Authors/Abelard/IP/SupPer

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | IP
Jump to navigationJump to search

INTRODUCTIONES PARVULORUM 3

Latin English
PETRI ABAELARDI IUNIORIS PALATINI SUMMI PERIPATETICI EDITIO SUPER ARISTOTELEM DE INTERPRETATIONE
[IP 3.00]
Intentio Aristotelis est <in hoc opere tractare> de propositione categor<ica> una a<pta> categorico syllogismo regulari.
Propositionem dicit ad remotionem illarum orationum quae non sunt propositiones, id est imperativae orationis et caeterarum.
Categoricam dicit ad remotionem hypotheticarum propositionum; tamen aget in subsequentibus de hypotheticis propositionibus et de aliis orationibus quae non sunt propositiones; sed hoc faciet ad maiorem evidentiam categoricae propositionis.
Unam dicit ad remotionem multiplicium. Et talis innuitur divisio: propositio alia una, alia multiplex; una, alia sine coniunctione una, alia in coniunctione una.
Sine coniuntione una est quando simplex vocabulum praedicatur de simplici vocabulo, vel ita quod singulare de singulari praedicatur, ut Socrates est filius Sophronici, vel univocum de singulari, ut Socrates est homo, vel e converso, vel univocum de univoco, ut homo est animal; ita quod ea quae ibi coniunguntur ad reddendam propositionem non sint accidentia diversi generis. Accidentia diversi generis sunt illa quae, cum sint accidentia, habent causas quae non sunt species et genus ad se invicem, sicuti musicum et album; quae, cum sint accidentia, diversi generis habent causas, id est musicam et albedinem, altera quarum non est species vel genus alterius. Illa vero sunt accidentia eiusdem generis quae habent causas albedinem et colorem, quarum altera est species alterius, ut albedo coloris. In illis accidentibus quae sunt diversi generis dictum est cum sint accidentia, propter rationale et album quae habent causas, altera quarum non est species vel genus alterius; tamen utraque ƿ non sunt accidentia, quia rationale non est accidens.
Una in coniunctione est vel quando plura praedicantur de pluribus, ut animal rationale mortale est substantia sensibilis animata; vel quando unum praedicatur de pluribus, ut animal rationale mortale est homo; vel plura de uno, ut homo est animal rationale mortale, ita quod non sit ibi aequivocatio vel superfluitas vel accidentia diversi generis in praedicato tantum, vel in subiecto tantum, vel in utroque, hoc modo: esset superfluitas in praedicato si diceretur: homo est animal rationale mortale risibile; in subiecto est superfluitas si dicatur: homo bipes est animal rationale mortale; in utroque est superfluitas hoc modo: homo bipes est animal rationale mortale risibile. Hoc modo inesset aequivocatio praedicato tantum: homo verus est animal album; in subiecto tantum est aequivocatio hoc modo: animal est album durum; in utroque termino est aequivocatio hoc modo: homo est animal album. In praedicato tantum sunt accidentia diversi generis si dicatur: homo es albus musicus; in subiecto tantum hoc modo: animal album musicum est homo; in utroque termino sic: homo albus est animal musicum.
Multiplex propositio eodem modo dividitur. Multiplex alia sine coniunctione, alia in coniunction<e; sine coniunc>tione multiplex est quando simp<lex vocab>ulum praedicatur de simplici, ita quod vel aequivocum praedicetur de aequivoco, ut homo animal est, vel univocum de univoco ita quod sint accidentia ibi diversi generis, ut album est musicum, vel univocum de aequivoco vel aequivocum de univoco, ita quod aequivocum non restringatur per aliud, id est non amittat suam aequivocationem propter aliud. Sic praedicatur aequivocum de univoco, ut album est animal, ita quod non amittat animal suam aequivocationem per album; vel e converso praedicatur univocum de aequivoco hoc modo: animal est album, ita quod animal subiectum non amittat suam aequivocationem propter album praedicatum. Sed dicamus: latrabile animal est canis; in hoc actu canis <ex> aequivocatione reducitur ad univocationem per suum subiectum, id est latrabile animal; vel si praedicetur canis de aliquo singulari hoc modo: hoc latrabile animal est canis, vel e converso ut dicatur: canis est hoc latrabile animal, tunc canis ex sua aequivocatione reducitur ad singularitatem vel per suum subiectum si praedicetur de singulari, vel per suum praedicatum si singulare praedicetur de ipso. Hoc non negamus quin canis potentialiter sit ƿ aequivocum, sive praedicetur de singulari sive de univoco sive subicitur ipsis. Sed cum canis vel aliquid aequivocum reducitur de aequivocatione per aliquid singulare ad singularitatem vel per aliquid univocum ad univocationem, in ipso actu amittit suum nomen, id est esse aequivocum, ideo scilicet quod omnis impositio consistit vel in singularitate, vel in univocatione vel <in> aequivocatione. Et hoc habemus quod omne aequivocum transit ad aequivocationem a prima impositione, id est a singularitate vel ab univocatione, et quia hoc est, omne aequivocum reductum ad primam impositionem desinit esse aequivocum. Sed cum aliquod genus vel aliquid aliud univocum praedicatur de aliquo singulari, significat quidem singulariter ibi; sed propterea non amittit in illo actu suum nomen, id est esse univocum, ideo scilicet quia nunquam transivit ad univocationem a singularitate vel ex univocatione, quia animal acceptum genus semper est univocum.
Multiplex in coniunctione est vel quando plura praedicantur de pluribus, ut homo albus est animal musicum, vel plura de uno, ut homo est animal album, vel de pluribus unum, ut homo bipes est animal, ita quod in istis possit notari vel aequivocatio vel superfluitas vel accidentia diversi generis, vel in praedicato tantum, vel in subiecto tantum, vel in utroque. Propositiones quae dicuntur multiplices, non dicuntur multiplices propter multiplicitatem vocum sed <propter aequivocationem> vel propter superfluitatem vel accidentia di<uersi generis>.
Illae vero propositiones quae dicuntur unae, non sunt unae propter simplicitatem terminorum sed quia carent aequivocatione et superfluitate et accidentibus diversi generis.
Apta vero categorico syllogismo regulari dicit ad remotionem modalium et singularium et indefinitarum propositionum.
Modales propositiones ideo non sunt aptae categorico syllogismo regulari quia, licet constituant modum, tamen non servant figuram; modum constituit hoc modo: omne animal esse substantiam possibile est; et omnem hominem esse animal possibile est; omnem igitur hominem esse substantiam possibile est. In hoc est modus quod omnes propositiones sunt universales; sed non servant figuram, quia idem in omnibus praedicatur. Modus est vel quando omnes propositiones sunt universales vel quando quaedam sunt universales, quaedam particulares; ex solis vero particularibus nullus fit syllogismus; sed indefinitae et singulares propositiones non sunt aptae categorico syllogismo regulari ƿ quia non valent ad resolutionem syllogismorum; quae resolutio fit vel per conversionem vel per impossibilitatem. Resolutio syllogismorum fit per conversionem vel sub eadem quantitate vel sub diversa; sub eadem quantitate vel quando universalis convertitur sibi universaliter, ut nullus homo lapis est, nullus lapis homo est, vel quando particularis convertitur sibi particulariter ut quidam homo animal est, quoddam animal homo est; sub diversa quantitate quando universalis convertitur sibi per accidens ut omnis homo animal est et quoddam animal homo est. Sed singulares et indefinitae non convertuntur sub eadem vel diversa quantitate quia nullam habent. Rursus: resolutio syllogismi per impossibilitatem fit quando vel duae contradictoriae sunt simul verae, vel duae contrariae. Sed singulares et indefinitae non sunt contrariae nec sunt contradictoriae.
Item indefinitae propositiones non valent ad constitutionem categorici syllogismi regularis quia concludunt sub incerta quantitate.
Regularis syllogismus categoricus est qui constat ex tribus terminis, in tribus propositionibus pronuntiatis, secundum modum et figuram dispositis.
Huius operis sunt materia propositiones categoricae de quibus principaliter intendit.
Huius finalis causa est ut sciamus constituere categoricas propositiones aptas categorico syllogismo regulari et constitutas discernere ab illis quae non sunt aptae. Haec scientia scientiae inveniendi subponitur. Scientia inveniendi est scientia colligendi rationes sufficientes ad probandas quaslibet dialecticas quaestiones factas de propositione superius determinata, sine compositione syllogismi quia in hoc tractatu non docemur componere syllogismum.
Cum sit intentio Aristotelis tractare de propositione sic determinata, secundum hanc intentionem intitulavit librum suum; et altius quam sit intentio hoc modo: Incipit, id est initium capit, liber Aristotelis Perihermenias, id est praeceptiones quas Aristoteles <dedit de interpretation>e. Per interpretationem accipit vocem; quae vox <dicit>ur interpretatio quadam similitudine, quia sicuti aliquis interpres exponit aliquam diversam linguam alicui in diversa lingua, sic vox exponit auditori intellectum proferentis; propterea altius videtur intitulasse quia agit de interpretatione, id est de voce quae est genus categoricae propositionis, de qua principaliter intendit. Sed si volumus concordare titulum cum intentione, oportet restringere ƿ ipsum titulum hoc modo: Incipit liber Aristotelis Perihermenias, id est de interpretatione categorica una apta categorico syllogismo regulari. Si autem volumus servare titulum in sua largitate, dicemus illum sic propterea intitulasse quia videbat quaedam esse necessaria ad principalem interpretationem, scilicet tractatum nominis et verbi, quae comprehenduntur sub titulo hoc.

3.01

Latin English
Accessus ad librum.
PRIMUM OPORTET CONSTITVERE QUID SIT NOMEN ET QUID VERBUM, POSTEA QUID EST NEGATIO ET AFFIRMATIO ET ENUNTIATIO ET ORATIO.
Intentio mea est agere de propositione sic determinata, sed hoc ordine quod primum oportet constituere in mente auditoris quid sit nomen et verbum, per praeceptiones, per definitiones, post quid negatio etc. Ac si dicat: primitus est tractandum de componentibus, postea de compositis; sed non servat istum ordinem quem proponit, quia post nomen et verbum tractat de oratione de qua ad ultimum proposuit se tractaturum; et ideo ordo considerandus tantum inter componentia et composita.
SUNT ERGO EA QUAE SUNT IN VOCE EARUM QUAE SUNT IN ANIMA PASSIONUM NOTAE.
SUNT ERGO. Cum intendat Aristoteles agere de propositione sic determinata, videns quattuor esse necessaria ad disputationem, scilicet rem intellectum litteras et voces, ostendit naturam eorum. Res est necessaria ad disputationem quia … nisi auditor intelligat nescit quid contradicat aut quid concedat; voces sunt necessariae ad disputationem quia per voces disputamus ad praesentes, per litteras ad absentes. Illatio sic: Quandoquidem mea intentio est agere de interpretatione, ergo dicam; inter causam et effectum.
Aliter: proposuit se tractaturum de interpretatione sed hoc ordine quod primitus de nomine et de verbo et per hoc potest intelligi quod nomen et verbum sunt interpretatio. Et idem infert sic: quandoquidem nomen et verbum sunt interpretatio, ergo ea quae sunt in voce, id est ipsae voces, sunt notae earum passionum, id est eorum intellectuum qui sunt in anima. Intellectus dicuntur passiones animae quia sicut aliquis patitur propter onus sic anima in intelligendo; locus est a partibus et a pari. Maxima propositio talis: Si aliquod par praedicatur de aliquibus partibus, et par illius paris praedicatur de toto illarum partium; sed interpretatio praedicaur de nomine et de verbo quae sunt partes vocis; ergo notae passionum, id est intellectuum, quae sunt in anima, quod est par ad interpretationem, praedicatur de voce.
ET EA QUAE SCRIBUNTUR EORUM QUAE SUNT IN VOCE.
ET EA. Istud officium habent voces quod notificant intellectus ƿ animae et ea quae scribuntur, id est litterae, sunt notae eorum quae sunt in voce, id est notificant ipsas voces.
ET QUEMADMODUM NEC LITTERAE OMNIBUS EAEDEM, SIC NEC EAEDEM VOCES.
ET QUEMADMODUM. Haec officia habent litterae et voces et etiam aliud habent, quod quemadmodum nec litterae sunt eaedam omnibus, sic nec voces sunt eaedem omnibus, id est diversae nationes utuntur diversis litteris in scribendo et diversis vocibus in loquendo.
QUORUM AUTEM. Litterae et voces non sunt eaedem apud omnes; sed passiones animae, id est intellectus, sunt eaedem omnibus; quorum intellectuum hae voces sunt notae, quorum, dico, primorum, id est digniorum. Intellectus dicuntur esse digniores vocibus quia voces sunt repertae propter intellectus notificandos; vel propter aliam causam intellectus dicuntur esse digniores quia intellectus sunt iidem apud omnes, voces vero permutabiles.
QUORUM AUTEM HAE PRIMORUM NOTAE, EAEDEM OMNIBUS PASSIONES ANIMAE SUNT, ET QUORUM HAE SIMILITUDINES, RES ETIAM EAEDEM.
ET QUORUM. Passiones, id est intellectus, sunt iidem apud omnes et caeterae res sunt eaedem apud omnes, quorum, id est quarum rerum, hae passiones, id est intellectus, sunt similitudines, id est imaginationes, quia intellectu imaginamur esse rei sicuti est.
Illud quod superius dixi quod voces non sunt eaedem apud omnes sed intellectus sunt iidem apud omnes, videtur esse falsum, quia, si volumus respicere ad individuales intellectus, quemadmodum vox alicuius vel existentis in eadem lingua vel in diversa non est idem individualiter quam intellectus alterius vel existentis in eadem lingua vel in diversa; vel si volumus respicere ad commune, quemadmodum omnes intellectus sunt iidem in suo communi, id est in intellectu, sic omnes voces sunt eaedem in suo communi, id est in voce.
Solutio: convenienter dictum est quod voces non sunt eaedem et quod intellectus est idem, quia, cum intellectus maneat idem apud exponentem, oportet illum uti diversis vocibus ad exponendum illum intellectum diversis nationibus diversarum linguarum.
DE HIS QUIDEM DICTUM EST IN HIS QUAE SUNT DICTA DE ANIMA; ALTERIUS EST ENIM NEGOTII.
DE HIS QUIDEM. Et haec sententia quod voces et litterae non sunt eaedem apud omnes et quod intellectus et res sunt idem non est noua, sed dictum est de his, id est de diversitate litterarum et vocum et de identitate rerum et intellectus in his quae sunt dicta De anima, id est in libro quem composuit Aristoteles De anima; in quibus non est ulterius immorandum propter illam supra dictam causam et etiam propter istam aliam: quia haec tractare est alterius negotii quam sit propositum.
EST AUTEM, QUEMADMODUM IN ANIMA ALIQUOTIENS QUIDEM INTELLECTUS SINE VERO VEL FALSO, ALIQUOTIENS AUTEM CUM IAM NECESSE EST HORUM ALTERUM INESSE, SIC ETIAM IN VOCE.
EST AUTEM. Superius dedit differentiam inter vocem et intellectum, ƿ nunc facit quamdam divisionem de intellectu gratia vocis, hanc scilicet quod intellectus alius est verus, alius est falsus, alius est neque verus neque falsus. In qua divisione ostendit convenire vocem et intellectum. Et in hoc quod tractat modo de intellectu videtur sibi contraire, quia promisit se non ulterius de intellectu tractaturum. Sed non agit eo modo de intellectu quem negavit. Negavit enim se ulterius tractaturum de identitate intellectus nec eo modo tractat, sed dat convenientiam in intellectum et vocem.
Continuatio: hoc supra dicto modo differunt voces et intellectus, sed in hoc conveniunt quod quemadmodum in anima etc.
CIRCA COMPOSITIONEM ENIM ET DIVISIONEM EST FALSITAS VERITASQUE.
CIRCA COMPOSITIONEM. Vere in voce est veritas et falsitas quia circa compositionem et divisionem est veritas et falsitas; a partibus vocis. Compositionem vocat affirmationem quia ostendit coniungi praedicatum subiecto. Divisionem vocat negationem quia dividit praedicatum a subiecto.
NOMINA IGITUR IPSA ET VERBA CONSIMILIA SUNT SINE COMPOSITIONE VEL DIVISIONE INTELLECTUI, UT 'HOMO' VEL 'ALBUM', QUANDO NON ADDITUR ALIQUID.
NOMINA IGITUR. Quandoquidem veritas et falsitas solummodo est circa compositionem vel divisionem, igitur nomina et verba ipsa, id est per se accepta, sunt consimilia intellectui enti sine compositione vel divisione, ut homo vel album quando non additur aliquid; locus est a contrariis. Maxime propositio: contraria contrariis conveniunt. Sed nomina et verbum per se accepta et compositio et divisio sunt contraria et consimilia intellectui sine compositione vel divisione, et veritas et falsitas item sunt contraria; ergo si veritas et falsitas convenit tantum compositioni et divisioni, consimilia intellectui sine compositone vel divisione convenit nominibus et verbis per se acceptis. Intellectum in compositione vocat compositum intellectum. Intellectus compositus est qui potest exponi per compositionem, id est per affirmationem. Intellectum in divisione vocat divisum intellectum. Divisus intellectus est qui potest exponi per divisionem, id est per negationem.
NEQUE ENIM ADHUC VERUM AUT FALSUM EST.
NEQUE ENIM. Bonum exemplum apposuit; neque enim est verus aut falsus intellectus adhuc, id est nisi aliquid convenienter addatur; commendatio exempli.
HUIUS AUTEM SIGNUM.
HUIUS AUTEM. Non tantum patet per ista simplicia nomina, id est per hominem et per album, quod nomina et verba per se accepta sunt consimilia intellectui sine compositione vel divisione, sed huius rei est hoc signum, id est hircoceruus de quo magis videtur.
'HIRCOCERUUS' ENIM SIGNIFICAT ALIQUID SED NONDUM VERUM VEL FALSUM, SI NON VEL 'ESSE' VEL 'NON ESSE' ADDATUR VEL SIMPLICITER VEL SECUNDUM TEMPUS.
HIRCOCERVUS ENIM. Vere hircoceruus est signum, quia hircoceruus significat aliquid; sed quod nondum verum vel falsum ƿ est, si non addatur vel esse vel non esse, scilicet est vel non est vel simpliciter, id est quod est vel non est principaliter praedicatur, ut homo est, homo non est, vel ita quod istud tempus, scilicet est vel non est sit secundum, id est adiacens praedicatum, ut homo animal est, homo animal non est.
Aliter: si non addatur aliquid vel simpliciter vel secundum praesens tempus, vel secundum aliud tempus, id est praeteritum et futurum.

3.02

Latin English
NOMEN ERGO EST VOX SIGNIFICATIVA SECUNDUM PLACITUM SINE TEMPORE, CUIUS NULLA PARS EST SIGNIFICATIVA SEPARATA.
NOMEN ERGO. Dictum est: oportet constituere quid sit nomen propter utilitatem; ergo constituam; inter causam et effectum et hoc est: nomen ergo vox etc.
Vocem praeponit in definitione nominis, quia genus eius est. Significativum ponitur ad remotionem vocum non significativarum; sed significativum non videtur esse differentia vocis, quia omnis vox est significativa quia generat intellectum de suo prolatore in auditorem, id est facit signum auditori se esse prolatam ab aliquo animali; ideo significativum hoc modo est restringendum ad hoc ut sit differentia vocis in definitione nominis: significa<tiu>um est generans intellectum auditori de aliqua <re> recepta praeter suum prolatorem, nisi sit impositum suo prolatori ut ego. Secundum placitum appositum est ad differentiam vocum naturaliter significantium.
SINE TEMPORE ad differentiam verbi cui convenit significare cum tempore. Sed per hanc differentiam non videntur quaedam nomina differre a verbo, sicuti hodiernus annus menstruus et his similia, quae videntur significare cum tempore sed non ita significant cum tempore quemadmodum verbum significat cum tempore, id est cum temporali adverbio sibi adiect<iu>o in constructione; sed hoc non habent nomina.
CUIUS NULLA PARS EST SIGNIFICATIVA SEPARATA: dictum est ad differentiam orationis, cuius partes significant extra. Videntur tamen quaedam nomina habere partes extra significantes, sicuti respublica cuius partes videntur significare extra; significant quidem, sed non ut partes orationis, quia partes orationis significant extra sub eadem appellatione sub qua intus significant. Partes vero nominis non sub eadem appellatione significant extra sub qua intus significant; enim intus sub hoc nomine, quod dicantur partes, extra vero quod dicantur nomen. Sed si quis resistat dicens de aliquo composito nomine, ut de republica, quod res significat intus per se, Sic potest sibi contradici: si res significat intus per se, aut significat naturaliter aut per impositionem; constat quod naturaliter non significat; et si significat per impositionem, aut est nomen, aut est verbum, aut est oratio; constat non esse verbum, nec orationem. Item nomen non est, quia, si est nomen, non est pars nominis. ƿ
IN 'EQUIFERUS' ENIM 'FERUS' NIHIL PER SE SIGNIFICAT, QUEMADMODUM IN ORATIONE QUAE EST 'EQUUS FERUS'.
IN NOMINE ENIM. Vere pars nominis non est significativa separata, quia pars istius nominis quod est equiferus etc.: a parte nominis. Ubi dicit quemadmodum in oratione quae est equus ferus ostendit ad cuius differentiam dictum est cuius nulla pars est significativa separata.
AT VERO NON QUEMADMODUM IN SIMPLICIBUS NOMINIBUS, SIC SE HABET ET IN COMPOSITIS.
AT VERO. Ostendi per partes composita<s> nominis quod partes nominis non significant extra; sed tamen non sic se habet ratio philosophorum etiam in compositis quemadmodum in simplicibus, id est non ita est certum de partibus compositi nominis quemadmodum de partibus simplicis nominis.
IN ILLIS ENIM NULLO MODO PARS SIGNIFICATIVA EST, IN HIS AUTEM VULT QUIDEM SED NULLIUS SEPARATI, UT IN 'EQUIFERUS' 'FERUS'.
IN ILLIS ENIM. Vere non sic se habet in compositis ratio quemadmodum in simplicibus; nam in illis, id est in simplicibus, pars nullo modo, id est nec re nec similitudine, est significativa separata. Sed in his, id est in compositis, vult quiddam pars significare, id est videtur habere voluntatem significandi; sed non est hoc ullius separati nominis, quod pars eius significet extra ut in eo quod est equiferus; locus est a causa. Per hoc quod dicit quod partes nominis nullo modo sunt significativae extra, ostendit ad cuius differentiam sit positum significativum in definitione nominis, scilicet ad remotionem vocum non significativarum.
"SECUNDUM PLACITUM" VERO, QUONIAM NATURALITER NOMINUM NIHIL EST SED QUANDO FIT NOTA.
SECUNDUM PLACITUM. Haec differentia quae est cuius nulla pars et caetera apposita est in definitione nominis ad differentiam orationis. Sed secundum placitum est ideo appositum quoniam nihil nomen est significans naturaliter, sed tunc tantum quando fit nota, id est quando est impositum.
Obiectio: si tunc tantum significat quando est impositum, tunc quia non est impositum non significat; et si quia non est impositum non significat, tunc naturalis vox, quia non est imposita, non significat; a simili propter eamdem causam, et hoc est inconveniens.
Solutio: duo attribuit nomini, id est non significare naturaliter et tunc tantum significare quando est impositum; et si utraque causa accipiatur in argumentatione, nullum procedit inconveniens, quod sic ostenditur: cum sit constans quod nihil nomen est significans naturaliter sed tunc tantum significat quando est impositum, tunc cum non est impositum non significat, cum non significat naturaliter; et si, quia non est impositum, non significat, cum sit constans quia non significet naturaliter, tunc naturales voces, si non sunt impositae, non significant, si non significent naturaliter.
NAM DESIGNANT ET INLITTERATI SONI, UT FERARUM, QUORUM NIHIL EST NOMEN.
NAM DESIGNANT. Secundum placitum ideo appositum est quoniam nihil nomen est significans naturaliter et propter istam aliam causam: nam designant, id est significant et illa ƿ quae significant per impositionem et illiterati soni qui significant naturaliter, ut ferarum, quorum nihil est nomen.
NON HOMO VERO NON EST NOMEN; AT VERO NEC POSITUM EST NOMEN QUOD ILLUD OPORTEAT APPELLARI.
NON HOMO. Dedit differentiam nominis insufficientem et quia hoc est facit quamdam remotionem, hanc scilicet quod non homo non est nomen, ad hoc ut innuat nobis esse apponendam differentiam in definitione nominis. Continuatio: talis est definitio nominis quae convenit non homini, sed tamen non homo non est nomen. Nec tantum hoc dico quod non homo non est nomen, sed etiam istud quod non est positum ei aliquod nomen quod oporteat illud appellari, per quod differat a recto nomine.
NEQUE ENIM ORATIO AUT NEGATIO EST.
NEQUE ENIM. Vere non est nomen positum quia neque oratio neque negatio, id est negativa particula de quibus magis videtur; a maiori. Oratio videtur esse propterea quia est ibi nomen et adverbium coniunctum et hoc habemus quod adverbia aliquando transeunt in vim nominum et duo nomina coniuncta reddunt orationem et ita esset oratio; negatio, id est negativa particula videtur esse ideo quia quaedam dictiones, si non negativa particula illis addatur, dicuntur negativae particulae propter non eis adiunctum, ut nequaquam neutiquam. Non potest accipi in hoc loco negatio species orationis quia, remoto genere, removeretur species, et ita esset superflue apposita negatio post orationem.
SED SIT NOMEN INFINITUM.
SED SIT. Non homo non habet nomen sed ponatur ei hoc nomen quod est infinitum nomen; per hoc nomen quod est infinitum impositum non homini innuit nobis oppositum illius, scilicet finitum esse ponendum in definitione nominis ad remotionem nominum infinitorum.
CATONIS AUTEM VEL CATONI ET QUAECUMQUE TALIA SUNT NON SUNT NOMINA SED CASUS NOMINIS.
CATONIS AUTEM. Quia adhuc videt differentiam nominis esse insufficientem, rursus facit aliam remotionem ut innuat nobis esse aliquid addendum in definitione nominis, scilicet rectum, ad remotionem obliquorum casuum et adverbiorum appositorum nominibus, sicuti iuste docte, quae sunt nomina sed non recta, de quibus nunc facit remotionem quemadmodum de obliquis casibus. Continuatio: non tantum hoc est quod non homo non est nomen, sed Catonis vel Catoni et quaecumque talia sunt etc.
RATIO AUTEM EIUS EST IN ALIIS QUIDEM EADEM SED DIFFERT QUONIAM, CUM 'EST' VEL 'FUIT' VEL 'ERIT' ADIUNCTUM, NEQUE VERUM NEQUE FALSUM EST, NOMEN VERO SEMPER.
RATIO AUTEM. Catonis vel Catoni non sunt nomina sed tamen ratio, id est definitio eius nominis est eadem illis casibus, id est aequaliter convenit illis casibus quemadmodum nomini in omnibus aliis praemissis differentiis quae attributae sunt nomini; ƿ sed licet in his conveniant, tamen differt obliquum a recto nomine in hoc quoniam unumquodque istorum casuum iunctum cum est vel fuit vel erit neque verus neque falsus est; sed nomen rectum iunctum cum est vel fuit vel erit significat verum vel falsum. Et per ista verba figurentur alia verba, scilicet praesentia et futura et praeterita.
Obiectio: non est verum quod omne rectum nomen iunctum cum aliquo verbo significet verum vel falsum, quia interrogativa nomina iuncta cum verbo non significant verum vel falsum, sicuti quis, quantus et his similia, quae tamen sunt recta nomina, quae habent obliquos casus.
Sed non agit de huiusmodis nominibus nisi de illis quae valent ad reddendam propositionem.
UT 'CATONIS EST' VEL 'NON EST'.
UT CATONIS. Ostendit in exemplo qualiter obliquus casus iunctus cum verbo non significat verum vel falsum, quod videtur esse falsum; dicitur enim: paenitet me et est obliquus casus iunctus cum verbo; significat tamen verum vel falsum; sed non agit nisi de personalibus verbis.
NONDUM ENIM ALIQUID NEQUE RERUM DICIT NEQUE MENTITUR.
NONDUM ENIM. Bonum exemplum dedi de obliquis casibus; nondum enim, nisi aliquid convenienter addatur, neque verum neque falsum dicit. ƿ

