infinitorum.
CATONIS AUTEM VEL CATONI ET QUAECUMQUE TALIA SUNT NON SUNT NOMINA SED CASUS NOMINIS.
CATONIS AUTEM. Quia adhuc videt differentiam nominis esse insufficientem, rursus facit aliam remotionem ut innuat nobis esse aliquid addendum in definitione nominis, scilicet rectum, ad remotionem obliquorum casuum et adverbiorum appositorum nominibus, sicuti iuste docte, quae sunt nomina sed non recta, de quibus nunc facit remotionem quemadmodum de obliquis casibus. Continuatio: non tantum hoc est quod non homo non est nomen, sed Catonis vel Catoni et quaecumque talia sunt etc.
RATIO AUTEM EIUS EST IN ALIIS QUIDEM EADEM SED DIFFERT QUONIAM, CUM 'EST' VEL 'FUIT' VEL 'ERIT' ADIUNCTUM, NEQUE VERUM NEQUE FALSUM EST, NOMEN VERO SEMPER.
RATIO AUTEM. Catonis vel Catoni non sunt nomina sed tamen ratio, id est definitio eius nominis est eadem illis casibus, id est aequaliter convenit illis casibus quemadmodum nomini in omnibus aliis praemissis differentiis quae attributae sunt nomini; ƿ sed licet in his conveniant, tamen differt obliquum a recto nomine in hoc quoniam unumquodque istorum casuum iunctum cum est vel fuit vel erit neque verus neque falsus est; sed nomen rectum iunctum cum est vel fuit vel erit significat verum vel falsum. Et per ista verba figurentur alia verba, scilicet praesentia et futura et praeterita.
Obiectio: non est verum quod omne rectum nomen iunctum cum aliquo verbo significet verum vel falsum, quia interrogativa nomina iuncta cum verbo non significant verum vel falsum, sicuti quis, quantus et his similia, quae tamen sunt recta nomina, quae habent obliquos casus.
Sed non agit de huiusmodis nominibus nisi de illis quae valent ad reddendam propositionem.
UT 'CATONIS EST' VEL 'NON EST'.
UT CATONIS. Ostendit in exemplo qualiter obliquus casus iunctus cum verbo non significat verum vel falsum, quod videtur esse falsum; dicitur enim: paenitet me et est obliquus casus iunctus cum verbo; significat tamen verum vel falsum; sed non agit nisi de personalibus verbis.
NONDUM ENIM ALIQUID NEQUE RERUM DICIT NEQUE MENTITUR.
NONDUM ENIM. Bonum exemplum dedi de obliquis casibus; nondum enim, nisi aliquid convenienter addatur, neque verum neque falsum dicit. ƿ

Notes