3.03

Latin English
VERBUM AUTEM EST QUOD CONSIGNIFICAT TEMPUS.
VERBUM AUTEM. Proposuit constituere quid sit nomen et quid verbum; dedit constitutionem nominis; modo vult dare constitutionem verbi. Continuatio: nomen est vox significativa etc.; sed verbum est illud quod consignificat tempus.
Non curavit apponere alias differentias, scilicet significativum et secundum placitum nec genus, id est vocem, quia apposuerat in definitione nominis et aequaliter conveniunt nomini et verbo. Sed illam apposuit quae est opposita nomini, scilicet consignificare tempus; quae differentia ita exponitur: Verbum est illud quod consignificat tempus, id est significat aliquod nomen inhaerens alicui personae cum temporali adverbio sibi in constructione adiecto, sicuti currit quod ostendit cursum inhaerere alicui currenti et ita quod sibi adiungatur temporale adverbium in constructione, id est nunc
Considerandum est de verbo quod verbum imponitur alicui personae agenti vel patienti, sicuti currit imponitur Socrati currenti et ita quod ponat cursum in ipso Socrate et quod adiungatur sibi in constructione temporale adverbium, id est nunc et ita quod non ponat in ipsa persona ipsum adverbium quemadmodum ponit nomen. Et notandum quod ipsum nomen, id est cursus, est causa quare sua formata, id est currens et currit, habent significare in ipsa persona. Notandum etiam quod currit et currens ƿ non differunt in significatione cum eidem personae imponantur nisi in hoc tantum quod currit iunctum cum nomine reddit propositionem, currens vero non. Similiter in aliis verbis.
CUIUS PARS NIHIL EXTRA SIGNIFICAT.
CUIUS PARS. Dictum est quod verbum est illud quod consignificat tempus et quia ista differentia convenit verbo et orationi compositae, verbo per se, orationi vero per partem; ideo apposita est haec differentia: cuius nulla pars, etc. ad hoc ut restringat praecedentem differentiam, id est consignificans tempus, id est circa ipsum verbum; et propter aliam causam, hanc scilicet, ut removeat omnem orationem a verbo, cum per praecedentem differentiam, id est per consignificans tempus non removeat nisi quasdam.
Quaeritur quare ista differentia quae est consignificans tempus, cum removeat praecedentem differentiam quae est sine tempore, non removeat sequentem, hanc scilicet cuius pars nihil extra significat, cum in quibusdam definitionibus frequenter eveniat quod si aliquid removeat praecedentem differentiam removeat et sequentem ut in hac definitione substantia animata sensibilis, si inanimatum ponatur, removeat animatum et etiam sensibile quia sensibile continetur universaliter sub animato. Sed non est ita in omnibus definitionibus, quia si dicatur animal rationale mortale, irrationale appositum removet rationale, non tamen mortale, quia mortale non continetur universaliter sub rationali; eodem modo est in hac definitione nominis quia ista differentia quae est cuius pars nihil extra significat non continetur universaliter nec sub illa differentia quae est sine tempore, nec sub illa quae est cum tempore et ideo cum haec differentia quae est consignificans tempus removeat sine tempore, non removet hanc cuius pars etc.
ET EST SEMPER EORUM QUAE DE ALTERO PRAEDICANTUR NOTA.
ET EST SEMPER. Data definitione verbi, dat quamdam proprietatem ipsi verboq uae non est de definitione verbi, quia, si esset de definitione verbi, videretur contraire Boethio qui non apponit hanc proprietatem in definitione verbi. Continuatio: habet verbum quod consignificat tempus etc. et hoc aliud habet quod est nota eorum quae praedicantur de altero, id est de subiecto, eorum, dico, vel intellectorum in ipso verbo vel subpositorum extra ipsum verbum, et hoc est semper, sive verbum sit acceptum in propositione, sive extra propositionem; ƿ in propositione actualiter, extra vero potentialiter. Verbum est nota praedicati intellecti in ipso verbo ut in hac propositione: Socrates currit, currit notat cursum inhaerere Socrati, qui cursus intelligitur in ipso verbo; verbum etiam est nota praedicati suppositi extra ipsum verbum, ut in hac propositione: homo est animal, est notat animal inhaerere homini, quod animal sumitur extra ipsum est.
DICO AUTEM QUONIAM CONSIGNIFICAT TEMPUS, UT 'CURSUS' QUIDEM NOMEN EST, 'CURRIT' VERO VERBUM.
DICO AUTEM. Verbum est quod consignificat tempus, quod philosophi exponunt suo modo sed ego dico quoniam verbum consignificat tempus, id est significat nomen inhaerens personae cum temporali adverbio sibi adiecto in constructione, ut currit significat cursum cum temporali adverbio, Et unde hoc habes, quod si currit significat cursum cum temporali adverbio, quod ideo verbum significat nomen cum temporali adverbio; cursus quidem nomen est, currit vero verbum.
CONSIGNIFICAT ENIM NUNC ESSE.
CONSIGNIFICAT ENIM. Vere currit significat cursum cum temporali adverbio, quia significat esse cursum in aliqua persona cum nunc; a parte temporalis adverbii.
ET SEMPER EORUM QUAE DE ALTERO DICUNTUR NOTA EST, UT EORUM QUAE DE SUBIECTO VEL IN SUBIECTO.
ET SEMPER. Hoc ostenso qualiter verbum consignificet tempus, repetit supra dictam verbi proprietatem ad hoc ut exponat eam. Continuatio: hoc habet verbum quod consignificet tempus et hoc etiam quod semper est nota eorum quae dicuntur de altero, ut eorum quae dicuntur de subiecto propositionis in sua propria voce vel eorum quae sunt in subiecto propositionis impraedicabiliter in sua voce sed tamen praedicantur per sua formata; ut cursus inest Socrati impraedicabiliter in sua voce, sed tamen praedicatur per sua formata, id est per currit et per currens. Aliter: Verbum est nota eorum quae dicuntur de altero ut eorum quae dicuntur de subiecto propositionis et non sunt in subiecto ut in fundamento et ita dicuntur quidem vel in propria voce ut animal vel in voce alterius ut essentia quod cum sit aequivocum non est in fundamento.
'NON CURRIT' VERO ET 'NON LABORAT' NON VERBUM DICO; CONSIGNIFICAT QUIDEM TEMPUS ET SEMPER DE ALIQUO EST.
NON CURRIT VERO. Dedit definitionem verbi insufficientem et ideo facit quamdam remotionem quemadmodum in nomine, hanc scilicet quod non currit et non laborat non est verbum, ad hoc ut innuat nobis aliquid esse addendum in definitione verbi, scilicet finitum. Continuatio: talis est definitio verbi quae convenit non currit et non laborat. Sed non currit et non laborat non dico verbum; hoc aufero quod non sit verbum per quod videtur quod non consignificaret tempus; consignificat quidem et non tantum hoc convenit sibi sed etiam proprietas verbi quod semper est nota eorum quae dicuntur de aliquo. ƿ
DIFFERENTIAE AUTEM HUIC NOMEN NON EST POSITUM; SED SIT INFINITUM VERBUM, QUONIAM SIMILITER IN QUOLIBET EST VEL QUOD EST VEL QUOD NON EST.
DIFFERENTIAE AUTEM. Non tantum dico quod non currit et non laborat non est verbum, sed etiam istud quod huic, id est non currit et non laborat, non est positum nomen differentiae, id est differentiale nomen per quod differat a recto verbo, sed ponatur sibi nomen quod sit infinitum verbum propter hanc causam quoniam hoc habeat, quod consignificaret tempus; similiter, id est aequaliter, est in quolibet vel quod est vel quod non est, id est aequaliter potest praedicari et de re existente et de re non existente; de re existente ut lapis non currit, de re non existente ut chimaera non currit. Haec causa non est convertibilis cum suo effectu. Hoc verum est quod quicquid praedicatur aequaliter de re non existente et de re existente cum consignificet tempus sit infinitum verbum. Sed non convertitur quod quicquid est infinitum verbum cum consignificet tempus possit praedicari aequaliter et de re existente et de re non existente, quia non est; cum sit infinitum verbum non potest praedicari de re existente. Et ut ista causa sit convertibilis, accipienda sunt talia infinita verba quae sunt recte infinita, id est voce et significatione. Quia alia sunt infinita, infinita voce tantum, ut non ens, non res; alia sunt infinita voce et significatione ut non homo, non currit, non chimaera. Infinita voce et significatione: alia sumuntur ex finitis voce et significatione ut non currit sumitur a currit, non lapis sumitur ab hac voce quae est lapis. Notandum quod ea quae sunt infinita voce tantum, sicuti non ens, sumuntur ex finitis voce et significatione. Et in illis infinitis verbis quae recte sunt infinita, id est voce et significatione, praedicta causa convertibilis est hoc modo: quicquid est infinitum voce et significatione, cum significet tempus, aequaliter potet praedicari et de re existente et de re non existente. Et e converso: ideo appositum est cum significet tempus ut removeat infinita nomina.
Aliter potest exponi supra dicta causa: non currit et non laborat ideo dicitur infinitum verbum quoniam cum hoc habeat quod consignificet tempus, similiter est in quolibet vel quod est vel quod non est, id est aequaliter constituitur ex voce quae ponit esse et ex voce quae non ponit esse, sicuti non currit constituitur ex currit quod ponit esse et ex non quod removet esse. Haec causa est convertibilis cum infinito verbo.
SIMILITER AUTEM VEL 'CURRET' VEL 'CURREBAT' NON VERBUM EST SED CASUS VERBI.
SIMILITER AUTEM. Quia adhuc videt differentiam verbi insufficientem, tamen facit aliam remotionem ut innuat aliquid ƿ esse nobis addendum in definitione, scilicet rectum, ad remotionem illorum qyae non sunt recta. Continuatio: non tantum Catonis vel Catoni non sunt nomen sed casus nominis, sed similiter curret vel currebat non est verbum, sed casus verbi. Per istas remotiones ostenditur verbum superius esse definitum in largitate sua tam rectum quam obliquum quam infinitum, quia nisi large ita definiretur, istae remotiones superflue apponerentur.
DIFFERT AUTEM A VERBO QUONIAM HOC QUIDEM PRAESENS SIGNIFICAT TEMPUS, ILLA VERO QUOD COMPLECTITUR.
DIFFERT AUTEM. Dixit quod curret vel currebat non est verbum, sed casus verbi, cui convenit definitio verbi; sed differt curret vel currebat a recto verbo quoniam hoc, id est rectum verbum, significat quidem praesens tempus et ita quod sit aptum ad reddendum pronomen simpliciter iunctum cum nomine, et hoc dicit ad remotionem participii. Illa vero, id est curret et currebat, significant illud, id est illam rem quae, id est quam rem complectitur praesens tempus per definitionem suam, quia tempus praesens est finis praeteriti et initium futuri.
IPSA QUIDEM SECUNDUM SE DICTA VERBA NOMINA SUNT ET SIGNIFICANT ALIQUID.
IPSA QUIDEM. Dixit quod verbum consignificat tempus et quod semper est nota eorum quae de altero praedicantur unde videretur quod verbum semper esset in propositione et ita significaret verum vel falsum et ita repugnaret suae sententiae, quia dixit quod nomina et verba per se prolata sunt consimilia intellectui sine compositione vel divisione. Continuatio: verbum est illud quod consignificat tempus et quod semper est nota eorum quae de altero praedicantur unde videretur significare verum vel falsum; sed ipsa verba, cum hoc habeant quod significent verum vel falsum in coniunctione, habent etiam istud aliud quod dicta secundum se, id est per se, sunt nomina, id est nomini similia, quod significant aliquid. Sed nondum significa<n>t nisi convenienter aliquid addatur, scilicet est aliquid, vel non est, id est affirmando vel negando.
CONSTITUIT ENIM QUI DICIT INTELLECTUM.
CONSTITUI<T> ENIM. Vere verba significant aliquid quia ille qui dicit aliquod verbum constituit intellectum in auditore per ipsum verbum; locus ab effectu pari cum causa; hoc quod verba significant aliquid est causa quare proferens constituat intellectum in auditore.
ET QUI AUDIT QUIESCIT; SED SI EST VEL NON EST NONDUM SIGNIFICAT.
ET QUI AUDIT. Et vere ille qui dicit aliquod verbum constituit intellectum, quia ille qui audit quiescit intelligendo; a comitante pari.
NEQUE ENIM 'ESSE' SIGNUM EST REI VEL 'NON ESSE'.
NEQUE ENIM. Vere non significat si est vel non est; neque enim est signum rei accipientis aliquod esse; a pari. ƿ
NEC SI HOC IPSUM 'EST' PURUM DIXERIS: IPSUM QUIDEM NIHIL EST.
NEC SI HOC. Dico quod verbum per se acceptum non significat veru vel falsum et hoc non dico de quolibet verbo; sed si etiam dixeris hoc verbum est, scilicet quod est ipsum, id est dignius aliis verbis, ipsum quidem nihil est, id est non significat verum vel falsum. Ideo dicitur est verbum esse dignius aliis verbis quia est nota eorum quae sumuntur extra ipsum est, et eorum quae sumuntur in ipso est, cum alia verba non sint nota nisi eorum quae sumuntur in ipsis verbis.
CONSIGNIFICAT AUTEM QUANDAM COMPOSITIONEM QUAM SINE COMPOSITIS NON EST INTELLEGERE.
CONSIGNIFICAT AUTEM. Est per se acceptum non significat verum vel falsum, sed consignificat, id est coniunctum cum alio significat positionem quamdam, id est discretam, id est coniunctionem praedicati et subiecti, ut homo est; quam compositionem non est possibile intelligere sine compositis, id est sine praedicato et subiecto convenienter coniunctis; ideo sic determinat compositionem quia potest fieri compositio ex duobus nominibus vel ex adverbio et nomine. ƿ

3.04

Latin English
ORATIO AUTEM EST VOX SIGNIFICATIVA, CUIUS PARTIUM ALIQUID SIGNIFICATIVUM EST SEPARATUM -- UT DICTIO, NON UT AFFIRMATIO.
ORATIO AUTEM. Constituit componentia, id est nomen et verbum, per definitiones; modo vult definire ipsum compositum, id est orationem; postea dividet ipsam orationem, ad hoc ut perveniat ad illam orationem de qua intendit. Continuatio: nomen est vox significativa etc.; verbum est illud quod consignificat tempus etc.; sed oratio est vox significativa.
Quaeritur quare apponat significativum in definitione orationis cum non apposuisset in definitione verbi. In definitione noluit ideo apponere verbi, quia significativum aequaliter convenit nomini et verbo, id est per se significare. Sed ideo apponit significativum in definitione orationis quia significativum aliter convenit orationi quam nomini et verbo. Nomini et verbo convenit tantum per se. Sed orationi convenit et respectu partium et respectu totius coniunctionis.
Notandum quod oratio tres modos habeat impositionis. Vera oratio imponitur eidem personae et respectu singularum partium si omnes significant, et respectu totius, id est partium coniunctarum, ut homo animal est imponitur Socrati, et respectu singularum partium et respectu totius coniunctionis. Respectu singularum partium et respectu totius coniunctionis. Respectu singularum partium quia et homo et animal et est imponitur Socrati; respectu totius coniunctionis haec eadem oratio imponitur Socrati; quod sic probatur quia est nota veri intellectus et cum sit nota veri intellectus aut naturaliter aut secundum placitum; sed naturaliter non, ergo secundum placitum. Falsa oratio imponitur diversis personis respectu diversarum partium; sed respectu totius ƿ coniunctionis nunquam sicuti homo est lapis imponitur diversis personis per diversas partes. Illa vero oratio quae habet significare tantum per unam partem sive positam in ipsa oratione sive subintellectam imponitur rei designatae ab ipsa voce significante, quae est vel posita in ipsa oratione vel subintellecta; ut haec oratio: chimaera est, quae habet tantum significare per unam partem positam in ipsa oratione, scilicet per est, imponitur praesenti spatio temporis designato ab hac voce quae dicitur est. Ista vero oratio, chimaera non est, quae habet significare per partem subintellectam, scilicet per nunc, praesenti spatio imponitur temporis per illam partem subintellectam.
CUIUS ALIQUID PARTIUM EST SIGNIFICATIVUM SEPARATUM. In hac differentia videtur Aristoteles contraire Boethio qui dicit cuius partes extra significant. In hoc videtur esse contrarietas quod Boethius videtur dicere quod omnis oratio habeat vel omnes partes significantes vel plures; Aristoteles autem videtur dicere quod omnis illa est oratio quae etiam habet unam partem significantem; sed ipsi a<u>ctores non dissentiunt quia Aristoteles accepit largius orationem quae habet omnes partes significantes vel plures vel unam, Boethius vero illas accepit tantum orationes quarum partes vel omnes vel plures significant.
Aliter: Boethius accepit orationem in collectione et sic ab Aristotele non discrepat. Dixerat quod oratio est vox significativa cuius aliquid partium significativum separatum; et ne aliquis recurrat ad syllabicas partes apponit: UT DICTIO. Et quia dictio habet se ad simplex vocabulum et ad affirmationem apponit: non ut affirmatio.
DICO AUTEM UT 'HOMO' SIGNIFICAT ALIQUID; SED NON QUONIAM EST AUT NON EST.
DICO AUTEM. Dixi cuius aliquid partium est significativum separatum ut dictio et hoc non dico tantum sub regula sed etiam sub exemplo, ut homo significat aliquid ut dictio; sed non significat quoniam est aut non est, id est affirmando vel negando. Per hoc quod removet partes affirmationis et negationis, scilicet est et non est, removet affirmationem et negationem.
SED ERIT AFFIRMATIO VEL NEGATIO, SI QUID ADDATUR.
SED ERIT. Homo per se acceptum non significat si est aut non est. Sed erit vel affirmatio vel negatio si quid addatur convenienter.
SED NON UNA 'HOMINIS' SYLLABA.
SED NON UNA. Homo significat ut dictio, sed una nominis syllaba non significat ut dictio; per hoc ostendit ad cuius differentiam ƿ apposuit ut dictio, id est ad differentiam syllabicarum partium.
NEC IN HOC QUOD EST 'SOREX' 'REX' SIGNIFICAT SED VOX EST NUNC SOLA.
NEC IN EO. Una nominis syllaba non significat nec in hoc nomine quod est sorex, rex simpliciter acceptum significat, sed est vox sola a significatione, id est accepta pars istius nominis quod est sorex.
IN DUPLICIBUS VERO SIGNIFICAT QUIDEM SED NON SECUNDUM SE, QUEMADMODUM DICTUM EST.
IN DUPLICIBUS VERO. Dixi cuius aliquid partium significat ut dictio et ostendi ad cuius differentiam appositum est, id est ad differentiam syllabicarum partium; et hoc non feci sine ratione, sed propter hanc causam, nam in duplicibus nominibus, id est in compositis, significat quidem pars, id est videtur significare, sed non significat secundum se, id est per se, sed quemadmodum dictum est, videlicet in coniunctione.
EST AUTEM ORATIO OMNIS QUIDEM SIGNIFICATIVA NON SICUT INSTRUMENTUM SED (QUEMADMODUM DICTUM EST) SECUNDUM PLACITUM.
EST AUTEM. Dedit definitionem orationis in qua non posuit vel sine tempore vel cum tempore quia orationi convenit utrumque; et ne videretur propter eadem causam praetermisisse secundum placitum quia ideo videretur uterque modus significandi convenire orationi, scilicet naturaliter et secundum placitum, propter istud removendum, apponit hanc sententiam ut ostendat quem modum significandi habeat oratio. Continuatio: oratio est vox significativa nec quolibet modo, sed omnis oratio est significativa quidem, id est discreto modo, videlicet non sicut instrumentum, id est sicut naturales voces, sed secundum placitum, quemadmodum dictum est in nomine et in verbo. Nam quemadmodum nomen et verbum significant secundum placitum, sic et oratio. Voces naturales dicuntur instrumentum, sicuti risus hominum, latratus canum, quia per illas instruimur de ira vel de gaudio ipsorum animalium.
ENUNTIATIVA VERO NON OMNIS SED IN QUA VERUM VEL FALSUM INEST.
ENUNTIATIVA VERO. Omnis oratio est significativa, sed non omnis est enuntiativa, sed illa tantum in qua est virum vel falsum. Hic innuit tales divisiones: oratio alia enuntiativa, alia non; enuntiativa alia vera, alia falsa.
NON AUTEM IN OMNIBUS, UT DEPRECATIO ORATIO QUIDEM EST SED NEQUE VERA NEQUE FALSA. ET CAETERAE QUIDEM RELINQUANTUR.
NON AUTEM. In enuntiativa est veritas vel falsitas, sed IN OMNIBUS aliis NON est hoc, ut sit ibi veritas vel falsitas, ut deprecativa etc. et ideo ista relinquatur quia non est in ea veritas vel falsitas ET CAETERAE propter eadem causam RELINQUANTUR.
RHETORICAE ENIM VEL POETICAE CONVENIENTIOR CONSIDERATIO EST; ENUNTIATIVA VERO PRAESENTIS CONSIDERATIONIS EST.
RHETORICAE ENIM. Causa est quare istae sunt relinquendae, quia est convenientior consideratio rhetoricae vel poeticae.

3.05

Latin English
EST AUTEM UNA PRIMA ORATIO ENUNTIATIVA AFFIRMATIO, DEINDE NEGATIO; ALIAE VERO CONIUNCTIONE UNAE.
EST AUTEM. Tales fecit divisiones: oratio alia enuntiativa, alia non; enuntiativa, alia vera, alia falsa; iterum innuit alias divisiones, has scilicet: oratio alia una, alia multiplex; una, alia sine coniunctione una, alia in coniunctione una; multiplex alia sine coniunctione multiplex, alia in coniunctione multiplex; ƿ una vel multiplex tam in coniunctione quam sine coniunctione, alia prima alia secunda. Non hoc ordine exsequitur divisiones, sed per quaedam membra innuit alia.
Continuatio: non tantum istud sciendum, quod oratio alia est enuntiativa, alia non, enuntiativa vero alia vera, alia falsa; sed etiam notandum quod quaedam enuntiativa oratio est una et per hoc innuit quod alia est multiplex, et quaedam enuntiativa est prima, id est affirmatio, deinde, id est secunda, est negatio; aliae vero coniunctione unae et per hoc innuit aliud membrum, quod sint aliae sine coniunctione unae.
NECESSE EST AUTEM OMNEM ORATIONEM ENUNTIATIVAM EX VERBO ESSE VEL CASU.
NECESSE EST AUTEM. Dixit quod casus nominis iuncti cum verbo non reddunt propositionem et ne videretur quod casus verbi retinerent eamdem legem, quod iuncti cum nomine non redderent propositionem,quod ideo videretur quia dixerat quod casus verbi non sunt verbum, ad hoc removendum ponit hanc sententiam; et propter aliam causam, ut ostendat constitutionem propositionis secundum praedicatum, proper quamdam divisionem quam facturus est, hanc scilicet: propositio alia de praesenti, alia de praeterito, alia de futuro. Continuatio: non tantum istud est sciendum, quod enuntiativa oratio alia vera alia falsa, alia una alia multiplex, alia prima alia secunda, sed etiam istud quod necesse est autem etc.
ETENIM HOMINIS RATIONI SI NON AUT 'EST' AUT 'ERIT' AUT 'FUIT' AUT ALIQUID HUIUSMODI ADDATUR, NONDUM EST ORATIO ENUNTIATIVA.
ETENIM. Probandum est quod omnis enuntiativa oratio constat ex verbo vel ex casu verbi. Et ex ista categorica sumenda est haec hypothetica: si aliqua oratio est enuntiativa, constat ex verbo vel ex casu verbi; quod ita probatur: vere si aliqua oratio est enuntiativa constat ex verbo vel ex casu verbi quia oratio omnis, si non constat ex est vel fuit vel erit, non est enuntiativa oratio et hoc est quod dicit littera: etenim hominis ratio etc.; locus a partibus et ab immediatis. Maxima propositio: si aliquae partes, remotae ab aliqua parte, removent aliquam vocem ad eadem parte, ipsa vox posita in toto ipsius partis ponit totum ipsarum partium in eodem toto. Sed constare ex est vel fuit vel erit remotae a ratione hominis removent hanc vocem quae est enuntiativum a ratione hominis; ergo enuntiativum positum in oratione quod est totum ad rationem hominis ponit in ipsa oratione constare ex verbo vel casu verbi, quod est totum ad constare ex est vel fuit vel erit. Quod sic probatur per medium: si quia ratio hominis non constat ex est vel fuit vel erit, non est enuntiativa oratio et quia ratio hominis non constat ex verbo vel ex casu verbi non est enuntiativa oratio; et si quia ratio hominis non constat ex verbo vel ex casu verbi non est enuntiativa oratio etiam quia aliqua oratio non constat ex verbo vel ex casu verbi non est enuntiativa ƿ oratio; et si quia aliqua oratio non constat ex verbo vel <ex> casu verbi non est enuntiativa oratio, tunc si aliqua oratio est enuntiativa, constat ex verbo vel ex casu verbi.
QUARE AUTEM UNUM QUIDDAM EST ET NON MULTA 'ANIMAL GRESSIBILE BIPES'.
QUARE AUTEM. Dixit quod enuntiativa oratio, alia est una, alia multiplex; et hoc habemus in multis divisionbus, quod si dividens ponatur in aliquo, quod in eodem ponatur divisum, ut in hac divisione: animal aliud homo, aliud bos; si homo vel bos ponatur in aliquo, in eodem ponetur animal. Unde videretur quod quia ratio, id est definitio, hominis, haec scilicet: animal gressibile bipes est una, ideo esset enuntiativa et ita falsum esset omnem enuntiativam orationem constare ex verbo vel ex casu verbi et ideo ponit hanc sententiam.
Continuatio: dixit quod ratio hominis, si non constat ex est vel fuit vel erit, non est enuntiativa oratio et tamen est una; sed quare haec ordinatio vocum, id est animal gressibile bipes, sit unum quoddam, id est discretum ab enuntiativo et non multiplex, hoc tractare est alterius negotii.
NEQUE ENIM EO QUOD PROPINQUE DICUNTUR UNUM ERIT; EST ALTERIUS HOC TRACTARE NEGOTII.
NEQUE ENIM. Causa est quare hoc tractare sit alterius negotii: neque enim in eo erit unum quod partes dicuntur propinquae, id est cohaerentes ad reddendam propositionem, licet in prolatione sunt propinquae.
EST AUTEM UNA ORATIO ENUNTIATIVA QUAE UNUM SIGNIFICAT VEL CONIUNCTIONE UNA.
EST AUTEM. Datis divisionibus, exequitur praeceptum Boethii dando definitiones dividentium cuiusdam dividentis quem apposuit et cuiusdam quod subinnuit.
Continuatio: dixit quod enuntiativa oratio est una, quae una non est una accipienda quolibet modo. Sed est una enuntiativa oratio illa quae significat enuntiari unum praedicatum de uno subiecto sine omni causa multiplicitatis vel ita quod sit una sine coniunctione vel in coniunctione una.
PLURES AUTEM QUAE PLURA ET NON UNUM VEL INCONIUNCTAE.
PLURES AUTEM. Illa est una enuntiativa quae hoc habet; sed illa est plures, id est multiplex, id est potest reputari pro pluribus quae significat plura posita vel in praedicato vel in subiecto, vel affirmando vel negando. Et quia hoc habet homo animal est accepta univoce quia ibi cohaerent plures voces, ideo apponit et non unum et ita significat plura, quod non sit ibi causa unitatis; plures, dico, id est multiplex, vel coniunctae vel inconiunctae. Nota quod plures est ibi graeca grammatica; haec propositio homo animal est accepta aequivoce potest reputari pro istis pluribus: homo verus est verum animal, homo pictus est pictum animal. Illa vero quae est album est musicum, quae constat ex accidentibus diversi generis potest reputari pro istis pluribus: Socrates est albus sed est musicus.
NOMEN ERGO ET VERBUM DICTIO SIT SOLA, QUONIAM NON EST DICERE SIC ALIQUID SIGNIFICANTEM VOCE ENUNTIARE, VEL ALIQUO INTERROGANTE VEL NON SED IPSUM PROFERENTEM. HARUM AUTEM HAEC QUIDEM SIMPLEX EST ENUNTIATIO, UT ALIQUID DE ALIQUO VEL ALIQUID AB ALIQUO, HAEC AUTEM EX HIS CONIUNCTA, VELUT ORATIO QUAEDAM IAM COMPOSITA.
NOMEN ERGO. Dixit quod necesse est omnem orationem enuntiativam constare ex verbo vel ex casu verbi; sed videtur esse ƿ falsum quia frequenter habemus quod quaedam nomina et quaedam verba simpliciter prolata videntur reddere plenam sententiam et ita significare verum vel falsum ut in istis interrogationibus: quis est in domo Socrates. Legisti legi: et ita videretur contraire suae sententiae quod necesse est orationem constare ex verbo vel ex casu verbi et per hoc praeceptum videretur illud esse falsum quod nomina et verba per se prolata sunt consimilia intellectui sine compositione vel divisione. Et ad hoc removendum ponit hanc sententiam. Illatio: quandoquidem necesse est omnem enuntiativam orationem constare ex verbo vel ex casu verbi, ergo nomen et verbum simpliciter prolatum cum sint dictio, sunt dictio sola a veritate et falsitate; locus ab immediatis. Maxima propositio: si aliquid immediatum subponitur universaliter alicui opposito, immediatum illius praedicatur de quolibet opposito illius; sed illa opposita contineantur sub eadem voce sub qua illa immediata. Sed enuntiativum subponitur universaliter constare ex verbo vel ex casu verbi; ergo sola dictio praedicatur de nomine et verbo simpliciter prolato quae sunt opposita ad constare ex verbo vel ex casu verbi. Et haec omnia tam opposita quam immediata contine<n>tur sub voce significativa. Per solam dictionem accipit omnia nomina et omnia verba simpliciter prolata et orationes quae cum significent, non significant verum vel falsum. Sic probatur per medium quod nomen et verbum sit sola dictio: si omnis enuntiativa oratio constat ex verbo vel <ex> casu verbi, tunc si non constat ex verbo vel ex casu verbi, non est enuntiativa oratio. Et si quia non constat ex verbo vel ex casu verbi non est enuntiativa oratio, etiam quia nomen et verbum non constat ex verbo vel ex casu verbi non est enuntiativa oratio. Et si quia nomen et verbum non constat ex verbo vel ex casu verbi, non est enuntiativa oratio, ergo nomen et verbum simpliciter prolatum, cum sint dictio, sunt dictio sola a veritate et falsitate. Quoniam non est. Ideo nomen et verbum simpliciter prolatum, cum sint dictio, sunt sola dictio, ideo quod non est, id est non possumus, dicere, aliquem significantem, id est proferentem aliquid sic voce, id est tali voce, in simplici nomine vel in simplici verbo vel aliquo interrogante et ipso respondente simplex nomen vel simplex verbum, vel non interrogante sed ipso proferente sine interrogatione. Has divisiones facit de enuntiativa oratione: enuntiativa, alia vera, alia falsa; enuntiativa, alia una, alia multiplex; una vel multiplex, alia in coniunctione, alia sine coniunctione, alia prima, alia secunda. Modo facit subdivisionem de omnibus istis ut perveniat ad illud ƿ de quo intendit. Continuatio: non tantum erant faciendae illae divisiones, sed etiam ista: harum omnium supra dictarum haec, id est quaedam ipsa quidem est simplex enuntiatio, id est categorica ut illa quae enuntiat aliquid, id est aliquod praedicatum de aliquo subiecto ponendo, vel quae enuntiat aliquid, id est aliquod praedicatum de aliquo subiecto removendo. Et cum deberet ponere exempla, ponit has definitiones.
EST AUTEM SIMPLEX ENUNTIATIO VOX SIGNIFICATIVA DE EO QUOD EST ALIQUID VEL NON EST, QUEMADMODUM TEMPORA DIVISA SUNT.
QUAEDAM EST SIMPLEX. Sed haec, id est quaedam, est coniuncta ex his simplicibus, id est ex categoricis, velut oratio. Et quia hoc habet syllogismus, quod dicitur oratio, apponit quaedam, id est discreta ab ipso syllogismo. In hoc est discreta quia oratio constituit aliam orationem, syllogismus vero nunquam constituit alium syllogismum. Et quia haec categorica propositio quae est quicquid est homo est animal hoc habet quod sit composita ex simplicibus et quod sit oratio quaedam, ita quod maneat sub eodem nomine, apponit composita id est coniuncta, alia id est discreta, iam id est ex ipsa compositione.

3.06

Latin English
EST AUTEM SIMPLEX ENUNTIATIO VOX SIGNIFICATIVA DE EO QUOD EST ALIQUID VEL NON EST, QUEMADMODUM TEMPORA DIVISA SUNT.
EST AUTEM. Data divisione, dat differentiam categoricae de qua intendit. Continuatio: quaedam est simplex, quae simplex non est accipienda quolibet modo; sed simplex enuntiatio est vox significativa, id est demonstrativa de eodem subiecto quod est aliquid recipiens, vel non est aliquid recipiens et non tantum in praesenti sed ad eum modum ad quem modum tempora sunt diversa, id est distributa, id est in praeterito et in futuro.
AFFIRMATIO VERO EST ENUNTIATIO ALICUIUS DE ALIQUO, NEGATIO VERO ENUNTIATIO ALICUIUS AB ALIQUO.
AFFIRMATIO VERO. Dixit quod enuntiativa oratio alia prima, id est affirmatio, alia secunda, id est negatio; modo definit affirmationem et negationem. Continuatio: hoc modo definitur simplex enuntiatio: scilicet affirmatio est enuntiatio alicuius praedicati de aliquo subiecto ponendo; negatio vero est enuntiatio alicuius praedicati remoti ab aliquo subiecto.
QUONIAM AUTEM EST ENUNTIARE ET QUOD EST NON ESSE ET QUOD NON EST ESSE ET QUOD EST ESSE ET QUOD NON EST NON ESSE, ET CIRCA EA EXTRINSECUS PRAESENTIS TEMPORIS SIMILITER OMNE CONTINGIT QUOD QUIS AFFIRMAVERIT NEGARE ET QUOD QUIS NEGAVERIT AFFIRMARE; QUARE MANIFESTUM EST QUONIAM OMNI AFFIRMATIONI EST NEGATIO OPPOSITA ET OMNI NEGATIONI AFFIRMATIO.
QUONIAM AUTEM. Dedit definitionem affirmationis et negationis et ibi ostendit diversum modum enuntiandi inter affirmationem et negationem. Non tamen ibi ostendit quod omnis affirmatio, sive agat de vero, sive de falso, sive de praesenti, sive de praeterito, sive de futuro, habet negationem oppositam, vel quod omnis negatio agens eodem modo habeat affirmationem oppositam et ideo vult agere de oppositione affirmationis et negationis; quae oppositio valet ad resolutionem syllogismorum, quia resolutio syllogismorum quae fit per impossibilitatem fit per contrarias, vel per contradictorias, quae sunt oppositae.
Continuatio: non tantum istud est sciendum de affirmatione ƿ et negatione, sed etiam hoc: quoniam est, id est contingit, enuntiare et esse quod est, sicuti homo animal est, et non esse quod est, sicuti homo animal non est, et esse quod non est, sicuti homo lapis est, et non esse quod non est, sicuti homo lapis non est; et non tantum istud contingit circa praesens tempus, sed etiam contingit circa ea tempora quae sunt extra praesens tempus, et quia contingit negare omne quod quis affirmaverit et affirmare quod quis negaverit, quia hoc est, quare manifestum est etc.; inter causam et effectum et a partibus. Maxima propositio: si aliqua causa ex qua necessario sequatur effectus consideratur in aliquibus partibus, effectus illius causae consideratur in toto ipsarum partium. Sed contingere negare quod quis affirmaverit et affirmare quod quis negaverit ista causa consideratur in popositionibus agentibus de vero et de falso et de praesenti et de praeterito et de futuro; ergo effectus illius causae, id est oppositum, consideratur in omni affirmatione et negatione et hoc est totum quantum ad alias propositiones.
ET SIT HOC CONTRADICTIO, AFFIRMATIO ET NEGATIO OPPOSITAE; DICO AUTEM OPPONI EIUSDEM DE EODEM, NON AUTEM AEQUIVOCE ET QUAECUMQUE CAETERA TALIUM DETERMINAMUS CONTRA SOPHISTICAS IMPORTUNITATES.
ET SIT. Dixit quod omnis affirmatio habeat negationem oppositam et omnis negatio affirmationem et ne aliquis accipiat oppositionem quae tantum est in significatione et non in voce ut est ista omnis homo animal est, nullus homo sensibilis est, ostendit quomodo sit accipienda oppositio, scilicet contradictio et in voce et in significatione.
Continuatio: dixit quod omnis affirmatio habet negationem oppositam et omnis negatio affirmationem, et hoc modo quod affirmatio et negatio oppositae sint contradictio, quae contradictio non est accipienda quolibet modo. Sed dico opponi contradictionaliter enuntiationem participantem eiusdem praedicati enuntiati de eodem subiecto contrario modo, non quolibet modo, sed non aequivoce, id est quod non sit ibi aequivocatio nec in praedicato nec in subiecto. Aequivocationem excludo et caetera talium quaecumque d<eterminavimus> etc.: diversam partem, diversum tempus, diversum relatum, diversum modum, diversum respectum. Aequivocatio est ut aer inlucet nocte, aer in nocte non lucet; diversa pars est ut oculus albus est, oculus albus non est; diversum tempus ut Socrates legit, Socrates non legit; diversus relatus ut Socrates et dexter, Socrates non est dexter; diversus modus est ut ouum est animal, ouum non est animal; diversus respectus ut: aio Graecos vicisse Troianos.

3.07

Latin English
QUONIAM AUTEM SUNT HAEC QUIDEM RERUM UNIVERSALIA, ILLA VERO SINGILLATIM (DICO AUTEM UNIVERSALE QUOD IN PLURIBUS NATUM EST PRAEDICARI, SINGULARE VERO QUOD NON, UT 'HOMO' QUIDEM UNIVERSALE, 'PLATO' VERO EORUM QUAE SUNT SINGULARIA), NECESSE EST AUTEM ENUNTIARE QUONIAM INEST ALIQUID AUT NON, ALIQUOTIENS QUIDEM EORUM ALICUI QUAE SUNT UNIVERSALIA, ALIQUOTIENS VERO EORUM QUAE SUNT SINGULARIA.
QUONIAM AUTEM. Dedit constitutionem propositionis secundum praedicatum ubi dixit necesse est omnem orationem enuntiativam ƿ constare ex verbo vel ex casu verbi; modo vult ostendere constitutionem propositionis secundum subiectum, scilicet quod omnis propositio constat vel de universali materia vel de singulari propter quamdam divisionem quam tractaturus est in subsequenti, hanc videlicet: contradictio facta de universali materia alia est universalis, alia est indefinita, alia contradictoria, alia particularis.
Continuatio: non tantum est sciendum quod omnis affirmatio habet negationem oppositam et e converso, sed etiam istud, quoniam haec rerum, id est quaedam vocabulorum in subiecto propositionis positorum sunt universalia; illa vero, id est quaedam singularia sunt; et hoc non dico quolibet modo, sed dico universale quod est natum praedicari in pluribus oppositis, singulare vero quod non; ut homo quidem universale est, Plato vero est de numero eorum quae sunt singularia, quia hoc est: necesse est enuntiare quoniam inest aliquid, id est aliquid praedicatum affirmando, vel non inest aliquid, id est praedicatum aliquid negando, aliquotiens quidem alicui subiecto eorum quae sunt etc. Ac si dicat: quandoquidem omnis materia propositionis quae est in subiecto aut est universalis aut est singularis, ergo omnis oratio aut est universalis aut est singularis; inter causam et effectum.
SI ERGO UNIVERSALITER ENUNTIET IN UNIVERSALI QUONIAM EST AUT NON, ERUNT CONTRARIAE ENUNTIATIONES.
SI ERGO. Ostendit constitutionem propositionis secundum subiectum propter quamdam divisionem; modo dat illam divisionem propter quam ostendit constitutionem.
Continuatio: dixit quod contradictio alia est de singulari materia, alia est de universali; et cum sit de universali si aliquis enuntiet in universali subiecto universaliter, apposito signo universalitatis in utraque parte, et quomodo enuntiet quoniam est aut non est, id est affirmando vel negando, ergo erunt contrariae enuntiationes, a definitione; enuntiare in universali subiecto universaliter affirmando vel negando est definitio contrariarum enuntiationum.
DICO AUTEM IN UNIVERSALI ENUNTIATIONEM UNIVERSALEM UT 'OMNIS HOMO ALBUS EST', 'NULLUS HOMO ALBUS EST'.
DICO AUTEM. Non tantum dico sub regula quid sit universaliter enuntiare in universali materia, sed etiam sub exemplo, ut omnis homo albus est, nullus homo albus est.
QUANDO AUTEM IN UNIVERSALIBUS NON UNIVERSALITER, NON SUNT CONTRARIAE, QUAE AUTEM SIGNIFICANTUR EST ESSE CONTRARIA.
QUANDO AUTEM. Quando aliquis enuntiat in universali subiecto universaliter, erunt contrariae enuntiationes. Sed quando aliquis enuntiat in universali subiecto non universaliter, non sunt contrariae. Sed tamen ea quae significantur ibi coniungi, id est praedicatum et subiectum, est, id est contingit esse contraria apposita signa universalitatis. In hoc ostendit indefinitas et universales in eadem versari materia. ƿ
DICO AUTEM NON UNIVERSALITER ENUNTIARE IN HIS QUAE SUNT UNIVERSALIA, UT 'EST ALBUS HOMO', 'NON EST ALBUS HOMO'.
DICO AUTEM. Quando aliquis enuntiat in universali materia non universaliter, non sunt contrariae enuntiationes, et hoc non dico tantum sub regula, sed etiam sub exemplo et hoc est: dico autem non universaliter in utraque parte enuntiari etc.
CUM ENIM UNIVERSALE SIT HOMO, NON UNIVERSALITER UTITUR ENUNTIATIONE.
CUM ENIM. Vere homo est albus et homo non est albus non sunt universales enuntiationes; si homo sit universale positum in subiecto illarum propositionum <et> non utatur universaliter enuntiatione, tunc illae propositiones non sunt universales enuntiationes; a causa pari. Ideo dicit cum universale sit homo, ne videretur alicui propositionem esse universalem ideo quia homo est ibi universale subiectum.
'OMNIS' NAMQUE NON 'UNIVERSALE' SED 'QUONIAM UNIVERSALITER' CONSIGNIFICAT.
OMNIS NAMQUE. Vere homo, cum sit universale, non utitur universali enuntiatione quia non utitur omnis vel nullus vel aliqua huiusmodi; a partibus extra; et unde hoc habes quod si non utitur omnis vel nullus vel aliqua huiusmodi, quod ideo non utatur universaliter enuntiatione quia omnis et nullus sunt partes universaliter enuntiandi et haec assignatio est in libro ubi dicit sic: omnis non est universale, sed ideo ponitur in propositione quam consignificat, id est iunctum cum subiecto significat universaliter, id est facit signum universalitatis; ideo facit remotionem istam, id est omnis non est universale, quia videretur alicui quod esset universalis terminus cum universali iunctum subiecto. Omnis vel nullus et consimilia in propositione duo habent officia, quia iuncta cum subiecto ostendunt quia nihil excipitur de significatione subiecti et conferunt propositioni ut dicatur universalis.
IN EO VERO QUOD PRAEDICATUR UNIVERSALITER UNIVERSALE PRAEDICARE UNIVERSALITER NON EST VERUM.
IN EO VERO. Dixit quod omnis iungitur cum subiecto ad hoc ut faciat propositionem universalem; videretur alicui quod propositio eodem modo diceretur universalis propter notam universalitatis additam ipsi praedicato et ad hoc removendum ponit hanc sententiam.
Continuatio: in eo propositio dicitur uniersalis quod habet subiectum universaliter enuntiatum; sed in eo quod universale praedicatum praedicatur universaliter, id est cum signo universalitatis, non est verum id quod est universale praedicari universaliter ad hoc ut conferat propositioni quod dicatur universalis.
NULLA ENIM AFFIRMATIO ERIT, IN QUA DE UNIVERSALITER PRAEDICATO UNIVERSALE PRAEDICETUR, UT 'OMNIS HOMO OMNE ANIMAL'.
NULLA ENIM. Vere propositio non dicitur universalis respectu praedicati universaliter enuntiati quia neque affirmatio neque negatio. A partibus et hoc est: nulla affirmatio erit (supplendum et negatio) in qua praedicetur, id est debeat dici praedicatio universaliter ita ut propositio dicatur universalis de universali praedicato, id est propter universale praedicatum universaliter enuntiatum; ut haec propositio: Omnis homo est ƿ omne animal non dicitur universalis propter universalem praedicatum universaliter enuntiatum. Quaeritur quare propositio magis dicitur singularis aut universalis respectu subiecti quam praedicati. Cum hoc habemus quod ipsa propositio dicatur praedicativa ex dignitate praedicati, unde videretur quod propositio eodem modo deberet dici singularis aut universalis respectu praedicati, sed non est verum; immo propositio dicitur singularis aut universalis respectu subiecti quia per subiectum videmus unde agat propositio. Unde subiectum videtur esse dignius praedicato ad conferendum nomen ipsi propositioni; et propter aliam causam subiectum dicitur esse dignius praedicato, quia, licet aliqua propositio constituatur ex utroque singulari sicuti ista Socrates filius Sofronici est, tamen dicitur singularis respectu subiecti tantum, ideo quod manente eodem subiecto, quocumque modo varietur praedicatum, tamen semper dicetur singularis. Sed, mutato subiecto et manente eodem praedicato, recipit diversa nomina, id est potest dici universalis, aut particularis, aut <in>definita, si enuntietur in subiecto universaliter aut particulariter aut indefinite; vel ideo possumus dicere quod propositio non dicitur esse universalis respectu praedicati universaliter enuntiati, quia si habet omnis hoc, tunc ista Socrates est omne animal; et si ista esset universalis, habet particularem et indefinitam ex eisdem terminis compositam. Nota hanc propositionem esse singularem omne est res, ideo quia habet singulare subiectum; ideo omne est singulare quia non praedicatur de diversis oppositis.
OPPONI AUTEM AFFIRMATIONEM NEGATIONI DICO CONTRADICTORIE QUAE UNIVERSALE SIGNIFICAT EIDEM QUONIAM NON UNIVERSALITER, UT 'OMNIS HOMO ALBUS EST', 'NON OMNIS HOMO ALBUS EST', 'NULLUS HOMO ALBUS EST', 'QUIDAM HOMO ALBUS EST'.
OPPONI AUTEM. Hoc modo dico opponi contrarie quod aliquis enuntiat in universali materia universaliter in utraque parte. Sed dico opponi contra<dicto>rie etc.
CONTRARIE VERO UNIVERSALEM AFFIRMATIONEM ET UNIVERSALEM NEGATIONEM, UT 'OMNIS HOMO IUSTUS EST', 'NULLUS HOMO IUSTUS EST'.
CONTRARIE VERO. Hoc modo opponitur contradictorie, contrarie vero hoc modo etc. Quaeritur quare repetat de contrariis; superius dixit de contrariis ut offerret nomina, modo repetit ut ostendat quam naturam habeant in veritate et in falsitate.
QUOCIRCA HAS QUIDEM IMPOSSIBILE EST SIMUL VERAS ESSE.
QUOCIRCA. Quandoquidem istae sunt contrariae, quocirca etc.; a parte. Quas impossibile est esse veras, aliae sunt contrariae, aliae contradictoriae, aliae singulares.
HIS VERO OPPOSITAS CONTINGIT IN EODEM, 'NON OMNIS HOMO ALBUS EST', ET 'EST QUIDAM HOMO ALBUS'.
HIS VERO. Impossibile est contrarias simul esse veras. Sed oppositas his, id est universalibus, contingit esse simul veras in eodem, id est in uno. Oppositas vocat particulares, quae sunt oppositae universalibus contradictorio modo. ƿ
QUAECUMQUE IGITUR CONTRADICTIONES UNIVERSALIUM SUNT UNIVERSALITER, NECESSE EST ALTERAM ESSE VERAM VEL FALSAM, ET QUAECUMQUE IN SINGULARIBUS SUNT, UT 'EST SOCRATES ALBUS', 'NON EST SOCRATES ALBUS'.
QUAECUMQUE IGITUR. Quandoquidem omnis homo est albus et non omnis homo est albus et nullus homo est albus et quidam homo est albus sunt contradictoriae; et non tantum modo dico de istis sed quaecumque contradictiones sunt universalium terminorum enuntiatorum universaliter in una parte, non universaliter in alia parte; igitur necesse est alteram esse veram vel falsam; locus a parte. Quarum necesse est alteram esse falsam, alteram vero esse veram, aliae sunt contradictoriae, aliae singulares. Et quaecumque in singularibus. Adiectio sententiae.
QUAECUMQUE AUTEM IN UNIVERSALIBUS NON UNIVERSALITER, NON SEMPER HAEC VERA EST, ILLA VERO FALSA.
QUAECUMQUE AUTEM. Hanc naturam habent contradictoriae et singulares. Sed quaecumque fiant in universalibus terminis non universaliter enuntiatis in utraque parte, non semper haec vera est, illa vero falsa.
SIMUL ENIM VERUM EST DICERE QUONIAM EST HOMO ALBUS ET NON EST HOMO ALBUS, ET EST HOMO PROBUS ET NON EST HOMO PROBUS.
SIMUL ENIM. Vere non semper est haec vera, illa vero falsa, quia sunt verae; ab oppositis, et hoc est: simul enim etc.
SI ENIM TURPIS, NON PROBUS; ET EST HOMO PULCHER ET NON EST HOMO PULCHER.
SI ENIM. Vere ista est vera quae est non est homo probus; si est turpis, non est probus; ab oppositis, secundum terminos propositionis; a parte, secundum propositiones, quia non convertitur; hic accipitur turpis in moribus.
SI ENIM FOEDUS NON PULCHER.
SI ENIM. Vere ista est vera quae est non est homo pulcher; si est foedus in moribus et non homo pulcher; eodem modo ab oppositis secundum terminos, et a parte secundum propositiones.
ET SI FIT ALIQUID, NON EST.
ET SI FIT. Et ad hoc probo quia ista est vera quae est non est homo pulcher; si fit pulcher, non est pulcher; ab oppositis. Et vere si fit pulcher, non est pulcher, quia si aliquid fit, id est incipit fieri, non est illud quod fit; a toto locus. Sciendum quod contradictio alia est in voce tantum, alia in voce ac significatione. Illa quae est in voce tantum est in indefinitis et in particularibus. Voce et significatione, alia est prorsus in eadem voce et significatone eadem, ut in contrariis et singularibus; alia prorsus in eadem voce, sed non prorsus in eadem significatione, quia una significat universaliter, alia vero particulariter.
VIDEBITUR AUTEM SUBITO INCONVENIENS ESSE, IDCIRCO QUONIAM VIDETUR 'NON EST HOMO ALBUS' SIGNIFICARE QUONIAM NEMO ALBUS EST; HOC AUTEM NEQUE IDEM SIGNIFICAT NEQUE SIMUL NECESSARIO.
VIDEBITUR AUTEM. Dixit quod homo est albus et homo non est albus sunt simul verae, unde videbitur inconveniens quia homo non est albus continet utramque, id et accipitur pro utraque, et pro ista quae est quidam homo non est albus et pro ista quae est nullus homo est albus; et videretur quod quemadmodum infer<t> particularem et infertur a particulari, eodem modo inferret <universalem> et inferretur ab universali. Et ita si vera esset homo non est albus, vera esset nullus homo est albus, et cum superius dixisset quod vera est homo est albus quae est eadem cum illa quae est quidam homo est albus, ƿ habemus duas contradictorias simul veras, scilicet quidam homo est albus et nullus homo est albus. Ex alia parte aliud potest notari inconveniens quia habemus quod homo est albus accipitur et pro ista quae est quidam homo est albus, et pro ista quae est omnis homo est albus; et videretur quod quemadmodum infert et inferretur a particulari, eodem modo inferret et inferretur ab universali. Et ita si vera esset homo est albus, vera esset omnis homo est albus. Et ex alia parte habemus veram homo non est albus et ita habemus veram nullus homo est albus et ita vere contrariae sunt simul verae, id est omnis homo est albus et nullus homo est albus.
Continuatio: dixit quod vera est homo non est albus sed videbitur subito esse inconveniens, idcirco quoniam homo non est albus videretur simul esse in inferentia cum illa quae est nemo est albus; et quia hoc habet ista quae est omnis homo est animal cum illa quae est omne non animal est non homo quod simul sunt in inferentia nec tamen idem significant, ideo apponit ita: istae duae sunt simul in inferentia quae etiam significare videntur idem. Sed haec nemo est albus neque idem significat cum illa quae est non est homo albus, neque est simul necessario in inferentia.
MANIFESTUM EST AUTEM QUONIAM UNA NEGATIO UNIUS AFFIRMATIONIS EST.
MANIFESTUM EST. Dixit quod omnis affirmatio habet negationem oppositam et e converso, postea dedit in exemplis quod omnis homo est albus habet istas negationes duas: nullus homo est albus et non omnis homo est albus et ita videretur una affirmatio plures habere negationes. Et ad hoc removendum ponit hanc sententiam, ostendendo quod una negatio unam habeat affirmationem in eodem genere.
Continuatio: dixi quod omnis affirmatio habet negationem oppositam, nec dico quod habeat plures in uno genere negationes. Sed manifestum est quod una negatio unius affirmationis in uno genere est.
HOC ENIM IDEM OPORTET NEGARE NEGATIONEM QUOD AFFIRMATIO AFFIRMAVIT, ET DE EODEM, VEL DE ALIQUO SINGULARIUM VEL DE ALIQUO UNIVERSALIUM, VEL UNIVERSALITER VEL NON UNIVERSALITER.
HOC ENIM. Vere una est negatio unius affirmationis in uno genere quia oportet negationem negare hoc idem in materia quod affirmavit affirmatio et de eodem subiecto et in eodem genere. Et cum deberet ponere in eodem genere, ponit partes illius, has scilicet: vel de aliquo singularium, vel de aliquo universalium, universalium, dico, vel universaliter enuntiatorum in utraque parte, sicuti in contrariis, vel universaliter in altera parte, in alia vero non, sicuti in contradictoriis, vel non universaliter in utraque parte, sicuti <in> indefinitis et in particularibus; locus ab effectu pari cum causa. ƿ
DICO AUTEM UT 'EST SOCRATES ALBUS', 'NON EST SOCRATES ALBUS'.
DICO AUTEM. Dixi de aliquo singularium et hoc non dico tantum sub regula, sed etiam sub exemplo.
SI AUTEM ALIUD ALIQUID VEL DE ALIO IDEM, NON OPPOSITA SED ERIT AB EA DIVERSA.
SI AUTEM. Dixi quod oportet negationem negare idem et de eodem et in eodem genere. Sed si negat aliud aliquid de eodem, ut omnis homo est animal, nullus homo est lapis, vel idem de alio ut omnis homo est animal, nullus lapis est animal et per haec duo membra subintelligitur tertium, il est vel aliud de alio, ut omnis homo animal est, nullum risibile lapis est; si hoc est, non erit opposita sed ab eo diversa.
HUIC VERO QUAE EST 'OMNIS HOMO ALBUS EST' ILLA QUAE EST 'NON OMNIS HOMO ALBUS EST', ILLI VERO QUAE EST 'ALIQUIS HOMO ALBUS EST' ILLA QUAE EST 'NULLUS HOMO ALBUS EST'.
HUIC VERO. Dedit exemplum de singularibus, modo vult exemplificare de aliis. Continuatio: Socrates non est albus et opposita ad illam quae est Socrates est albus. Sed huic quae est omnis homo est albus etc. In his exemplis de contradictoriis dat etiam exempla de contrariis et de particularibus quae in istis continentur.
ILLI AUTEM QUAE EST 'HOMO ALBUS EST' ILLA QUAE EST 'NON EST HOMO ALBUS'.
ILLI AUTEM. Hic exemplificat de in<de>finitis.
MANIFESTUM EST ERGO QUONIAM UNI NEGATIONI UNA AFFIRMATIO OPPOSITA EST, QUONIAM ALIAE SUNT CONTRARIAE ALIAE CONTRADICTORIAE, ET QUAE SUNT HAEC DICTUM EST, VEL QUANDO NON OMNIS VERA VEL FALSA CONTRADICTIO, ET QUARE, ET QUANDO VERA VEL FALSA SIT.
MANIFESTUM EST. Quandoquidem in his exemplis una singularis est opposita uni singulari et una contradictoria uni contradictoriae et una contraria uni contrariae et una particularis uni particulari et una indefinita uni indefinitae; manifestum est ergo etc. Et etiam manifestum est istud, quoniam aliae sunt contrariae, aliae contradictoriae. Et quae sunt hae dictum est, vel est manifestum quando non omnis contradictio est vera vel falsa, sicuti in indefinitis et particularibus, et quare utraeque sunt verae, et est manifestum quando contradictio est vera vel falsa, sicuti in contradictoriis et in singularibus.

3.08

Latin English
UNA AUTEM EST AFFIRMATIO ET NEGATIO QUAE UNUM DE UNO SIGNIFICAT, VEL CUM SIT UNIVERSALE UNIVERSALITER VEL NON SIMILITER, UT 'OMNIS HOMO ALBUS EST', 'NON EST OMNIS HOMO ALBUS', 'EST HOMO ALBUS', 'NON EST HOMO ALBUS', 'NULLUS HOMO ALBUS EST', 'EST QUIDAM HOMO ALBUS'.
UNA AUTEM EST. Dixit quod illa propositio est una quae significat unum de uno. Et hoc videtur esse verum in singularibus et <in> indefinitis et in particularibus; sed in universalibus videtur esse falsum, sicuti in ista: omnis homo est animal, quia ista continet omnes istas singulares: Plato animal est, Cicero animal est, Socrates animal est et consimilia, quae sunt diversae inter se. Et quia continet istas diversas, non videtur esse una. Et ad hoc verificandum argumentabantur ad modum Aristotelis; quia, quemadmodum Aristoteles probabat quod ista quae est omnis tunica est alba non est una, ideo quia equus est albus et homo est albus non sunt una sed plures inter se quas continet illa; eodem modo omnis homo animal est secundum eos non erat una, quia continet illas quae sunt diversae inter se. Sed ratio illorum non valet quia istae duae propositiones equus est albus et homo est albus habent alia subiecta quae non possunt uniri in subiecto illius propositionis quae est omnis tunica est alba, ita quod vel dicantur accidentia illius, ƿ vel subiecta illius, vel partes illius. Sed istae propositiones Plato est animal, Cicero est animal et his consimiles habent subiecta quae possunt uniri in subiecto illius propositionis quae est omnis homo est animal, ita quod dicantur partes illius. Quaedam uniuntur ut partes, sicuti Cicero et Plato in homine; quaedam ita ut sint subiecta, sicuti lac et margarita in albo; quaedam ut accidentia, sicuti nigrum et album in corpore. Continuatio: illa propositio est una quae significat unum de uno, quod conceditur in singularibus tantum et <in> indefinitis et in particularibus. Sed mea sententia est quod omnis illa est una affirmatio et una negatio quae significat unum praedicatum de uno subiecto, vel cum sit universale universaliter enuntiatum in utraque parte, vel non similiter, sed in altera parte universaliter, in alia vero particulariter; modo exemplificat de contradictoriis in quibus intelligitur exemplum de contrariis.
SI 'ALBUM' UNUM SIGNIFICAT.
SI ALBUM. Dico quod omnis homo est albus significat unum, et ita dico quod sit una, si album significat unum cum subiecto ita quod suum subiectum sit univocum; quia posset esse quod, cum praedicatum esse univocum, subiectum diceretur aequivocum et ita propositio non esset una.
SIN VERO DUOBUS UNUM NOMEN EST POSITUM EX QUIBUS NON EST UNUM, NON EST UNA AFFIRMATIO; UT, SI QUIS PONAT NOMEN 'TUNICA' HOMINI ET EQUO, 'EST TUNICA ALBA' HAEC NON EST UNA AFFIRMATIO NEC NEGATIO UNA.
SIN VERO. Si album significat unum cum subiecto, tunc est una propositio; sin, id est si non, est hoc, sed unum nomen est positum duobus ex quibus non est unum, id est quae non possunt uniri in ipso nomine ita quod vel dicantur partes vel accidentia vel subiecta quantum ad ipsum nomen, si hoc est, non est una affirmatio, ut siquis ponat hoc nomen quod est tunica homini et equo, et dicat tunica est alba, haec affirmatio non est una, nec negatio inde facta. Haec propositio "Tunica est alba" quae est indefinita accipitur pro ista universali quae est "Omnis tunica est alba".
NIHIL ENIM HOC DIFFERT DICERE QUAM 'EST EQUUS ET HOMO ALBUS', HOC AUTEM NIHIL DIFFERT QUAM DICERE 'EST EQUUS ALBUS' ET 'EST HOMO ALBUS'.
NIHIL ENIM. Vere omnis tunica est alba non est una propositio, quia equus est albus et homo est albus non est una propositio; a pari. Et unde hoc habes quod si equus est albus et homo est albus non est una propositio, quod ideo omnis tunica est alba non est una propositio; nihil enim etc. A significatio<ne> paritatis.
SI ERGO HAE MULTA SIGNIFICANT ET SUNT PLURES, MANIFESTUM EST QUONIAM ET PRIMA MULTA VEL NIHIL SIGNIFICAT.
SI ERGO. Equus est albus et homo est albus non est una propositio. Et si significant hae multa, et quia habet omnis homo est animal quod significat multa, quia sunt ibi plures voces, ideo apponit quae sint plures (nota), id est non possunt uniri in hac voce quae est tunica. Si hoc est, ergo manifestum est quoniam et prima, id est omnis tunica est alba significat multa; a pari. Vere significat multa; cum significet et sit constans quod non significat unum, vel multa significat, vel nihil. Sed ƿ falsum est quod nihil significet, ergo significat multa; ab immediatis.
NEQUE ENIM EST ALIQUIS HOMO EQUUS.
NEQUE ENIM. Probat antecedens sic: vere equus est albus et homo est albus significant multa, quia equus et homo non sunt unum aliquid, id est non possunt uniri in hac voce quae est tunica. Causa est probans ad modum immediatorum.
QUARE NEC IN HIS NECESSE EST HANC QUIDEM CONTRADICTIONEM VERAM ESSE, ILLAM VERO FALSAM.
QUARE. Quandoquidem in istis indefinitis homo est albus et homo non est albus quae habent unicum subiectum non necesse est alteram esse veram, alteram falsam, quare nec in his necesse est quae habent aequivocum subiectum; a maiori. ƿ

3.09

Latin English
IN HIS ERGO QUAE SUNT ET FACTA SUNT NECESSE EST AFFIRMATIONEM VEL NEGATIONEM VERAM VEL FALSAM ESSE; IN UNIVERSALIBUS QUIDEM UNIVERSALITER SEMPER HANC QUIDEM VERAM, ILLAM VERO FALSAM, ET IN HIS QUAE SUNT SINGULARIA, QUEMADMODUM DICTUM EST
IN HIS ERGO. Quandoquidem in istis omnis homo est albus, non omnis homo est albus et in istis singularibus Socrates est albus, Socrates non est albus quae sunt fctae de praesenti necesse est alteram esse veram et alteram falsam, quare ergo in his propositionibus quae sunt factae de praesenti necesse est affirmationem vel negationem veram vel falsam esse; a partibus illarum quae sunt de praesenti. Et istud idem est in his quae sunt factae de praeterito; adiectio sententiae. In universalibus quidem. Ostendit in quibus necesse est alteram esse veram, alteram falsam, scilicet in universalibus enuntiatis universaliter in altera parte tantum et in singularibus, quemadmodum superius dictum est in exemplis.
IN HIS VERO QUAE IN UNIVERSALIBUS NON UNIVERSALITER DICUNTUR, NON EST NECESSE (DICTUM AUTEM EST ET DE HIS).
IN HIS VERO. In universalibus universaliter enuntiatis tantum in altera parte et in singularibus necesse est alteram esse veram, alteram falsam. Sed in his quae dicuntur in universalibus non universaliter in utraque parte, id est in indefinitis et in particularibus non necesse est. Et non tantum dico de his sub regula, sed etiam dictum est de his sub exemplis.
IN SINGULARIBUS VERO ET FUTURIS NON SIMILITER.
IN SINGULARIBUS VERO. Quia in praesenti negotio vult agere de necesse et de futuro, videndum est quot modis accipiatur utrumque. Multis modis accipitur necesse; accipitur enim pro consequenti, ut in hac consequentia: si albus est, necesse est, id est consequens est, ut habeat albedinem. Accipitur etiam pro impermutabili, ut necesse est, pro impermutabile est, hominem mori, solem oriri. Dicitur quoque necesse determinatum, ut in propositionibus singularibus et contradictoriis agentibus de praesenti est de praeterito, necesse est, id et determinatum, alteram esse veram, alteram falsam; et istud est determinatum necesse quod non potest impediri per casum vel per utrumlibet. Casus est inopinabilis euentus rerum; utrumlibet opinatus euentus rei habendus per humanam dispositionem. Accipitur etiam necesse pro utili et pro amico. Et cum tot modis dicatur, determinatum necesse tantum hic accipitur. Dicitur et futurum ƿ duobus modis, id est contingens et naturale; contingens ut Socrates erit albus, naturale ut hominem mori. Notandum quod aliquando naturale futurum potest fieri contingens per appositam determinationem, ut homo cras morietur. Superius ostendit naturam singularium propositionum et contradictoriarum de praesenti et de praeterito agentium, scilicet quod necesse est alteram esse veram et alteram falsam sub disiunctione et determinatam habere falsitatem et veritatem. Modo vult aperire naturam singularium et contradictoriarum propositionum de futuro contingenti, quae, licet habeant veritatem et falsitatem sub disiunctione, tamen non habent determinate. Et maxime circa singulares immoratur quia ex singularibus contrahitur veritas et falsitas universalium propositionum.
Continuatio: in contradictoriis et singularibus agentibus de praesenti vel de praeterito est veritas et falsitas sub disiunctione et determinate; sed in singularibus, id est in propositionibus factis de singularibus subiectis et futuris praedicatis contingentibus non est similiter, quia, licet habeant veritatem vel falsitatem sub disiunctione, tamen non habent determinate.
NAM SI OMNIS AFFIRMATIO VEL NEGATIO VERA VEL FALSA EST, ET OMNE NECESSE EST VEL ESSE VEL NON ESSE; SI HIC QUIDEM DICAT FUTURUM ALIQUID, ILLE VERO NON DICAT HOC IDEM IPSUM, MANIFESTUM EST QUONIAM NECESSE EST VERUM DICERE ALTERUM IPSORUM SI OMNIS AFFIRMATIO VERA VEL FALSA EST.
NAM SI. Dixit quod non est similiter. Diceret adversarius: falsum est quod dicis non est similiter, immo est similiter. Nam omnis affirmatio vel singularis negatio vera vel falsa est determinate; a causa. Modo Aristoteles accipit partem adversarii ut ex eius concessione ducat illum ad inconveniens hoc modo: si omnis negatio vel affirmatio singularis vel contradictoria vera vel falsa est determinate, et omne necesse est vel esse tantum vel non esse tantum determinate, id est esse in re ita ut enuntiat propositio; inter causam et effectum, quia esse rei vel non esse rei est causa quare propositio dicatur vera vel falsa. Si hic quidem. Ad idem antecedens ponit aliud consequens, hoc modo: si ommis affirmatio vel negatio singularis vel contradictoria vera vel falsa est determinate, tunc affirmatio vel negatio singularis vel contradictoria agens de futuro contingenti est vera vel falsa determinate; inter totum et partem. Et praemittit consequens hoc modo: si hic quidem dicat aliquid futurum, ille vero non dicat hoc idem ipsum, id est, si aliquis affirmat aliquid futurum contingens et alius negat, manifestum est quoniam necesse est alterum ipsorum verum dicere determinate; et unde hoc repetit idem antecedens: si omnis affirmatio vel negatio vera vel falsa est determinate. ƿ
UTRAQUE ENIM NON ERUNT SIMUL IN TALIBUS.
UTRAQUE ENIM. Probat primam consequentiam: vere si omnis affirmatio vel negatio singularis vel contradictoria vera vel falsa est determinate, necesse est omne vel esse vel non esse determinate, id est necesse est alterum esse tantum; aut ad idem antecedens sequitur alterum tantum determinate, id est vel esse vel non esse, aut necesse est utraque simul adesse indeterminate aut utraque abesse determinate. Sed utraque, id est esse et non esse, non erunt simul in talibus propositionibus quae habent determinate veritatem vel falsitatem; nec utraque possunt abesse determinate; haec pars assumptionis est ubi dicit ac vero nec contingens; ergo necesse est alteram esse tantum determinate, id est vel esse vel non esse; ab immediatis. Haec disiunctio videtur esse superflua, quia tertium membrum continetur in secundo. Constat enim quod, si utraque adsunt, et utraque absunt; quia hanc legem habent opposita, quod si aliqua duo opposita ponantur in aliquo, ab eodem removentur, ut si Socrates est albus et niger, Socrates nec est albus, nec est niger; quia si est albus, non est niger et si est niger, non est albus. Sed non convertitur, quod si aliqua duo opposita removeantur ab aliquo, quod ideo ponantur in eodem, nisi sint immediata per esse et non esse, sicuti in istis immediatis: si lapis nec est irrationalis nec est rationalis, tunc lapis eat rationalis et irrationalis quia, si non est rationalis est irrationalis et, si non est irrationalis, tunc lapis est rationalis. Solutio: non ideo posuit tertium membrum ut indigeat, sed ut omni obiectioni satisfaciat.
NAM SI VERUM EST DICERE QUONIAM ALBUM VEL NON ALBUM EST, NECESSE EST ESSE ALBUM VEL NON ALBUM.
NAM SI. Vere in talibus propositionibus quae habent determinate veritatem vel falsitatem non possunt utraque adesse indeterminate, si hoc est quod omnis affirmatio vel negatio singularis vel contradictoria sit vera vel falsa determinate, quia in istis propositionibus, factis de praesenti, necesse est alteram esse tantum, id est vel esse vel non esse; a partibus et ab oppositis; et haec est maxima propositio: si aliquod oppositum convenit aliquibus partibus, oppositum illius removetur <a> toto ipsarum partium; sed esse alterum tantum istis propositionibus factis de praesenti; ergo utraque adesse, quod est oppositum illius, removetur a propositionibus. Si verum est de Socrate quoniam est album vel non est album, necesse est esse album vel non album.
ET, SI EST ALBUM VEL NON ALBUM, VERUM EST VEL AFFIRMARE VEL NEGARE.
ET SI EST ALBUM. Consequentiam fecit de propositionibus ad res, unde videretur quod propositiones essent causae rerum et ƿ quod veritas vel falsitas propositionum descenderet aliunde quam ab ipsis rebus; modo facit conversionem ut ostendat veritatem propositionum descendere ab esse rerum et ut ostendat paritatem inter propositiones et res; quae paritas est sibi necessaria in subsequenti, quando concludet propositiones in loco rerum.
Continuatio: illud est verum quod si est album vel non est album, necesse est esse album vel non esse album in re; et etiam istud verum est quod si est album vel non est album in re, verum est vel affirmationem esse vel negationem.
ET, SI NON EST, MENTITUR, ET SI MENTITUR NON EST.
ET SI NON EST. Ostendit paritatem inter propositiones et res in veritate; modo vult ostendere paritatem inter easdem in falsitate. Continuatio: si habemus quod veritas propositionum descendit ab ipsis rebus, et etiam falsitas. Et hoc est: si non est ita in re quomodo dicit propositio, mentitur ipsa propositio, et si mentitur propositio, non ita est in re.
QUARE NECESSE EST AUT AFFIRMATIONEM AUT NEGATIONEM VERAM ESSE. NIHIL IGITUR NEQUE EST NEQUE FIT NEC A CASU NEC UTRUMLIBET, NEC ERIT NEC NON ERIT SED EX NECESSITATE OMNIA ET NON UTRUMLIBET.
QUARE. Probatum est quod utraque non possunt esse in talibus; et cum deberet concludere quod necesse est alterum esse determinate, scilicet vel esse tantum vel non esse tantum, concludit suum par, scilicet quod necesse est aut affirmationem aut negationem vel veram vel falsam esse determinate. Ideo concludit prius quam probet de tertio membro, quod est utrumque abesse, quia concluditur in secundo membro, quod est utraque adesse, quod iam probatum est; ab immediatis locus, quia negando ponit hoc modo: Si utraque non adsunt, cum constet per hoc quod utraque non absunt, concluditur primum membrum disiunctionis, id est alterum determinate, scilicet vel esse tantum vel non esse tantum. Ideo concluditur unum par pro alio pari quia, si aliquod par est oppositum alicui, par illius est oppositum eidem; sed esse alterum determinate, id est esse tantum vel non esse tantum, est oppositum ad utraque adesse. Ergo suum par, scilicet omnem affirmationem vel negationem veram vel falsam esse determinate, est oppositum ad idem. Nihil igitur. Quandoquidem omne necesse est esse vel non esse determinate, igitur nihil neque est, scilicet vel est in propinquo futuro, neque fit, scilicet vel fit in propinquo futuro, neque casu neque utrumlibet, nec erit nec non erit in longinquo futuro per casum vel per utrum que libet. Sed omnia sunt ex necessitate et non utrumlibet; est refertur ad casum, fit ad utrumlibet. Dixit quod omnia sunt ex necessitate, unde manifestum est quod non sunt utrumlibet; sed ideo apponit quia non sunt utrumlibet ut, probato quod omnia sunt ex necessitate, probet postea quod non sunt utrumlibet.
AUT ENIM QUI DICIT VERUS EST AUT QUI NEGAT.
AUT ENIM. Vere omnia sunt ex necessitate; aut enim qui ƿ dicit, id est affirmat, verus est determinate, aut qui negat verus est determinate.
SIMILITER ENIM VEL FIERET VEL NON FIERET.
SIMILITER ENIM. Probat quod non est utrumlibet hoc modo: Vere non est utrumlibet quia non habet se aequaliter ad fieri et <ad> non fieri. Haec assumptio extra: quoniam hoc habes quod, si non habet se aequaliter ad fieri et ad non fieri, quod ideo non sit utrumlibet; quia, si esset utrumlibet, similiter id est aequaliter vel fieret vel non fieret, id est haberet se ad fieri et <ad> non fieri. Ab oppositis secundum affirmationem et negationem.
UTRUMLIBET ENIM NIHIL MAGIS SIC VEL NON SIC SE HABET AUT HABEBIT.
UTRUMLIBET ENIM. Vere si esset utrumlibet, haberet se aequaliter ad fieri et ad non fieri. Utrumlibet enim nihil magis habet se in propinquo futuro ad hoc ut dicatur sic est, quam ad hoc ut dicatur non sic est; vel non magis habet se ad hoc ut dicatur non sic est, quam ad hoc ut dicatur sic est, aut habebit in longinquo futuro.
AMPLIUS, SI EST ALBUM NUNC, VERUM ERAT DICERE PRIMO QUONIAM ERIT ALBUM, QUARE SEMPER VERUM FUIT DICERE QUODLIBET ILLUD EORUM QUAE FACTA SUNT QUONIAM ERIT; QUOD SI SEMPER VERUM EST DICERE QUONIAM EST VEL ERIT, NON POTEST HOC NON ESSE NEC NON FUTURUM ESSE.
AMPLIUS. Adhuc probat quod perit casus et utrumlibet inducendo opinionem adversarii unde videbatur sibi quod omnis affirmatio vel negatio vera vel falsa esset determinate; ex hoc scilicet quia saepe videbat ita evenire in re quia quemadmodum ita enuntiabat ipsa propositio; et quia hoc videbat evenire in aliquibus, similiter volebat esse in omnibus, quod omnes essent verae vel falsae determinate, sive res earum sequerentur, sive non.
Continuatio: probavit quod perit casus et utrumlibet. Et amplius probo quod perit casus et utrumlibet: tua sententia est quod si est album nunc in re, verum est dicere primo quoniam album est, id est vera erat propositio determinate quae prius enuntiavit; et si quia vera fuit determinate propositio quae hoc enuntiavit, ideo quia postea ita evenit in re; quare semper verum fuit dicere determinate quoniam erit quodlibet eorum quae facta sunt, id est omnes illae propositiones fuerant verae determinate quarum res euenerunt.
QUOD AUTEM NON POTEST NON FIERI, IMPOSSIBILE EST NON FIERI; ET QUOD IMPOSSIBILE EST NON FIERI, NECESSE EST FIERI; OMNIA ERGO QUAE FUTURA SUNT NECESSE EST FIERI.
QUOD. Pro 'et'. Et si semper verum est dicere quoniam est aliquid in propinquo futuro vel erit in longinquo futuro, non potest hoc non esse in propinquo futuro vel non futurum esse in longinquo futuro quod enuntiavit propositio; inter causam et effectum. Et QUOD NON POTEST non esse vel non futurum esse, non potest non fieri; a pari extra. Sed quod non potest non fieri, impossibile est non fieri; a pari; et quod impossibile est non fieri, necesse est fieri. Et quandoquidem necesse est fieri propinquum et remotum futurum, omnia ergo etc; a partibus.
NIHIL IGITUR UTRUMLIBET NEQUE CASU ERIT.
NIHIL IGITUR. Quandoquidem omnia quae futura sunt necesse ƿ est fieri, igitur nihil erit utrumlibet neque casus; ab oppositis.
NAM SI A CASU, NON EX NECESSITATE.
NAM SI. De utrumlibet praetermittit, quia probatum est utrumlibet nihil esse; ideo simpliciter probat de casu. Vere si omnia sunt ex necessitate, nihil erit casu. Nam si a casu, non ex necessitate; a pari in conversione.
AT VERO NEC QUONIAM NEUTRUM VERUM EST CONTINGIT DICERE, UT QUONIAM NEQUE ERIT NEQUE NON ERIT.
AT VERO. Probatum est quod utraque non possunt adesse indeterminate; modo vult probare quod utraque non possunt abesse determinate. Continuatio: utraque non possunt adesse indeterminate; at vero nec contingit dicere quoniam verum est, id est quod verum sit, neutrum abesse, id est utraque abesse determinate, ut non contingit dicere quoniam verum est quod neque erit neque non erit. Ac si dicat: non contingit dicere quod esse et non esse removeatur ab ipsa re. Ideo determinat neutrum per hoc quod dicit quoniam neque erit neque non erit, ne videretur referri ad casum et ad utrumlibet, de quibus egerat in proximo.
PRIMUM ENIM, CUM SIT AFFIRMATIO FALSA, ERIT NEGATIO NON VERA, ET CUM HAEC SIT FALSA, CONTINGIT AFFIRMATIONEM ESSE NON VERAM.
PRIMUM ENIM. Vere utraque non possunt abesse determinate. Nam si primum concedas, quod aliqua affirmatio sit falsa determinate, continget postea quod negatio illius erit non vera; et si negatio illius erit non vera, tunc negatio illius erit falsa; et si negatio illius erit falsa, affirmatio quae prius erat falsa determinate erit vera. Et si affirmatio erit vera sequitur esse rei. Et si sequitur esse rei, falsum est utrumque abesse determinate. Et cum hoc probatum est quod utraque non possunt abesse determinate quia sequitur alterum, scilicet esse; similiter vult probare quod utraque non possunt abesse determinate quia contingit aliquando nn esse.
Continuatio: dixit quod cum affirmatio sit falsa, erit negatio illius non vera; et cum haec negatio sit falsa determinate secundum esse, id est cum primum iudices aliquam negationem esse falsam determinate, postea contingit affirmationem illius esse non veram et si affirmatio illius erit non vera, tunc affirmatio illius erit falsa. Et si affirmatio illius erit falsa, tunc negatio quam prius iudicabas esse falsam, determinate erit vera. Et si negatio erit vera, sequitur non esse rei; et si sequitur non esse rei, falsum utrumque abesse determinate.
AD HAEC, SI VERUM EST DICERE QUONIAM ALBUM EST ET MAGNUM, OPORTET UTRAQUE ESSE.
AD HOC. Probatum est quod utraque non possunt abesse determinate. Ad hoc, id est praeter hoc, ad idem probandum pono hanc sententiam: Si verum est dicere de aliquo quoniam est album et magnum, oportet utraque esse in eodem. Et quia ƿ ibi ponitur esse, falsum est utrumque abesse determinate.
SIN VERO ERIT CRAS, ESSE CRAS.
SI VERO. Nec tantum istud dico de praesenti, sed etiam de futuro. Si aliquid erit cras, id est si dicas aliquid esse cras determinate, oportet esse cras. Et quia ibi ponitur esse, falsum est utrumque abesse.
SI AUTEM NEQUE ERIT NEQUE NON ERIT CRAS, NON ERIT UTRUMLIBET, UT NAVALE BELLUM; OPORTEBIT ENIM NEQUE FIERI NAVALE BELLUM NEQUE NON FIERI NAVALE BELLUM.
SI AUTEM. Tua sententia non valet si dicas utraque abesse determinate; iterum, si dicas utraque adesse indeterminate, non valet. Si vero haec non dicas, sed dicas quod neque erit neque non erit simpliciter, id est quod utrumque removeatur ab ipsa re et esse et non esse simpliciter, id est quod neque ibi apponitur determinate neque indeterminate, tamen in idem incidis periculum; in hoc scilicet, quod non erit utrumlibet, ut nauale bellum, quod est utrumlibet, non erit. Et vere nauale bellum est utrumlibet. Oportet enim indeterminate neque fieri nauale bellum, neque non fieri, sed vel fieri, id est vel non fieri. Aliter probat quod utrumlibet non erit; ut nauale bellum, quod est utrumlibet, non erit. Et vere nauale bellum non erit; oportet enim neque fieri neque non fieri nauale bellum; a pari. Paria sunt non esse in futuro et non habere se in futuro ad fieri et ad non fieri.
QUAE ERGO CONTINGUNT INCONVENIENTIA HAEC SUNT ET HUIUSMODI ALIA, SI OMNIS AFFIRMATIONIS ET NEGATIONIS VEL IN HIS QUAE IN UNIVERSALIBUS DICUNTUR UNIVERSALITER VEL IN HIS QUAE SUNT SINGULARIA, NECESSE EST OPPOSITARUM HANC ESSE VERAM, ILLAM VERO FALSAM.
QUAE ERGO. Quandoquidem perit casus et utrumlibet, ergo contingunt inconvenientia; a partibus. Et alia huiusmodi quae dicturus sum, scilicet perire negotium et consilium quae omnia ex tua concessione proveniunt, ex hac scilicet: si oppositorum, id est omnis affirmationis et negationis enuntiatiae vel in his propositionibus quae universalibus terminis dicuntur universaliter in una parte in altera vero partculariter, vel in his quae singularia sunt, necesse est hanc esse veram, illam vero falsam. Consequentia inter causam et effectum.
NIHIL AUTEM UTRUMLIBET ESSE IN HIS QUAE FIUNT SED OMNIA ESSE VEL FIERI EX NECESSITATE.
NIHIL AUTEM. Dixit quod contingunt inconvenientia, scilicet nihil esse casum; nec tantum dico de casu sed etiam dico nihil esse utrumlibet in his quae sunt in propinquo futuro vel sunt in longinquo, immo dico omnia esse in propinquo vel fieri in longinquo ex necessitate. Sic potest probari quod omnia futura sunt ex necessitate licet apud Aristotelem esset inconveniens. Si nulla futura habent se ad esse et ad non esse indeterminate, tunc omnia futura sunt ex necessitate; sed nulla futura habent se ad esse et ad non esse indeterminate. Si omnia futura habent se ad non esse tantum, tunc illud est; sed hoc est: si omnia futura ideo sunt futura quia habent se ad non esse tantum, tunc omnia futura habent se ad non esse tantum; sed omnia futura ideo dicuntur futura quia habent se ad non esse tantum. Si omnia futura ideo sunt futura quia non sunt et omnia utura ideo sunt quia habent se ƿ ad non esse tantum; sed omnia futura ideo futura quia non sunt. Et haec consequentia ita probatur. Si quicquid habet se ad non esse tantum, non est, et quicquid non est habet se ad non esse tantum; tunc si futura ideo dicuntur futura quia non sunt, etiam quia sunt futura habent se ad non esse tantum. Sed quicquid habet se ad non esse tantum, non est et quicquid non est habet se ad non esse tantum. Quod ita probatur: si quicquid est habet se ad esse tantum et quicquid habet se ad esse tantum est, tunc quicquid habet se ad non esse tantum, non est; et quicquid non est, habet se ad non esse tantum.
Solutio: in hac propositione quae est omnia futura habent se ad non esse tantum accipiendum est in praesenti sed <non> in futuro, quia verum est quod omnia futura habent se ad non esse tantum in praesenti sed nn habent se ad hoc quod non sint in futuro; hoc ita determinat quod <si> non esse accipiatur in futuro, non valet argumentatio.
QUARE NON OPORTEBIT NEQUE CONSILIARI NEQUE NEGOTIARI QUONIAM, SI HOC FACIMUS, ERIT HOC, SI VERO HOC, NON ERIT.
QUARE NON. Quandoquidem nihil est utrumlibet, quare non oportebit neque consiliari neque negotiari; a toto. Et quare non oportet consiliari neque negotiari? Propter hanc causam quoniam si facimus hoc, id est consilium et negotium ut aliquid non sit, tamen hoc erit in ipsa re; si vero facimus hoc, id est consilium et negotium, ad hoc ut sit res, tamen non erit.
NIHIL ENIM PROHIBET IN MILLESIMUM ANNUM HUNC QUIDEM DICERE HOC FUTURUM ESSE, HUNC VERO NON DICERE.
NIHIL ENIM. Vere inutile est consilium et negotium; nihil enim secundum te prohibet hunc quidem, id est aliquem, dicere hoc futurum esse protendens in millesimum annum, hunc vero non dicere; id est nihil prohibet aliquem facere affirmationem vel negationem veram vel falsam determinate protendentem in millesimum annum; per millesimum annum accepit quodlibet futurum; ab immediatis. Immediata sunt aliquid providere et inutile consilium et negotium.
QUARE EX NECESSITATE ERIT QUODLIBET EORUM VERUM ERAT DICERE TUNC.
QUARE. Quandoquidem nihil prohibet, quare ex necessitate erit quodlibet, id est quodcumque, eorum verum erat dicere tunc temporis quando enuntiabatur. A causa quae <pro>bat ad modum immediatorum.
AT VERO NEC HOC DIFFERT SI ALIQUI DIXERUNT NEGATIONEM VEL NON DIXERUNT.
AT VERO. Superius fecit quamdam consequentiam de propositionibus ad res, hanc scilicet: si omnis affirmatio vel negatio vera vel falsa est determinate, etiam omne necesse est esse vel non esse. In qua consequentia videbatur dependere mutatio rerum secundum malam concessionem adversarii, scilicet perire casum et utrumlibet, perire consilium et negotium; et ad hoc removendum quod res non mutatur a suo esse propter propositiones apponit hanc sententiam incidenter. Consequentiam fecit de propositionibus ad res in qua ostendit res mutari ƿ secundum propositiones male concessas ab adversario. At vero haec, id est ipsa res, non differt, id est non mutatur a suo esse, si aliqui dixerunt negationem vel non dixerunt negationem sed affirmationem et concesserunt veram vel falsam determinate.
MANIFESTUM EST ENIM QUOD SIC SE HABENT RES VEL SI HIC QUIDEM AFFIRMAVERIT, ILLE VERO NEGAVERIT.
MANIFESTUM EST ENIM. Vere res non differt a suo esse propter affirmationem vel negationem; manifestum est enim quod sic se habeat res, id est quod res habeat semper eodem modo in suo esse, vel si hic quidem affirmaverit ille vero negaverit, vel si neuter affirmaverit aut negaverit; ab oppositis.
NON ENIM PROPTER NEGARE VEL AFFIRMARE ERIT VEL NON ERIT.
NON ENIM. Vere res habent se sic vel si hic etc. Non enim res erit, id est recipiet aliquod esse, vel non erit, id est non recipiet aliquod non esse propter negare vel affirmare; ab immediatis; immediata sunt recipere esse vel non esse propter affirmare vel negare et res semper eodem modo se habere vel si hic quidem affirmaverit, ille vero negaverit, vel si neuter affirmaverit aut negaverit.
NEC IN MILLESIMUM ANNUM MAGIS QUAM IN QUANTOLIBET TEMPORE.
NEC IN MILLESIMUM. Quod probavit res non mutari a suo esse propter affirmare vel negare incidens fuit; modo reuertitur ad propriam materiam. Continuatio: dixi quod nihil prohibet hunc quidem dicere hoc futurum, hunc vero non dicere eundo in millesimum annum et non magis dico in millesimum annum quam in quantolibet tempore.
QUARE SI IN OMNI TEMPORE SIC SE HABEBAT UT UNUM VERUM DICERETUR, NECESSE ESSET HOC FIERI.
QUARE. Quandoquidem et in millesimo anno et in quantolibet tempore nihil prohibet aliquem facere affirmationem vel negationem veram vel falsam determinate in omni tempore, ergo; a partibus extra. Et si in omni tempore sic se habeat affirmatio vel negatio ut unum vere dicatur, quare necesse est hoc fieri determinate, quod enuntiat ipsa propositio; inter causam et effectum.
ET UNUMQUODQUE EORUM QUAE FIUNT SIC SE HABERE UT EX NECESSITATE FIERET.
ET UNUMQUODQUE. Dixi quod necesse esset. Sed omnia futura ideo dicuntur futura quia habent se haec fieri; et ne acciperetur necesse pro consequenti dicit: ita dico quod necesse esset hoc fieri quod necesse esset sic se habere unumquodque eorum quae fiunt ut ex necessitate fieret. Aliter potest legi nec in millesimum annum: Dixi quod res non recipiet aliquod esse vel non esse propter negare vel affirmare; nec hoc dico magis in millesimum annum quam in quantolibet tempore.
QUARE. Sententia finita, facit illationem a consequenti hoc modo: quare necesse esset hoc fieri et subiungit unde inferat. Si in omni etc.
QUANDO ENIM SERE DICIT QUIS QUONIAM ERIT, NON POTEST NON FIERI.
QUANDO ENIM. Vere si unum vere diceretur, necesse esset ƿ hoc fieri. Quando enim vere dicit quis quoniam erit, non potest non fieri; a pari.
ET QUOD FACTUM EST, VERUM ERAT DICERE SEMPER QUONIAM ERIT.
ET QUOD FACTUM EST. Dico quod quando vere dicit quis quoniam erit, non potest non fieri. Et hoc dico secundum sententiam tuam, quia tu dicis quod illud quod factum est, verum erat dicere semper determinate quoniam erit.
QUODSI HAEC NON SUNT POSSIBILIA.
QUODSI. Ostendit evenire plurima inconvenientia ex mala concessione adversarii, scilicet perire casum et utrumlibet, perire consilium et negotium; sed haec non sunt possibilia perire.
VIDEMUS ENIM ESSE PRINCIPIUM FUTURORUM ET AB EO QUOD CONSILIAMUR ATQUE AGIMUS ALIQUID.
VIDEMUS ENIM. Vere haec, id est utrumlibet et consilium et negotium non sunt possibilia perire. Videmus enim esse principium, id est causa, futurorum contingentium et ab eo quod consiliamur atque agimus aliquid, id est per consilium et per negotium nostrum; ab oppositis.
ET QUONIAM EST OMNINO IN HIS QUAE NON SEMPER ACTU SUNT ESSE POSSIBILE ET NON, IN QUIBUS UTRUMQUE CONTINGIT ET ESSE ET NON ESSE.
ET QUONIAM. Probavi quod haec, id est utrumlibet et consilium et negotium, non sunt possibilia perire et universaliter dico de omnibus, tam de istis quam de casualibus, quoniam est, id est contingit, omnino, id est universaliter, possibile esse et non, in his rebus quae non semper sunt actu. Et ne aliquis accipiat remota quae nunquam sunt in actu, sicuti nunquam est in actu quod homo sit lapis, ideo subiungit: ut in his contingit utrumque et esse et non esse circa eumdem actum indeterminate.
QUARE ET FIERI ET NON FIERI.
QUARE. Quandoquidem contingit utrumque indeterminate, id est esse et non esse, circa eumdem actum; quare contingit et fieri et non fieri circa eumdem actum. Paria sunt esse et non esse et fieri et non fieri circa eumdem actum.
ET MULTA NOBIS MANIFESTA SUNT SIC SE HABENTIA, UT QUONIAM HANC VESTEM POSSIBILE EST, INCIDI ET NON INCIDITUR SED PRIUS EXTERITUR.
ET MULTA. Ostendi sub regula quod contingit possibile esse et non esse circa eumdem actum, etiam in futuris rebus. Et non tantum dico istud sub regula, sed ex hoc multa exempla sunt nobis manifesta habentia se sic, id est ad esse et ad non esse circa eumdem actum; ut in ueste. Bonum exemplum dedi, quoniam possibile est incidi hanc uestem. Et ne aliquis accipiat incidi in ipso actu subiungit: et non <in>ciditur etc.
SIMILITER AUTEM ET NON INCIDI POSSIBILE EST.
SIMILITER AUTEM. Dico quod possibile est hanc uestem incidi, nec tantum hoc est, sed similiter possibile est non incidi.
NON ENIM ESSET EAM PRIUS EXTERI NISI ESSET POSSIBILE NON INCIDI.
NON ENIM. Vere possibile est hanc uestem non incidi; si est possibile exteri, tunc possibile est non incidi; a parte extra. Et unde hoc habes quod si est possibile exteri, quod ideo sit possibile non incidi? Non enim esset possibile eam prius exteri, nisi esset possibile non incidi. Ac si dicat: vere si est homo, est animal, quia non esset homo, nisi esset animal; a pari in conversione ad eumdem ordinem. Vestis quae praesentialiter est ƿ dicitur futura quia se habet ad incidi et ad non incidi; ad incidi ita se habet ut aliquando illud actualiter recipiat; ad non incidi ita se habet, ut non incidi, quod praesentaliter est in ea, aliquando retineat permanentem.
QUARE ET IN ALIIS FACTURIS QUAECUMQUE SECUNDUM POTENTIAM DICUNTUR HUIUSMODI -- MANIFESTUM EST QUONIAM NON OMNIA EX NECESSITATE VEL SUNT VEL FIUNT.
QUARE. Quandoquidem contingit in ueste possibile et incidi et non incidi, ergo contingit fieri et non fieri circa eumdem actum; a partibus extra, vel, si volumus accipere fieri et non fieri circa incisionem, erunt paria. Notandum quod si contingit possibile incidi, non ideo sequeretur possibile fieri et non fieri, nisi accipiatur circa eumdem actum; constat quidem quod fieri sequeretur ad incidi ut totum ad partem; sed non fieri non sequeretur ad non incidi, nisi circa eumdem actum accipetur, quia non incidi est continentius quam non fieri, acceptum circa eumdem actum. Quia quotienscumque praedicatur aliquod finitum de aliquo finito ita quod sit prorsus excedens, subiectum infinitum erit continentius praedicato infinito ut non homo est continentius quam non animal. Et quandoquidem in ueste contingit fieri et non fieri circa eumdem actum, quia uestis est futurum contingens, quare et in aliis futuris contingit fieri et non fieri circa eumdem actum; in aliis futuris dico, quaecumque dicuntur secundum potentiam huiusmodi, id est quia sunt futura contingentia; a simili, propter eamdem causam, probavit quod haec non sunt possibilia peri<r>e.
QUOD. Pro 'et'. Et si haec non sunt possibilia perire, manifestum est quoniam non omnia ex necessitate vel sunt in propinquo futuro, vel fiunt in remoto; inter causam et effectum.
SED ALIA, QUIDEM UTRUMLIBET ET NON MAGIS VEL AFFIRMATIO VEL NEGATIO, ALIA VERO MAGIS QUIDEM IN PLURIBUS ALTERUM.
SED ALIA. Dico quod non omnia sunt vel fiunt ex necessitate; sed alia quidem sunt utrumlibet; et in quibusdam quae sunt utrumlibet non magis est affirmatio vel negatio, id est aequaliter habent se ad affirmationem et ad negationem. Alia vero sunt casuales; et in pluribus quidem casualibus magis est alterum, id est magis contingit affirmatio quam negatio, et e converso.
SED CONTINGIT FIERI ET ALTERUM, ALTERUM VERO MINIME.
SED CONTINGIT. Dedit utrumlibet habere se aequaliter ad affirmationem et ad negationem, casui vero dedit magis habere se ad alterum; et ne videretur alicui quod ista ita essent distributa quod istud quod convenit utrumlibet nunquam convenit et casui, et illud quod convenit casui nunquam convenique et utrumlibet, ideo apponit.
Continuatio: dedit utrumlibet habere se aequaliter ad utrumque, casui habere se magis ad alterum; sed contingit fieri et in quibusdam quae sunt utrumlibet ƿ habere se magis ad alterum et in illis quae sunt casualia habere se aequaliter ad utrumque. Dedi utrique, id est casui et utrumlibet, habere se magis ad alterum; sed ita hoc dico quod minime sit ibi alterum determinate; quaedam quae sunt utrumlibet habent se aequaliter ad affirmationem et negationem, ut nauale bellum; quaedam vero quae sunt utrumlibet magis habent se ad affirmationem ut si aliquis disponat ut comedat et ad mensam sedeat et fercula opposita videat, magis habet se ad hoc ut comedat, quam ad hoc ut non comedat; item quaedam utrumlibet magis habent se ad negationem, ut aliquis rusticus se futurum comitem disponat, magis habent se ad negationem quam ad affirmationem. Similiter quaedam casualia habent se aequaliter ad affirmationem et negationem, ut si aliquis in agro fodiat nec se inventurum aliquid disponat, aequaliter habet ad aurum inveniendum et ad non inveniendum. Item sunt quaedam casualia quae magis habent se ad affirmationem ut si aliquis eat in Aethiopiam, magis habet se ad habere nigredinem quam ad non habere. Rursus quaedam sunt casualia quae magis habent se ad negationem, ut si aliquis eat in Aethiopiam magis habet se ad non albere quam ad albere.
IGITUR ESSE QUOD EST QUANDO EST, ET NON ESSE QUOD NON EST QUANDO NON EST, NECESSE EST.
IGITUR ESSE QUOD EST. Superius ostendit naturam casualium et illarum rerum quae sunt utrumlibet, scilicet quod non habent determinatam necessitatem. Ostendit etiam quod propositiones agentes de praesenti habent determinatam veritatem vel falsitatem; sub disiunctione modo vult agere de rebus praesentibus, ut ostendat quam necessitatem habeant, scilicet determinatam habent necessitatem, determinatam et non impermutabilem.
Continuatio: dixit quod non omnia sunt ex necessitate, quia sunt quaedam casu, quaedam utrumlibet. Et quia hoc est, igitur necesse est esse determinate illud praesens quod est, id est quod habet se ad esse tantum, quando est, id est quia est; et necesse est non esse determinate quod non est, quando non est, id est quia non est; a toto et ab oppositis. Maxima propositio: si aliquid removetur ab aliquo toto particulariter propter oppositum positum in eodem, illud quod removetur ponitur in aliquo opposito illius indeterminate; sed esse ex necessitate removetur ab omni re particulariter propter casum et utrumlibet positum in eodem; ergo ex necessitate esse ponitur in rebus de praesenti propter casum et utrumlibet remota ab illis rebus. Et sic potest probari per medium: si quia quaedam sunt casu, quaedam utrumlibet, non omnia sunt ex necessitate, et quia non omnia sunt ex necessitate quaedam sunt casu, quaedam utrumlibet; et hoc sequitur tantum propter paritatem terminorum. Et si quia non omnia sunt ex necessitate quaedam ƿ sunt casu, quaedam utrumlibet, et quia quaedam praesentia non sunt ex necessitate, quaedam praesentia sunt casu, quaedam utrumlibet; a simili propter eamdem causam. Et si quia quaedam praesentia non sunt ex necessitate, quaedam praesentia sunt casu, quaedam utrumlibet, et quia nulla praesentia sunt casu vel utrumlibet, omnia sunt ex necessitate; a contradictoriis. Quia si aliqua contradictoria infert aliquam contradictoriam, contradictoria illatae infert contradictoriam inferentis. Et si quia nulla praesentia sunt casu vel utrumlibet, omnia sunt ex necessitate, et quia omnia praesentia habent se ad esse tantum vel ad non esse tantum, omnia praesentia sunt ex necessitate; a consequenti. Et si omnia praesentia sunt ex necessitate quia habent se ad esse tantum vel ad non esse tantum, igitur hoc praesens quod est, necesse est esse, quando est, id est quia habet se ad esse tantum, et illud praesens quod non est necesse est non esse quando non est, id est quia habet se ad non esse tantum.
SED NON QUOD EST OMNE NECESSE EST ESSE, NEC QUOD NON EST NECESSE EST NON ESSE.
SED NON. Hoc possumus dicere, quod illud quod est necesse est esse quando est, id est determinate, et illud quod non est necesse est non esse quando non est, id est determinate. Sed hoc non possumus dicere quod omne quod est necesse est esse simpliciter, nec omne quod non est necesse est non esse simpliciter, id est impermutabiliter ita quod habeat impermutabilem necessitatem.
NON ENIM IDEM EST OMNE QUOD EST ESSE NECESSARIO QUANDO EST, ET SIMPLICITER ESSE EX NECESSITATE.
NON ENIM. Et unde hoc habes quod illud quod necesse est determinate non ponat necesse esse simpliciter? ideo quia non est idem, id est par in significatione, illud quod est necessarium esse determinate ad illud quod est necessarium esse simpliciter; nec est inferius illo, sed superius quia infertur ab illo hoc modo: si necesse est esse simpliciter, id est impermutabiliter, necesse est esse determinate, sed non convertitur.
SIMILITER AUTEM ET IN EO QUOD NON EST.
SIMILITER AUTEM. Non tantum dico quod illud quod est necesse esse determinate non est idem cum necesse esse simpliciter, sed similiter dico quod illud quod est necesse <non> esse determinate non est idem cum necesse non esse simpliciter.
ET IN CONTRADICTIONE EADEM RATIO EST.
ET IN CONTRADICTIONE. Hoc habemus in rebus de praesenti quod omnes habent determinatam necessitatem sed non omnes habent impermutabilem necessitatem. Et eadem ratio est in omni contradictione agente de praesenti, scilicet quod omnis propositio de praesenti habet veritatem vel falsitatem determinatam, sed non omnis habet impermutabilem necessitatem.
ESSE QUIDEM VEL NON ESSE OMNE NECESSE EST ET FUTURUM ESSE VEL NON.
ESSE QUIDEM. Hoc possumus dicere quod omnes res de praesenti ƿ habent esse vel non esse determinatum. Et non possumus dicere quod habeant esse vel non esse impermutabiliter. Sed hoc possumus dicere quod omne praesens, id est omnis res de praesenti, necesse est esse vel non esse sub disiunctione. Et possumus dicere quod omne futurum contingens necesse est esse vel non esse sub disiunctione.
NON TAMEN DIVIDENTEM DICERE ALTERUM NECESSARIO.
NON TAMEN. Hoc habent omnes res de futuro contingenti, quod habent necessitatem sub disiunctione; tamen non est necesse dividentem, id est disiunctionem facientem, dicere alterum necessario determinate.
DICO AUTEM, NECESSE EST QUIDEM FUTURUM ESSE BELLUM NAVALE CRAS VEL NON ESSE FUTURUM SED NON FUTURUM ESSE CRAS BELLUM NAVALE NECESSE EST VEL NON FUTURUM ESSE, FUTURUM AUTEM ESSE VEL NON ESSE NECESSE EST.
DICO AUTEM. Dixi quod omnes res de futuro contingenti habent necessitatem sub disiunctione, nec illud dico tantum sub regula sed etiam dico sub exemplo, ut necesse est quidem futurum esse cras nauale bellum vel non esse futurum sub disiunctione. Sed non est necesse cras esse futurum nauale bellum vel non esse futurum simpliciter, id est impermutabiliter; hoc non potest dici, sed necesse est futurum esse vel non esse sub disiunctione. Hoc ideo repetit ut suam confirmet sententiam.
QUARE, QUONIAM SIMILITER ORATIONES VERAE SUNT QUEMADMODUM ET RES, MANIFESTUM EST QUONIAM QUAECUMQUE SIC SE HABENT UT UTRUMLIBET SINT ET CONTRARIA IPSORUM CONTINGERE, NECESSE EST SIMILITER SE HABERE ET CONTRADICTIONEM; QUOD CONTINGIT IN HIS QUAE NON SEMPER SUNT ET NON SEMPER NON SUNT
QUARE. Hoc evenit in rebus casualibus et in illis quae sunt utrumlibet quod omnes necesse est esse vel non esse sub disiunctione. Et quia hoc est? Quare manifestum est quoniam necesse est similiter se habere etiam contradictionem singularem vel contradictoriam. Contradictionem dico facta, in illis rebus quaecumque sic se habent ut utrumlibet sint. Et quaecumque sic se habent ut queant contingere contraria, id est esse et non esse, ipsarum, id est in ipsis rebus, et per hoc accipit casualia. Locus inter causam et effectum. Et unde hoc habes quod necesse est similiter se habere contradictionem singularem et contradictoriam quemadmodum res, quoniam omnes orationes similiter sunt verae quemadmodum et res; a toto. Quod contingit, id est ut utrumlibet sint et contraria ipsorum contingere queant, contingit in his quae non semper sunt. Et ne aliquis accipiat remota quae nunquam sunt, addit et non semper non sunt, id est aliquando sunt.
HORUM ENIM NECESSE EST QUIDEM ALTERAM PARTEM CONTRADICTIONIS VERAM ESSE VEL FALSAM, NON TAMEN HOC AUT ILLUD SED UTRUMLIBET, ET MAGIS QUIDEM VERAM ALTERAM, NON TAMEN IAM VERAM VEL FALSAM.
HORUM ENIM. Vere necesse est similiter se habere contradictionem quia in hoc; a parte se similiter habere et hoc est: horum enim, id est harum rerum, necesse est quidem alteram partem contradictionis veram esse vel falsam sub disiunctione; non tamen hoc aut illud determinate, sed utrumlibet, id est indeterminate, et aequivocat in utrumlibet, et magis quidem veram alteram, non tamen iam veram vel falsam determinate.
QUARE MANIFESTUM EST QUONIAM NON EST NECESSE OMNES AFFIRMATIONES VEL NEGATIONES OPPOSITARUM HANC QUIDEM VERAM, ILLAM AUTEM FALSAM ESSE.
QUARE. Quandoquidem propositiones singulares et contradictoriae agentes de praesenti habent determinatam veritatem ƿ vel falsitatem et etiam sub disiunctione, propositiones vero de futuro contingenti habent veritatem et falsitatem sub disiunctione tantum. Quare etc.; a partibus.
NEQUE ENIM QUEMADMODUM IN HIS QUAE SUNT SIC SE HABENT ETIAM IN HIS QUAE NON SUNT, POSSIBILIUM TAMEN ESSE AUT NON ESSE SED QUEMADMODUM DICTUM EST.
NEQUE ENIM. Vere propositiones singulares et contradictoriae agentes de praesenti et de futuro contingenti habent dissimilem veritatem et falsitatem, quia res de praesenti et de futuro contingenti habent dissimilem necessitatem. A causa et hoc est: Neque enim sic se habet necessitas etiam in his rebus quae non sunt et ne aliquis accipiat remota quae nullo modo sunt, ideo apponit possibilibus tamen esse aut non esse non sic se habet necessitas in futuris quemadmodum in his quae sunt praesentialiter, sed quemadmodum dictum est, scilicet res de praesenti habent determinatam necessitatem et sub disiunctione, res vero de futuro contingenti habent necessitatem tantum sub disiunctione.

3.10

Latin English
QUONIAM AUTEM EST DE ALIQUO AFFIRMATIO SIGNIFICANS ALIQUID, HOC AUTEM EST VEL NOMEN VEL INNOMINABILE, UNUM AUTEM OPORTET ESSE ET DE UNO HOC QUOD EST IN AFFIRMATIONE.
QUONIAM AUTEM. Tractavit de propositionibus talem faciendo divisionem: propositio alia universalis, alia contradictoria, alia indefinita, alia particularis, alia singularis. Aliam etiam fecit divisionem, hanc scilicet: propositio alia agit de praesenti, alia de praeterito, alia de futuro et determinavit veritatem et falsitatem omnium. Modo vult agere de ipsis propositionibus secundum alium modum, id est secundum aequipollentiam quae consideretur in praedicato tantum; et huiusmodi aequipollentia valet ad syllogismos, quia si aliquis aliquem faciat syllogismum et dubitetur de singulis propositionibus ipsius syllogismi, possunt approbari per suas aequipollentes. Et prius quam ostendat aequipollentiam propositionum, ostendit materiam ipsarum, scilicet finitum nomen vel infinitum. Notandum quod variatio praedicati ad duo valet, id est ad reddendam aequipollentiam et ad hoc ut plures sint propositiones. Variatio vero subiecti valet ad hoc tantum, ut plures sint propositiones, non autem ad aequipollentiam. Continuatio: non tantum illa erant dicenda de propositione quae praedicta sunt, sed etiam istud, quod omnis affirmatio aequipollens constat vel ex nomine finito et verbo, vel ex infinito nomine et verbo; praemittit causam unde inferat, hanc videlicet, quoniam affirmatio est significans aliquid de aliquo, id est praedicatum de aliquo subiecto; quod aliquid et de aliquo non est accipiendum quolibet modo, sed hoc, id est praedicatum et subiectum est vel nomen vel innominabile, id est finitum vel infinitum nomen. Et hanc disiunctionem non facio absque ratione, sed oportet hoc quod est praedicatum in affirmatione ƿ esse unum ex istis, id est nomen vel innominabile et illud unum oportet enuntiari de uno ex istis, id est de nomine vel innominabili; hoc dicit ad remotionem orationum quae nec in subiecto nec in praedicato possunt infinitari. Tota consequentia inter causam et effectum.
NOMEN AUTEM DICTUM EST ET INNOMINABILE PRIUS.
NOMEN AUTEM. Dixi nomen vel innominabile et videretur alicui quod hoc esset expediendum, sed dictum est prius quid sit nomen vel innominabile.
'NON-HOMO' ENIM NOMEN QUIDEM NON DICO SED INFINITUM NOMEN.
'NON-HOMO' ENIM. Vere dictum de innominabili quia hoc modo a parte dicendi, et hoc est: non homo nomen quidem non dico, sed infinitum nomen quemadmodum non currit etc.
UNUM ENIM SIGNIFICAT INFINITUM – QUEMADMODUM ET 'NON CURRIT' NON VERBUM SED INFINITUM VERBUM), ERIT OMNIS AFFIRMATIO VEL EX NOMINE VEL EX VERBO.
UNUM ENIM. Ostendi innominabile valere ad aequipollentiam, nec istud dico irrationabiliter, sed propter hanc causam, quia infinitum significat unum, id est aequipollentiam quodammodo, id est pari modo cum suo finito; quia, sicut finitum reddit aequipollentiam affirmatum et negatum, eodem modo infinitum; a causa istud apposuit.
PRAETER VERBUM AUTEM NULLA AFFIRMATIO VEL NEGATIO.
PRAETER VERBUM. Dixi quod omnis affirmatio aequipollens constat ex finito nomine et verbo <vel ex infinito nomine et verbo>, unde potest colligi quod quaedam affirmatio et negatio constat ex finito nomine et verbo sine infinito nomine et quaedam affirmatio et negatio constat ex infinito nomine et verbo sine finito nomine; praeter verbum autem etc.
'EST' ENIM VEL 'ERIT' VEL 'FUIT' VEL 'FIT' VEL QUAECUMQUE ALIA HUIUSMODI, VERBA EX HIS SUNT QUAE SUNT POSITA.
'EST' ENIM. Vere praeter verbum nulla est affirmatio vel negatio, quia praeter est vel erit vel fuit vel praeter alia huiusmodi nulla est affirmatio vel negatio; a partibus extra; et unde hoc habes, quod si praeter est vel erit vel fuit vel praeter alia huiusmodi nulla est affirmatio vel negatio, quod ideo non possit esse sine verbo quia est vel erit vel fuit vel alia quaecumque sunt huiusmodi, sunt verba, id est intelliguntur esse verba; ex his quae sunt posita in definitione verbi. Altius accipit hic verbum quam in definitione verbi, quia hic accipit tam rectum quam obliquum verbum.
CONSIGNIFICANT ENIM TEMPUS.
CONSIGNIFICANT ENIM. Vere ista intelliguntur esse verba ex superius positis in definitione verbi, quia ex istis; a partibus superius positorum. Consignificant enim tempus et sunt apta ad reddendam propositionem.
QUARE PRIMA AFFIRMATIO ET NEGATIO 'EST HOMO – NON EST HOMO', DEINDE 'EST NON HOMO – NON EST NON HOMO', 'EST OMNIS HOMO – NON EST OMNIS HOMO', 'EST OMNIS NON HOMO – NON EST OMNIS NON HOMO'; ET IN EXTRINSECUS TEMPORIBUS EADEM RATIO EST.
QUARE. Dixit quod omnis affirmatio vel negatio aequipollens constat vel ex finito nomine et verbo, vel ex infinito nomine et verbo. Et quia sunt quaedam propositiones quae habent eamdem materiam, id est finitum et infinitum nomen quae tamen non valent ad aequipollentiam, ideo apponit hanc sententiam ƿ ut ostendat quae valeant ad aequipollentiam et quae non. Illatio sic: quandoquidem dictum est quod omnis affirmatio vel negatio valens ad aequipollentiam constat ex finito nomine vel ex infinito nomine et verbo, et hoc habent quaedam propositiones quod constant ex eadem materia et tamen non valent ad aequipollentiam; quare dicendum est istud, quod quaedam affirmatio et quaedam negatio quae non valent ad reddendam aequipollentiam est prima, ut ista homo est etc. Quae ideo dicuntur primae quia sunt materia illarum quae valent ad aequipollentiam, quia illae quae valent ad aequipollentiam ex istis consequuntur per aliquam a<d>iectionem. Inter causam et effectum.
Aliter: quandoquidem omnis affirmatio vel negatio aequipollens constat ex finito nomine et verbo vel ex infinito nomine et verbo, cum constat quod omne finitum est dignius infinito, quare affirmatio et negatio quae constat ex finito nomine et verbo prima est, id est dignior est quam illa quae constat ex infinito nomine et verbo; inter causam et effectum. Et in extrinsecus temporibus eadem ratio est, id est eadem consideratio; nam quemadmodum est principaliter praedicatum duas reddit oppositiones, eodem modo potest dici in praeterito <et> in futuro hoc modo: fuit homo, non fuit homo, non homo fuit, non homo non fuit. Similiter de futuro et hoc est secundum primam sententiam. Aliter potest legi secundum aliam sententiam: in extrinsecus temporibus eadem ratio est quod quemadmodum illa quae constat ex finito nomine et verbo praesenti dignior est quam illa quae constat ex infinito nomine et verbo praesenti, eodem modo illa quae constat ex finito nomine et verbo vel praeterito vel futuro est dignior quam illa quae constat ex infinito nomine et verbo vel praeterito vel futuro.
QUANDO AUTEM 'EST' TERTIUM ADIACENS PRAEDICATUR, DUPLICITER DICUNTUR OPPOSITIONES.
QUANDO AUTEM. Quando est principaliter praedicatur duae tantum fiunt oppositiones secundum variationem subiecti; sed quando est praedicatur tertium (et quia hoc videtur esse in hac propositione quae est omnis homo est, ideo apponit: ita, dico, praedicatur quod sit adiacens alicui praedicato) dupliciter dicuntur oppositiones quantum ad illas in quibus est principaliter praedicatur.
DICO AUTEM UT 'EST IUSTUS HOMO' 'EST' TERTIUM DICO ADIACERE NOMEN VEL VERBUM IN AFFIRMATIONE.
DICO AUTEM. Dixi quod est praedicatur ita quod sit tertium adiacens; et non tantum dico sub regula, sed etiam dico sub exemplo. Dico est tertium adiacere ut in hac propositione quae est: iustus homo est; est dico existens nomen vel verbum in affirmatione. In illa propositione in qua tertium est praedicatur, est tantummodo verbum quia tantum copulat; in illa vero ƿ affirmatione in qua est principaliter praedicatur, est nomen et verbum; ideo est verbum quia copulat, nomen vero est quia copulatur.
QUARE IDCIRCO QUATTUOR ISTAE ERUNT, QUARUM DUAE QUIDEM AD AFFIRMATIONEM ET NEGATIONEM SESE HABEBUNT SECUNDUM CONSEQUENTIAM UT PRIVATIONES.
QUARE. Quandoquidem istae oppositiones in quibus est adiacet tertium dicuntur dupliciter respectum duarum; quare istae erunt quattuor; a definitione. Quarum oppositionum duae habent sese ad affirmationem et negationem; et ne videatur accipere affirmationem et negationem oppositas, ideo subiungit secundum consequentiam ita et una sequatur ad aliam, id est negatio ad affirmationem vel affirmatio ad negationem. Et ne videatur accipere consequentiam de inferioribus ad superiora ubi non sit conversio, ideo apponit ut privationes, id est privatoria vocabula cum suis privatoriis vocabulis. Nam, quemadmodum aliquod privatorium vocabulum positum negat suum privatorium et negatum ponit et e converso sicuti: si est rationale, non est irrationale, et si non est rationale, est irrationale et e converso sicuti: si est irrationale, non est rationale, et si non est irrationale, est rationale eodem modo sequuntur se in aequipollentia negatio affirmationem et affirmatio negationem, scilicet quarta cum prima, tertia cum secunda, hoc modo: Si vera est homo iustus est, vera est homo non iustus non est; et si vera est homo non est iustus, vera est homo est non iustus. Eodem modo sit in illis quae habent infinitum subiectum quod aequipollent inter se.
DUAE VERO MINIME.
DUAE VERO. Illae duae oppositiones quae habent finitum subiectum aequipollent inter se et illae duae quae habent infinitum subiectum inter se. Sed illae duae oppositiones quae habent infinitum subiectum minime aequipollent illis quae habent finitum subiectum.
DICO AUTEM QUONIAM 'EST' AUT 'IUSTO' ADIACEBIT AUT 'NON IUSTO'; QUARE ETIAM NEGATIO.
DICO AUTEM. Non tantum dico quod est adiacet iusto, sed etiam dico quoniam est aut iusto adiacebit, aut non iusto, id est et iusto et non iusto. Quandoquidem est adiacet iusto et non iusto, quare etiam sua negatio, scilicet non est, adiacet iusto et non iusto; a pari comitante.
QUATTUOR ERGO SUNT.
QUATTUOR. Recte dixi quod est et non est adiacet iusto et non iusto; quattuor enim sunt oppositiones; a causa.
INTELLEGIMUS VERO QUOD DICITUR EX HIS QUAE SUBSCRIPTA SUNT: EST IUSTUS HOMO – HUIUS NEGATIO: NON EST IUSTUS HOMO EST NON IUSTUS HOMO -- NEGATIO: NON EST NON IUSTUS HOMO
INTELLIGIMUS VERO. Non tantum dico sub regula quod est adiacet iusto et non iusto, sed etiam intelligimus illud quod dicitur ex his exemplis quae subscripta sunt.
'EST' ENIM HOC LOCO ET 'NON EST' 'IUSTO' ET 'NON IUSTO' ADIACET.
'EST' ENIM. Bona exempla dedi: est enim; commendatio exempli.
HAEC IGITUR, QUEMADMODUM IN RESOLUTORIIS DICTUM EST, SIC SUNT DISPOSITA. SIMILITER AUTEM SE HABET ET SI UNIVERSALIS NOMINIS SIT AFFIRMATIO, UT 'OMNIS EST HOMO IUSTUS', 'OMNIS EST HOMO NON IUSTUS'.
HAEC IGITUR. Quandoquidem dictum est quod sunt quattuor oppositiones in illis in quibus est adiacet tertium, et etiam dictum est quod duae habent consequentiam inter se, duae ƿ vero minime, et quod est et quod non est adiacet et iusto et non iusto, igitur haec sic sunt disposita quemadmodum dictum est in resolutoriis; a parte sic disponi. Similiter autem. Ostendit aequipollentiam in indefinitis propositionibus et ostendit qualiter est et non est adiacet iusto et non iusto in eisdem. Idem vult ostendere in universalibus. Continuatio: non tantum consideratur aequipollentia in indefinitis propositionibus et qualiter est et non est adiaceat iusto et iniusto in eisdem; sed similiter se habent aequipollentia et adiacentia etiam si affirmatio sit universalis nominis, id est recipiat hoc nomen quod dicatur universalis ut: omnis etc. In istis affirmationibus cum suis negationibus potest considerari aequipollentia et adiacentia.
SED NON SIMILITER ANGULARES CONTINGIT VERAS ESSE.
SED NON. Continuatio: in universalibus potest considerari aequipollentia et adiacentia quemadmodum <in> indefinitis, sed non contingit universales esse veras in contingenti angulares, id est primam cum quarta, tertiam cum secunda; similiter, id est quemadmodum contingit veras esse indefinitas in contingenti; quia omnes universales de contingenti aequipollenter sibi in falsitate, indefinitae vero in veritate.
CONTINGIT AUTEM ALIQUANDO.
CONTINGIT AUTEM. Non contingit universales esse veras quemadmodum indefinitas. Sed contingit aliquando, id est in aliqua materia, id est in naturali et in remota, universales esse veras vel falsas quemadmodum indefinitas in eadem materia. In naturali materia quarta cum prima aequipollet in veritate, tertia cum secunda in falsitate; eodem modo indefinitae illarum. Sed in remoto quarta cum prima aequipollet in falsitate, tertia cum secunda in veritate; eodem modo indefinitae illarum.
HAE IGITUR DUAE OPPOSITAE SUNT, ALIAE AUTEM AD 'NON HOMO' UT SUBIECTUM ALIQUOD ADDITO, UT: EST IUSTUS NON HOMO – NON EST IUSTUS NON HOMO EST NON IUSTUS NON HOMO – NON EST NON IUSTUS NON HOMO
HAE IGITUR. Quandoquidem istae sunt tales oppositae quae habent finitum subiectum et praedicatum variatum secundum finitum et infinitum; igitur hae sunt duae oppositae, id est duae oppositiones sunt; a parte duarum oppositionum. Quia duae oppositae, aliae sunt illae quae habent finitum subiectum et variatum praedicatum, aliae sunt illae quae habent infinitum subiectum et variatum praedicatum. Aliae autem. Illae quae habent finitum subiectum, habent praedicatum variatum secundum finitum et infinitum additum ad id quod est homo. Sed aliae habent additum, id est praedicatum aliquid, id est variatum secundum finitum et infinitum ad non homo, acceptum ea ratione, qua ratione si esset subiectum.
Inde exemplificat.
MAGIS PLURES AUTEM HIS NON ERUNT OPPOSITIONES.
MAGIS AUTEM. Ostendi duas esse oppositiones in quibus est principaliter praedicatur, quattuor vero in illis in quibus est ƿ tertium adiacet. Sed magis non dicam de oppositionibus, quia plures non erunt his oppositiones.
HAE AUTEM EXTRA ILLAS IPSAE SECUNDUM SE ERUNT, UT NOMINE UTENTES 'NON HOMO'.
HAE AUTEM. Illae oppositiones quae habent hominem subiectum et variatum praedicatum habent aequipollentiam inter se. Sed hae quae habent non homo subiectum sunt extra illas, id est non habent aequipollentiam cum illis; et ne videretur quod nullam haberent aequipollentiam inter se, subiungit ipsae erunt secundum se, id est habent aequipollentiam inter se et quia ipsae posset referri ad has vel illas, ideo determinat, ipsae, dico, utentes eo infinito nomine quod non homo est, et quomodo habent aequipollentiam inter se ut illae quae sunt finito nomine utentes.
IN HIS VERO IN QUIBUS 'EST' NON CONVENIT, UT IN EO QUOD EST 'CURRERE' VEL 'AMBULARE', IDEM FACIUNT SIC POSITA AC SI 'EST' ADDERETUR, UT EST CURRIT OMNIS HOMO – NON CURRIT OMNIS HOMO CURRIT OMNIS NON HOMO – NON CURRIT OMNIS NON HOMO
IN HIS VERO. Ostendit sex esse oppositiones; dixit etiam quod plures his non erunt oppositiones, quod videtur esse falsum propter illas propositiones quae habent alia verba in praedicato, sicuti Socrates currit, Socrates ambulat, quae videntur reddere alias oppositiones propter verba mutata. Diversa oppositio videtur esse ubi currit vel ambulat praedicatur ab illa ubi est tertium adiacet; propter hoc videtur esse diversa quia et materia diversa est propter diversa verba quae ponuntur in propositionibus et propter aliud quia currit vel ambulat principaliter praedicatur, est vero in secundo loco praedicatur. Videtur etiam esse diversa illa oppositio in qua currit vel ambulat praedicatur, ab illa oppositione in qua est principaliter praedicatur, in hoc scilicet quia et materia diversa est et quia illa oppositio in qua est principaliter praedicatur constituit per aliquam adiectionem illam propositionem in qua est tertium adiacet, ut ista quae est; homo est constituit per aliquam auctionem istam quae est: homo est animal; quod non habent aliae propositiones ubi currit vel ambulat praedicatur; et ad hoc ostendendum quod non sint plures oppositiones, apponit hanc sentntiam.
Continuatio: dixit quod non erunt plures his oppositiones, quod videtur esse falsum propter illas propositiones quae alia verba habent; sed in his propositionibus in quibus est non contingit, ut in eo quod est currere vel ambulare, ut in his propositionibus in quibus praedicatur currit vel ambulat, haec, id est currit vel ambulat, si sint posita idem faciunt tunc ac si est adderetur; et quemadmodum illae propositiones ubi est principaliter praedicatur non valent ad reddendam aequipollentiam, sic istae ubi currit vel ambulat praedicatur. ƿ
NON ENIM DICENDUM EST 'NON OMNIS HOMO' SED 'NON' NEGATIONEM AD ID QUOD EST 'HOMO' ADDENDUM EST.
NON ENIM. Ego apposui non ad homo ad hoc ut facerem infinitum et non apposui ad omnis et bene feci quia cum omnis et homo ponatur in subiecto et aliquod illorum debeat infinitari aut non est apponendum ad omnis, aut ad homo; sed non est apponendum ad omnis; ergo ad homo; ab immedietatis, et hoc est: non enim etc.
'OMNIS' ENIM NON UNIVERSALE SIGNIFICAT SED QUONIAM UNIVERSALITER.
'OMNIS' ENIM. Vere non non est apponendum ad omnis, quia omnis significat universale, id est non est universalis terminus; et cum deberet dicere nec est singularis, ponit illud quod positum removet illud hoc modo: omnis non est universale, sed ideo ponitur in propositione quoniam significat universaliter, id est nota est universalitatis tantum; a causa vel ab oppositis, quia affirmatio praeualet.
MANIFESTUM EST AUTEM EX EO QUOD EST 'CURRIT HOMO – NON CURRIT HOMO; CURRIT NON HOMO – NON CURRIT NON HOMO'.
MANIFESTUM EST. Non tantum est manifestum quod omnis non est universale ex eo quod significat universaliter, sed etiam manifestum est per istas indefinitas in quibus non apponitur; et ponit ipsas indefinitas.
HAEC ENIM AB ILLIS DIFFERUNT EO QUOD NON UNIVERSALITER SUNT; QUARE 'OMNIS' VEL 'NULLUS' NIHIL ALIUD CONSIGNIFICAT NISI QUONIAM UNIVERSALITER DE NOMINE VEL AFFIRMAT VEL NEGAT.
HAE ENIM. Et unde hoc habes quod omnis non est universalis terminus in universalibus propositionibus ideo quod non apponitur in indefinitis? Quia cum universales et indefinitae prorsus habeant eosdem naturales terminos, in hoc tantum differunt quod indefinitae non habent signum universalitatis; a causa et hoc est: Hae enim indefinitae differunt ab universalibus in eo tantum quod non sunt enuntiatae universaliter. Dico quod indefinitae differunt ab universalibus in eo tantum quod non habent signum universalitatis et inde sequitur quod in aliis omnibus conveniunt. Et si quia in hoc tantum differunt, in omnibus aliis conveniunt, tunc si Socrates differt tantum a Platone in albedine, in omnibus aliis conveniunt; a simili per idem. Et si in omnibus aliis conveniunt, tunc in non albo. Et si in non albo conveniunt, tunc uterque non albus. Et ita Socrates est non albus.
Solutio: ista consequentia quae est: Si Socrates differt tantum a Platone in albedine, in omnibus aliis conveniunt, ita est determinanda quod si tantum differunt in albedine, in omnibus aliis conveniunt, praeter principale oppositum, id est non album. Quare. Quadoquidem omnis cum ponatur in subiecto universalis propositionis non est terminus, quare ad hoc ponitur ut sit nota universalitatis; ab immediatis et hoc est: Quare omnis vel nullus etc. Nullus non dicitur de loco, sed est adiectio sententiae. ƿ Et cum deberet concludere quod omnis est nota universalitatis, ponit definitionem pro definito.
ERGO ET CAETERA EADEM OPORTET APPONI.
ERGO. Quandoquidem omnis vel nullus ideo tantum apponuntur in propositionibus ut sint nota quantitatis; ergo et caetera signa quantitatis, id est quidam et consimilia oportet apponi eadem ratione, id est ut sint nota quantitatis; a simili, propter eamdem causam. Aliter potest concludi: quandoquidem omnis vel nullus sunt quantitatis nota de quibus minus videretur, ergo quidam et huiusmodi sunt nota quantitatis de quibus magis videretur.
Aliter: quandoquidem omnis vel nullus non sunt universales termini de quibus magis videretur, ergo quidam et caetera signa quantitatis non sunt universales termini; a maiori.
QUONIAM VERO CONTRARIA EST NEGATIO EI QUAE EST 'OMNE EST ANIMAL IUSTUM' ILLA QUAE SIGNIFICAT QUONIAM 'NULLUM EST ANIMAL IUSTUM', HAE QUIDEM MANIFESTUM EST QUONIAM NUMQUAM ERUNT NEQUE VERAE SIMUL NEQUE IN EODEM IPSO, HIS VERO OPPOSITAE ERUNT ALIQUANDO: 'NON OMNE ANIMAL IUSTUM' – 'EST ALIQUOD ANIMAL IUSTUM'.
QUONIAM VERO. Dixit quod non contingit universales angulares esse veras factas de contingenti, quemadmodum contingit indefinitas, sed non dedit causam. Modo vult reddere causam quare non possunt esse simul <uerae>, scilicet quia sunt contrariae. Continuatio: dixi quod non contingit angulares simul esse veras et hoc non absque ratione, sed ideo quoniam illa negatio quae significat quoniam nullum animal est iustum est contraria ei affirmationi quae est omne animal est iustum; et quia hoc est, manifestum est quoniam hae quidem nunquam sunt verae neque simul, id est quod affirmatio sit vera cum sua negatione, neque erunt in eodem, id est in aequipollentia accepta, in ipso, id est veritate. Consequentia est inter causam et effectum. His vero. Contrariae nunquam possunt esse simul esse verae, sed oppositae his, id est particulares, erunt verae aliquando, id est in aliqua materia; inde exemplificat.
SEQUITUR VERO EAM QUIDEM QUAE EST 'NULLUS EST HOMO IUSTUS' ILLA QUAE EST 'OMNIS EST HOMO NON-IUSTUS', ILLAM VERO QUAE EST 'EST ALIQUIS IUSTUS HOMO' OPPOSITA QUONIAM 'NON OMNIS HOMO EST NON-IUSTUS'.
SEQUITUR VERO. Dixit quod universales quae habent finitum subiectum habent aequipollentiam inter se, sed non ostendit quaecumque aequipolleat. Modo ostendit.
Continuatio: non tantum dico sub regula quod universales habent aequipollentiam inter se, sed etiam sub exemplo et hoc est: Sequitur eam quidem etc. Per istas quas apponit de aliis subinnuit.
ILLAM VERO QUAE EST 'EST ALIQUI IUSTUS HOMO' OPPOSITA QUONIAM 'NON OMNIS HOMO EST NON IUSTUS'.
ILLAM VERO. Nec tantum est aequipollentia in universalibus sed etiam in particularibus et hoc est: Illam quae est aliquis est homo iustus quae est opposita ad illam quae est nullus homo est iustus sequitur illa quae est quoniam non omnis homo est non iustus.
NECESSE EST ENIM ESSE ALIQUEM.
NECESSE EST. Vere est vera quae est: aliquis homo est iustus, ƿ quia necesse est aliquem esse iustum, id est ita est in re; a causa.
MANIFESTUM EST AUTEM QUONIAM ETIAM IN SINGULARIBUS, SI EST VERUM INTERROGATUM NEGARE, QUONIAM ET AFFIRMARE VERUM EST, UT 'PUTASNE SOCRATES SAPIENS EST?', 'NON EST', QUONIAM 'SOCRATES IGITUR NON SAPIENS EST'.
MANIFESTUM EST. Ostendit aequipollentiam quae est in indefinitis et universalibus et particularibus; modo vult ostendere aequipollentiam quae est in singularibus, ut plenarie detractet aequipollentiam. Et hic duo facit, quia ostendit aequipollentiam in singularibus et quamdam naturam quam habent singulares in interrogatione diversam ab universalibus, hanc scilicet: quod si aliqua ponatur singularis in interrogatione et ad illam respondeatur aliqua negatio dividens cum illa verum vel falsum, in omni materia, ex illa negatione responsa potest inferri affirmatio, constans ex infinito praedicato <aequipollens> negationi responsae et similis primae, quia est singularis quemadmodum prima et dividens cum ea verum et falsum in omni materia. Quae materia non est in universalibus. Quia si aliqua universalis ponatur in interrogatione et ad illam respondeatur negatio dividens cum ea verum vel falsum in omni materia, ex illa negatione responsa non potest inferri aliqua affirmatio de infinito praedicato aequipolle<n>s negationi responsae et similis primae positae in interrogatione quae sit universalis quemadmodum prima et dividat cum ea verum vel falsum in omni materia.
Continuatio: non tantum manifestum est inesse aequipollentiam in indefinitis et universalibus et particularibus, sed manifestum est quoniam in singularibus est istud etiam, quod si est verum negare interrogatum, id est si vera est ipsa negatio responsa interrogationi dividens cum ea verum vel falsum in omni materia; si istud verum est, manifestum est quoniam et affirmare verum est; id est si vera ipsa negatio, vera erit ipsa affirmatio de infinito praedicato, illata ab ipsa negatione responsa, aequipollens ipsi, similis primae positae in interrogatione, id est singularis quemadmodum prima et dividens verum vel falsum cum illa in omni materia, ut potest videri in exemplis subiectis. Putasne Socrates sapiens est? huic interrogationi datur ista responsio: Socrates non est sapiens, dividens cum ea verum vel falsum in omni materia, ex qua negatione responsa infertur ista affirmatio de infinito praedicato: sed est non sapiens aequipollens ipsi negationi, singularis quemadmodum prima, dividens verum et falsum cum ea in omni materia hoc modo: Si vera est Socrates est non sapiens, vera est Socrates non est sapiens. Et si vera est Socrates non est sapiens, falsa est Socrates est sapiens; eodem modo in falsitate potest probari hoc modo: Si falsa est Socrates est non sapiens, falsa est Socrates non est sapiens, et ita vera est Socrates est sapiens. ƿ
IN UNIVERSALIBUS VERO NON EST VERA QUAE SIMILITER DICITUR.
IN UNIVERSALIBUS VERO. In singularibus verum est istud, quod si verum est negare interrogatum, quod affirmare verum est. Sed in universalibus verum est non, id est non infertur vera affirmatio de infinito praedicato, ex ipsa negatione responsa dividente cum prima verum vel falsum in omni materia. Et quia ex ipsa negatione potest inferri talis affirmatio de infinito praedicato quae est aequipollens negationi responsae et dividens cum prima verum vel falsum in omni materia, sicuti ex ista negatione quae est non omnis homo est sapiens infertur quidam homo est non sapiens, quae est aequipollens negationi responsae et dividens cum prima verum et falsum in omni materia, scilicet cum illa quae est omnis homo est sapiens, quia hoc est, ideo apponit illa non infertur vera quae dicitur similiter, id est eiusdem generis cum prima, id est universalis quemadmodum prima.
VERA AUTEM NEGATIO, UT 'PUTASNE OMNIS HOMO SAPIENS?', 'NON', 'OMNIS IGITUR HOMO NON SAPIENS'.
VERA AUTEM. Affirmatio quae dicitur similiter non est vera, sed tamen negatio responsa est vera; ut potest videri in his exemplis: Putasne omnis homo sapiens est? Huic interrogationi datur negatio particularis dividens cum ea verum et falsum in omni materia, haec scilicet: non omnis homo sapiens est. Et ex ista negatione quae est non omnis homo est sapiens vellet aliquis inferre sic: omnis igitur homo est non sapiens ad modum singularium; sed hoc falsum est, id est ista propositio quae dicit omnis homo est non sapiens falsa est et ideo non potest inferri ex illa vera quae est non omnis <homo> est sapiens. Et quia falsa est omnis homo est non sapiens, ex ista falsa vellet aliquis inferre istam veram omnis homo est sapiens argumentando ad modum singularium; sed ex illa falsa non potest inferri sic: igitur omnis homo sapiens est vera est.
HOC ENIM FALSUM EST SED 'NON IGITUR OMNIS HOMO SAPIENS' VERA EST; HAEC AUTEM EST OPPOSITA, ILLA VERO CONTRARIA.
HAEC ENIM. Vere non omnis homo est sapiens vera non infer<t> veram: omnis homo est non sapiens, quia haec, scilicet non omnis homo est sapiens, est opposita, id est particularis, illa vero, id est omnis homo est non sapiens, est contraria, id est universalis. Et hoc habemus quod nulla particularis vera infert universalem veram.
ILLAE VERO SECUNDUM INFINITA CONTRAIACENTES NOMINA VEL VERBA, UT IN EO QUOD EST 'NON HOMO' VEL 'NON IUSTUS', QUASI NEGATIONES SINE NOMINE VEL VERBO ESSE vidEBUNTUR SED NON SUNT.
ILLAE VERO. Ostendit quod omnis affirmatio vel negatio aequipollens constat ex finito nomine et verbo vel ex infinito nomine et verbo. Sed hoc videtur esse falsum propter non homo, propter non iustus, propter non currit, quae omnia videntur esse negationes, ideo scilicet quia cum dico non homo videor negare hominem, cum dico non iustus videor negare iustum et cum dico non currit videor negare currit. Ex eo etiam videntur esse negationes quia ista responsa ad interrogationem videntur facere negationem, ut cum dico quid est lapis? Non ƿ homo,ibi videtur negare hominem a lapide. Et ad hoc ostendendum, quod non sint negationes, apponit hanc sententiam. Continuatio: dixi quod omnis affirmatio vel negatio aequipollens constat ex finito nomine vel ex infinito nomine et verbo. Sed illae prolationes contraiacentes suis finitis, prolationes dico entes secundum infinita nomina vel verba, ut in eo quod est non homo vel non iustus etc.
SEMPER ENIM VEL VERAM ESSE VEL FALSAM NECESSE EST NEGATIONEM, QUI VERO DIXIT 'NON HOMO' NIHIL MAGIS DE HOMINE SED ETIAM MINUS VERUS FUIT VEL FALSUS, SI NON ALIQUID ADDATUR.
SEMPER ENIM. Vere non homo et non iustus non sunt negationes. Omnis negatio est vera vel falsa; sed ista neque est falsa neque vera; ergo non sunt negationes; a partibus; propositio est ubi dicit: Semper enim etc. Assumptio est ubi dicit: Qui vero dixit non homo nihil magis fuit verus vel falsus proferendo non homo quam de homine simpliciter, id est quam si proferret hominem simpliciter. Et ne videretur servare comparationem, ideo quia dixerat magis et ita videretur non homo retinere aliquantulum veritatis vel falsitatis, ideo apponit: dixi quod nihil fuit magis verus <vel> falsus, sed, ut melius dicam, etiam istud dico, quod minus falsus vel verus fuit, id est nec verus nec falsus fuit si non addatur aliud convenienter.
SIGNIFICAT AUTEM 'EST OMNIS NON HOMO IUSTUS' NULLI ILLARUM IDEM, NEC HUIC OPPOSITA EA QUAE EST 'NON EST OMNIS NON HOMO IUSTUS'.
SIGNIFICAT AUTEM. Dixit quod hae propositiones quae habent infinitum subiectum sunt extra illas quae habent finitum subiectum. Modo ostendit in exemplis quae sunt extra illas et postea ostendit quomodo aequipolleant inter se. Dixit quod illa quae est omnis est homo non iustus sequitur eam quae est nullus est homo iustus. Sed illa quae est omnis non homo est non iustus non significat idem ulli illarum quae habent finitum subiectum nec huic etc. Per istas duas intelligit alias.
ILLA VERO QUAE EST 'OMNIS NON IUSTUS NON HOMO' ILLI QUAE EST 'NULLUS IUSTUS NON HOMO' IDEM SIGNIFICAT.
ILLA VERO. Illa quae est omnis non homo est iustus non significat idem ulli illarum. Sed illa quae est omnis <non> homo est non iustus significat idem illi quae est nullus est iustus non hmo. Hic ostendit aequipollentiam quam habent inter se illae quae habent infinitum subiectum. Et per istas duas accepit alias duas.
TRANSPOSITA VERO NOMINA VEL VERBA IDEM SIGNIFICANT, UT 'EST HOMO ALBUS' 'EST ALBUS HOMO'
TRANSPOSITA VERO. Ostendit aequipollentiam quae est in propositionibus et in dando exempla transposuit nomina et verba et ideo videretur alicui quod significarent diversa. Sed transposita nomina vel verba significat idem ut est albus homo et homo albus est. Et ne videatur quod transposito sit idem quod conversio, consideranda est utriusque definitio: transpositio est transmutatio terminorum, manente eodem praedicato et eodem subiecto. Conversio est transmutatio terminorum ita quod praedicatum fiat subiectum et subiectum praedicatum.
NAM SI HOC NON EST, EIUSDEM MULTAE ERUNT NEGATIONES SED OSTENSUM EST QUONIAM UNA UNIUS EST.
NAM SI. Dixit quod transposita nomina et verba idem significant; falsa est sententia tua, dicet adversarius, nam idem non ƿ significant; a causa. Modo Aristoteles accipit partem adversarii et ducit eum ad inconveniens sic: Si hoc non est quod significent idem, erunt multae negationes eiusdem affirmationis in eodem genere. Sed ostensum est quoniam una unius est in uno genere.
EIUS ENIM QUAE EST 'EST ALBUS HOMO' NEGATIO EST 'NON EST ALBUS HOMO'; EIUS VERO QUAE EST 'EST HOMO ALBUS', SI NON EADEM EST [QUAE ETIAM] EI QUAE EST 'EST ALBUS HOMO', ERIT NEGATIO VEL EA QUAE EST 'NON EST NON HOMO ALBUS' VEL EA QUAE EST 'NON EST HOMO ALBUS'.
EIUS ENIM. Vere multae negationes erunt unius affirmationis quia istae istius; a partibus et hoc est: eius enim etc.
SED ALTERA QUIDEM EST NEGATIO EIUS QUAE EST 'EST NON HOMO ALBUS', ALIA VERO EIUS QUAE EST 'EST ALBUS HOMO'.
SED ALTERA QUIDEM. Talem fecit disiunctionem: aut ea quae est non est non homo albus est negatio eius affirmationis quae est est homo albus, alia vero, id est non est homo albus est negatio eius affirmationis quae est <est> albus homo. Ideo ita negatio quae est non est albus homo dicitur esse negatio eius affirmationis quae est albus est homo quia negat idem et de eodem in eodem genere. Et ita ista affirmatio quae est est albus homo habebit duas negationes, has scilicet: non est albus homo et non est homo albus. Illa vero quae est est homo albus nullam habebit negationem.
QUARE ERUNT DUAE UNIUS.
QUARE. Quandoquidem istae duae negationes erunt istius affirmationis, quare duae negationes erunt unius affirmationis in uno genere, quod est inconveneiens; a partibus; est etiam aliud inconveniens quod affirmatio sit sine negatione.
QUONIAM IGITUR TRANSPOSITO NOMINE VEL VERBO EADEM FIT AFFIRMATIO VEL NEGATIO MANIFESTUM EST.
QUONIAM IGITUR. Et quia est inconveniens, igitur manifestum est quoniam transposito nomine etc.; inter causam et effectum.

3.11

Latin English
AT VERO UNUM DE PLURIBUS VEL PLURA DE UNO AFFIRMARE VEL NEGARE, SI NON EST UNUM EX PLURIBUS, NON EST AFFIRMATIO UNA NEQUE NEGATIO.
AT VERO. Ostendit aequipollentiam propositionum et superius talem fecit divisionem: propositio una, alia sine coniunctione una, alia in coniunctione una. Eodem modo multiplex, alia sine coniunctione multiplex, alia in coniunctione multiplex et ostendit per exempla quae essent unae sine coniunctione ubi dixit: una autem est affirmatio et una negatio, ut omnis homo albus est, non est omnis homo albus, et quae essent multiplices sine coniunctione ubi dixit: tunica est alba; modo vult tractare de illis quae sunt unae in coniunctione et de illis quae sunt multiplices in coniunctione.
Continuatio: non tantum illa erant dicenda de propositionibus quae dicta sunt; at vero istud est dicendum quod affirmare vel negare unum de pluribus vel plura de uno (et per ista duo membra subintelligendum est tertium, hoc scilicet: vel plura de pluribus) non est una affirmatio neque negatio una, si non est unum ex illis pluribus, id est si illa plura non habent aliquam causam unitatis, scilicet quod non sit ibi vel superfluitas, vel accidentia diversi generis.
DICO AUTEM "UNUM" NON, SI UNUM NOMEN SIT POSITUM.
DICO AUTEM. Dixit si non est unum, quod non est unum accipiendum quolibet modo. Sed dico unum ut homo est fortasse et animal et bipes et mansuetum, hoc modo dico unum. Sed ƿ non dico unum sicuti quidam volunt, scilicet si unum nomen, id est univocum, sit positum pluribus ad praedicandum, vel unum descriptum sit positum pluribus ad aequipollendum. Unum nomen pluribus est positum ad praedicandum hoc modo: quoddam album musicum ambulans est animal. Hanc propositionem quidam volebant esse unum propter unum praedicatum. Unum descriptum est positum pluribus ad aequipollendum hoc modo: filius Sophronici albus musicus ambulans est Socrates. Quam propositionem quidam volebant similiter esse unam.
NON SIT AUTEM UNUM EX ILLIS, UT HOMO EST FORTASSE ET ANIMAL ET BIPES ET MANSUETUM.
NON SIT. Concedo quod unum nomen sit positum pluribus, sed si non fit unum ex illis pluribus, id est si illa plura non habeant aliquam causam unitatis, non sunt unum.
SED EX HIS UNUM FIT.
SED EX HIS. Dixi quod homo et animal mansuetum quia et bipes fortasse sunt unum, quod videor dixisse dubitative. Sed, ut omnem removeam dubitationem, dico quod ex his fit unum.
EX ALBO AUTEM ET HOMINE ET AMBULARE NON UNUM. QUARE NEC SI UNUM ALIQUID DE HIS AFFIRMET ALIQUIS, ERIT UNA AFFIRMATIO.
EX ALBO AUTEM. Ex his fit unum, sed ex albo etc. Quare. Quandoquidem ista non sunt unum, quare si aliquis affirmet unum aliquid de his vel negt, nec affirmatio erit una, nec negatio erit una; inter causam et effectum.
SED VOX QUIDEM UNA, AFFIRMATIONES VERO MULTAE.
SED VOX QUIDEM. Affirmatio non erit una, sed erit una vox, id est una constructio vocum, affirmationes vero multae, id est materia multarum affirmationum.
NEC SI DE UNO ISTA SED SIMILITER PLURES.
NEC SI. Si aliquis affirmet unum aliquid de his, non erit una affirmatio et si aliquis affirmet ista de uno, non erit una, sed similiter plures, id est materia multarum affirmationum. Multo magis patet quod si aliquis affirmet ista de pluribus vel plura de istis, non erit una affirmatio.
SI ERGO DIALECTICA INTERROGATIO RESPONSIONIS EST PETITIO, VEL PROPOSITIONIS VEL ALTERIUS PARTIS CONTRADICTIONIS, PROPOSITIO VERO UNIUS CONTRADICTIONIS EST, NON ERIT UNA RESPONSIO.
SI ERGO. Superius fecit quamdam dialecticam interrogationem, hanc scilicet: putasne Socrates sapiens est? cui interrogationi unam tantum dedit responsionem. Et ne videretur alicui quod omnis dialectica interrogatio unam tantum haberet responsionem, ideo apponit hanc sententiam.
Continuatio: quondem feci dialecticam interrogationem cui unam dedi responsionem; sed si, id est quia, omnis dialectica interrogatio est petitio responsionis, id est affirmationis, vel propositionis (ponit genus pro specie) vel alterius partis con<tra>dic<t>ionis, id est negationis; quod dico alterius partis contradictionis non dico sine ratione, sed ideo quia propositio, id est affirmatio, est altera pars unius contradictionis; quia hoc est, ergo non erit una responsio interrogationi huiusmodi; ab oppositis.
AD HAEC NEC UNA INTERROGATIO, NEC SI SIT VERA.
AD HAEC. Ostendi quadam ratione quod dialecticae responsio ƿ interrogationis non est una. Et ad haec ostendenda dico quod nec interrogatio est una, unde patens est quod responsio non est una; et hoc dico quod non est una responsio etiam si sit vera.
DICTUM AUTEM DE HIS EST IN TOPICIS.
DICTUM EST autem. Haec secunda, scilicet quod dialectica interrogatio non est una nec eius responsio, non est noua; sed dictum est de his in Topicis Aristotelis.
SIMILITER AUTEM MANIFESTUM EST QUONIAM NEC HOC IPSUM 'QUID EST?' DIALECTICA EST INTERROGATIO.
SIMILITER AUTEM. Ostendit quod dialectica interrogatio non est una, sed hoc videtur esse falsum propter istam interrogationem, scilicet quid est?, quae videtur esse dialectica interrogatio, et quae unam tantum habet responsionem. Ideo videtur esse dialectica interrogatio quia dialectici utuntur ea interrogatione in dandis definitionibus et quando genus respondetur ad speciem; et ad hoc removendum, quod non sit dialectica interrogatio, apponit hanc sententiam.
Continuatio: non tantum manifestum est in Topicis Aristotelis quod dialectica interrogatio vel responsio dialecticae interrogationis non est una. Sed similiter manifestum est in Topicis quoniam nec hoc, scilicet, quid est, ipsum, id est dignius aliis interrogationibus quia semper requirit materiam aut definitionem, non est dialectica interrogatio ut si quis etc.
OPORTET ENIM DATUM ESSE EX INTERROGATIONE ELIGERE UTRAM VELIT CONTRADICTIONIS PARTEM ENUNTIARE.
OPORTET ENIM. Vere quid est non est dialectica interrogatio quia oportet ex data interrogatione auditorem utram velit partem contradictionis enuntiare; ab oppositis.
QUIA OPORTET INTERROGANTEM DETERMINARE UTRUM HOC SIT HOMO AN NON HOC.
QUIA OPORTET. Vere oportet ex data interrogatione auditorem eligere utram velit partem contradictionis enuntiare quia oportet interrogantem determinare utrum hoc sit animal, an non; ab effectu.
QUONIAM VERO HAEC QUIDEM PRAEDICANTUR COMPOSITA, UT UNUM SIT OMNE PRAEDICAMENTUM EORUM QUAE EXTRA PRAEDICANTUR, ALIA VERO NON, QUAE DIFFERENTIA EST?
QUONIAM VERO. Ostendit quod quaedam ita praedicantur composita ut unum reddant praedicatum, quaedam vero ita praedicantur composita ut non unum reddant praedicatum et inde dedit exempla sed non reddidit causam quare unum quibusdam attribuatur et quare a quibusdam removeatur; quam causam modo vult ostendere. Et innuit talem divisionem esse faciendam: coniunctim praedicatorum, alia ita praedicantur extra, ut homo animal rationale mortale, quod faciant unum, ut homo est animal rationale mortale, alia ita praedicatur quod non faciant unum, ut homo est albus musicus ambulans. Quae ita praedicantur ut reddant unum, alia praedicantur extra ut homo est animal rationale mortale; potest enim dici homo est animal, homo rationalis, homo mortalis; alia ita praedicantur coniunctim quod, cum faciant unum, non valent extra praedicari ut cadaver est homo mortuus. Similiter potest fieri divisio de illis quae ita praedicantur coniunctim quae non reddant ƿ unum: quae ita praedicantur coniuncti<m> quod non reddant unum, alia praedicantur extra, alia non; quae vere praedicantur extra, sicuti: Socrates est albus musicus ambulans, potest enim dici: Socrates est albus, Socrates est musicus; quae <non> praedicantur extra ut cadaver est homo mortuus foetidus niger. De isto quarto membro non exemplificabit, sed per alia potest subintelligi.
Continuatio: non tantum illud erit sciendum quod quaedam ita praedicantur composita ut faciant unum, quaedam vero ita quod non faciant unum, sed etiam istud, quoniam haec quidem, id est quaedam, praedicantur quidem composita ita ut omne praedicamentum eorum sit unum, eorum dico quae etiam hoc habent quod extra praedicantur; alia vero non, id est quaedam sunt quae non possunt praedicari extra, cum habeant praedicari coniunctim ita ut faciant unum; quaedam etiam sunt quae cum habeant extra praedicari non ita praedicantur coniunctim ut faciant unum. Et quae differentia sit dicam. Praedicamentum dixit propter collectionem vocum positarum in praedicato.
DE HOMINE ENIM VERUM EST DICERE ET EXTRA ANIMAL ET EXTRA BIPES ET UT UNUM.
DE HOMINE ENIM. Vere quaedam quae praedicantur coniunctim ita ut reddant unum possunt praedicari extra, quia ista; a partibus et hoc est: de homine enim etc.
ET HOMINEM ET ALBUM ET HAEC UT UNUM.
ET HOMINEM. Apposuit exempla de substantialibus tantum et tamen apponit exemplum de substantialibus et accidentalibus, quia forsitan videretur alicui quod accidens iunctum cum substantiali non redderet unum. Et ad hoc removendum, ponit hoc exemplum, scilicet hominem et album, id est de Socrate verum est dicere: Socrates est homo, Socrates est albus et haec ita praedicantur coniunctim de Socrate ut reddant unum.
SED NON, SI CITHAROEDUS ET BONUS.
SED NON. Ista quae praedicat sunt ita praedicantur extra quod habeant praedicari coniunctim ita ut faciant unum. Sed non est verum quod si Socrates est citharoedus et est bonus in moribus etiam sit citharoedus bonus, id est licet citharoedus et bonus possint per se praedicari de Socrate, tamen non possunt ita praedicari coniunctim ut reddant unum praedicatum; hanc remotionem facit propter opinionem quorumdam quibus videbatur quod quaecumque praedicabantur per se ita ut facerent veram enuntiationem possent praedicari coniunctim ita ut facerent unum.
SI ENIM, QUONIAM ALTERUTRUM DICITUR, ET UTRUMQUE DICITUR, MULTA ET INCONVENIENTIA ERUNT.
SI ENIM. Ostendi quod licet citharoedus et bonus praedicentur per se, tamen non possunt praedicari coniunctim ita ut faciant unum; falsum dicet adversarius quia quaecumque praedicantur ƿ extra, possunt praedicari coniunctim ita ut faciant unum; a causa; modo accipit Aristoteles partem adversarii ut eum ducat hoc modo ad inconveniens. Si quoniam alterutrum dicitur per se tam in istis exemplis quam in aliis, dicetur utrumque scilicet coniunctim praedicentur et faciant unum, id est si ex isto antecedenti sequitur istud consequens et ex eodem antecedenti sequitur quod multa erunt inconvenientia; consequentia inter causam et effectum hoc modo: si quoniam alterutrum dicitur et utrumque dicetur et quoniam alterutrum dicitur multa erunt inconvenientia.
DE HOMINE ENIM ET 'HOMINEM' VERUM EST DICERE ET 'ALBUM', QUARE ET OMNE.
DE HOMINE ENIM. Vere multa erunt inconvenientia quia hoc modo; a parte inconvenientium et hoc est: De homine enim, id est de Socrate, verum est dicere et hominem et album et quia verum est ideo dicimus: Socrates est homo, Socrates est albus; a causa.
RURSUS, SI ALBUM, ET OMNE.
ET QUIA. Possumus dicere Socrates est homo, Socrates est albus, ideo quia verum est. Quare rursus possumus dicere et hominem et album, Socrates est homo, Socrates est albus. Unde hoc: si primitus fuit verum dicere et album et hominem; a simili, propter eamdem causam.
QUARE ERIT HOMO ALBUS <ALBUS, ET> HOC IN INFINITUM.
QUARE. Modo habemus quod ista possunt praedicari per se sed secundum te quaecumque praedicantur extra praedicantur coniunctim ita ut faciant unum. Quare erit: Socrates est homo albus et hoc in infinitum et ita est superfluitas in eadem voce, quod est inconveniens; locus a toto.
ET RURSUS MUSICUS ALBUS AMBULANS, ET HAEC EADEM FREQUENTER IMPLICITA.
ET RURSUS. Ostendit inconveniens, scilicet infinitatem, in eadem voce; modo vult ostendere alia inconvenientia, scilicet ista quod illa propositionem quae est multiplex per se prolata erit una secundum adversarium, quod est inconveniens et etiam repetita erit una, quod est aliud inconveniens. Continuatio: ostendi superfluitatem in eadem voce. Et rursus possumus dicere: Socrates est musicus albus ambulans; quae propositio, cum sit multiplex, erit una secundum adversarium. Et haec eadem frequenter implicita, id est repetita, erit unum secundum adversarium.
AMPLIUS SI SOCRATES SOCRATES ET HOMO, ET BIPES, ET HOMO BIPES.
AMPLIUS. Ostendit inconvenientia procedere ex concessione adversarii, scilicet infinitatem, quod multiplex propositio per se prolata vel repetita erit una. Amplius ostendam inconveniens, scilicet superfluitatem, et vere ostendam inconveniens quia istud a parte et hoc est: si verum est dicere Socrates est et homo et bipes extra, verum est dicere coniunctim: Socrates est homo bipes ita quod faciant unum.
QUONIAM ERGO, SI QUIDAM SIMPLICITER PONAT COMPLEXIONES FIERI, PLURIMA INCONVENIENTIA CONTINGIT DICERE, MANIFESTUM EST; QUEMADMODUM AUTEM PONENDUM EST, NUNC DICEMUS.
QUONIAM ERGO. Ostendi plura contingere inconvenientia ex concessione adversarii et quoniam manifestum est contingere plurima inconvenientia si quis ponat simpliciter, id est ƿ universaliter fieri complexiones, id est quod quaecumque praedicantur extra praedicentur coniunctim ita ut fiant unum vel ita si quis ponat, id est dicat, fieri complexiones simpliciter praedicatorum, id est quod quaecumque praedicantur simpliciter, id est per se, praedicantur coniunctim ita quod faciant unum, quia hoc est manifestum, ergo nunc dicemus quemadmodum ponendum est; inter causam et effectum.
EORUM IGITUR QUAE PRAEDICANTUR ET DE QUIBUS PRAEDICANTUR, QUAECUMQUE SECUNDUM ACCIDENS DICUNTUR VEL DE EODEM VEL ALTERUM DE ALTERO, HAEC NON ERUNT UNUM; UT HOMO ALBUS EST ET MUSICUS SED NON EST IDEM MUSICUS ET ALBUS.
EORUM. Quandoquidem praemisi me dicturum, ergo dicam eorum quae praedicantur, id est praedicatorum, et de quibus praedicantur, id est subiectorum, quaecumque dicuntur secundum accidens, id est sunt accidentia diversi generis, vel praedicata de eodem subiecto ita quod sint plura, vel subiecta eidem vel plura praedicata de pluribus (per primum membrum subintelligitur alia duo) vel alterum praedicatur de altero, id est si accidens diversi generis praedicetur de accidenti diversi generis, haec non erunt unum ut homo est albus et musicus. Sed non est idem musicus et albus, id est non faciunt unum.
ACCIDENTIA ENIM SUNT UTRAQUE EIDEM.
ACCIDENTIA ENIM. Vere musicus et albus non faciunt unum quia utraque sunt accidentia diversi generis eidem subiecto contingentia; ab oppositis.
NEC SI ALBUM MUSICUM VERUM EST DICERE, TAMEN NON ERIT ALBUM MUSICUM UNUM ALIQUID; SECUNDUM ACCIDENS ENIM MUSICUM ALBUM.
NEC SI. Exemplificavit quomodo plura praedicantur de eodem ubi dixit homo est albus et musicus probavit quod ista non sunt unum. Eodem modo probari potest quod quando plura subiciuntur eidem vel plura praedicantur de pluribus, non faciunt unum quia sunt accidentia diversi generis. Modo exemplificat quod quando unum accidens diversi generis praedicatur de accidenti diversi generis non faciunt unum. Continuatio: quando album et musicum praedicantur de homine, non sunt unum. Et si est verum dicere quoddam album est musicum et e converso, tamen non erit unum aliquid album musicum, id est non erit una propositio. Secundum accidens. Vere album et musicum non erit unum, nam secundum accidens est album et musicum; ab oppositis.
QUARE NON ERIT ALBUM MUSICUM.
QUARE. Et quandoquidem album et musicum sunt accidens, quare non erit unum musicum album; ab oppositis.
QUOCIRCA NEC CITHAROEDUS BONUS SIMPLICITER SED ANIMAL BIPES.
QUOCIRCA. Quandoquidem album et musicum non sunt unum, ideo quia accidentia sunt diversi generis, quocirca nec citharoedus bonus simpliciter, id est acceptum per se non per citharam, erit unum quia sunt diversi generis; a simili propter eamdem causam. Ista non faciunt unum, sed animal bipes sunt unum.
NON ENIM SECUNDUM ACCIDENS.
NON ENIM. Vere animal bipes sunt unum quia non sunt secundum accidens, non sequitur, nisi addatur quod non est ƿ ibi aequivocatio vel superfluitas. Causa est probans ad modum immediatorum.
AMPLIUS NEC QUAECUMQUE INSUNT IN ALIO.
AMPLIUS. Ostendo de illis quae non faciunt unum, scilicet quaecumque insunt in alio, id est quaecumque possunt intelligi in primo praedicato non sunt unum. Continuatio: illa quae dicuntur secundum accidens non sunt unum, neque quaecumque insunt in alio sunt unum.
QUARE NEQUE ALBUM FREQUENTER NEQUE HOMO HOMO ANIMAL VEL BIPES.
QUARE. Quandoquidem quaecumque insunt in alio non sunt unum, quare neque album frequenter dictum est unum, neque est una propositio aliquis est homo animal vel aliquis est homo bipes; a toto.
INSUNT ENIM IN HOMINE ANIMAL ET BIPES.
INSUNT ENIM. Vere aliquis homo est homo animal vel aliquis homo est homo bipes non est una propositio; insunt enim in homine animal et bipes; ab oppositis.
VERUM EST AUTEM DICERE DE ALIQUO ET SIMPLICITER, UT QUENDAM HOMINEM HOMINEM AUT QUENDAM ALBUM HOMINEM ALBUM; NON SEMPER AUTEM SED QUANDO IN ADIECTO QUIDEM ALIQUID OPPOSITORUM INEST QUAE CONSEQUITUR CONTRADICTIO, NON VERUM SED FALSUM EST (UT MORTUUM HOMINEM 'HOMINEM' DICERE).
VERUM EST AUTEM. Ostendit quae plura praedicantur ita quod faciant unum; et quae plura praedicantur ita quod non faciant unum et inde reddidit causam. Modo vult reddere causam quae ita praedicantur coniunctim ut faciant unum quia praedicari possunt extra. Et cum deberet reddere causam de istis reddit causam de illis quae cum habeant praedicari coniunctim ita quod faciant unum, non habent praedicari extra; et illa causa est oppositio in adiecto vel accidentalis praedicatio, quae causa posita in illis aufert eis extra praedicari et haec eadem remota ab illis, quae habent praedicari coniunctim et extra, confert eis praedicari extra. Ac si dicat: in quibuscumque consideratur oppositio in adiecto vel accidentalis praedicatio, illa non habent praedicari extra. Sed a quibuscumque ista removentur, illa extra praedicantur. Oppositio est in adiecto quando talia coniunguntur in praedicato quae nullatenus de se invicem praedicantur, ut hoc cadaver est homo mortuus. Ista quae coniunctim praedicantur, id est homo mortuus de se non valent praedicari. Accidentalis praedicatio est quando talia coniunguntur in praedicato quae de se invicem valent praedicari particulariter et ita quod alterum per se praedicetur de subiecto, ut baculus videtur esse fractus in aqua bene potest dici quoddam fractum videtur et quoddam quod videtur est fractum; potest etiam dici: baculus videtur. Sed non potest dici: baculus est fractus.
Continuatio: ostendi<t> quae plura praedicantur ita quod faciant unum et quae plura <prae>dicantur ita quod non faciant unum et inde reddidit causam et non solum modo illa erant dicenda sed verum est dicere de aliquo et coniunctim et simpliciter ut verum est dicere quemdam ƿ hominem hominem, id est quidam homo est homo aut quemdam album hominem album id est quidam albus est homo albus. Sed non semper est hoc quod quaecumque praedicantur coniunctim possunt praedicari extra; sed tunc non est verum, sed est falsum quando aliquid oppositorum inest quidem in adiecto, id est quando aliqua oppositio est in vocibus positis in praedicato, quae voces dicuntur adiectae quia sunt coniunctae. Oppositorum dico, quae opposita sequitur singularis contradictio vera, quod est inconveniens. Quod potest videri hoc modo. Si hoc dicimus: hoc cadaver est mortuus homo et postea dicimus: hoc cadaver est homo, hoc cadaver est mortuus idem est ac si dicat: hoc cadaver vivit, hoc cadaver non vivit, quia homo ponit vivere, mortuum non vivere, et ita habemus duas singulares veras, has scilicet: hoc cadaver vivit, hoc cadaver non vivit. Dico non est verum, sed est falsum, ut est falsum cadaver hoc dictum mortuum hominem dicere simpliciter hominem.
QUANDO AUTEM NON INEST, VERUM.
QUANDO AUTEM. Quando inest oppositio, non est verum quod illa quae praedicantur coniunctim praedicentur extra. Sed quando non est oppositio, verum est quod illa quae praedicantur coniunctim praedicantur extra.
VEL ETIAM QUANDO INEST QUIDEM SEMPER NON VERUM, QUANDO VERO NON INEST, NON SEMPER VERUM EST; UT 'HOMERUS EST ALIQUID' UT 'POETA'.
VEL ETIAM. Dixi: quando inest oppositio non est verum, sed falsum est praedicari extra et hoc dixi indeterminate, vel, ut melius dicam, etiam quando inest oppositio semper est falsum praedicari extra. Quando vero. Dixi: quando non inest oppositio, verum est praedicari extra et videretur alicui quod semper esset verum; sed quando non inest oppositio non semper verum est praedicari extra. Quia quando etiam est accidentalis praedicatio, falsum est praedicari extra, ut Homerus est aliquid, id est vivit ut poeta, id est habet aliquid vivere per opus suum.
ERGO ETIAM 'EST' AUT NON? SECUNDUM ACCIDENS ENIM PRAEDICATUR 'ESSE' DE HOMERO.
ERGO. Et quia dicitur vivere per suam poesim, ergo etiam est, id est possumus dicere quod est, scilicet vult praedicetur simpliciter de Homero esse, ut dicamus: Homerus est? non; inter causam et effectum. Secundum accidens enim. Vere est non praedicatur de Homero simpliciter quia esse praedicatur de Homero secundum accidens, id est extraneo modo, scilicet per poetam inest; ab oppositis. ƿ
QUONIAM ENIM POETA EST SED NON SECUNDUM SE, PRAEDICATUR DE HOMERO QUONIAM EST.
QUONIAM. Vere esse praedicatur de Homero secundum accidens quia hoc modo, quoniam poetae inest, id est coniungitur ei esse, a parte praedicandi. Sed non. Est praedicatur de Homero per poetam sed non praedicatur secundum se, id est per se, ut dicatur quoniam est simpliciter.
QUARE IN QUANTISCUMQUE PRAEDICAMENTIS NEQUE CONTRARIETAS INEST, SI DEFINITIONES PRO NOMINIBUS PRAEDICANTUR, ET SECUNDUM SE PRAEDICANTUR ET NON SECUNDUM ACCIDENS, IN HIS ET SIMPLICITER VERUM ERIT DICERE. QUOD AUTEM NON EST QUONIAM OPINABILE EST, NON EST VERUM DICERE ESSE ALIQUID.
QUARE. Quandoquidem oppositio in adiecto et accidentalis praedicatio posita in praedicatis ista tantum auferunt de illis praedicatis in quibus ponuntur praedicari extra, quare in quantiscumque praedicamentis non est oppositio in adiecto vel accidentalis praedicatio illa possunt praedicari extra; ab immediatis. Maxima propositio: si aliquid removetur ab aliquo propter aliqua duo sufficienter immediata ad illud, illud idem quod removebatur ponitur in illo a quo removebatur, illis remotis; sed praedicari extra removetur a praedicatis propter oppositionem in adiecto et accidentalem praedicationem posita in praedicatis quae sunt immediata per omne etiam ad praedicari extra; ergo praedicari extra ponitur in praedicatis propter illa remota et hoc est: quare in quantiscumque praedicamentis, id est in quibuscumque neque inest aliqua contrarietas praedicatis, id est non est oppositio in praedicatis per contrarietatem; ut paries est dealbatus niger?, de nigro factus est albus?; et quia adhuc posset esse oppositio in adiectis per privationem et habitum vel per relationem hoc modo: per privationem et habitum ut: Socrates est caecus videns, id est ex videre est factus caecus; <per habitum ut paries est dealbatus niger, de nigro factus est albus>; per relationem ita: Socrates est sinister dextra, id est ex dextro factus est sinister, quia hoc est, ideo apponit aut ulla oppositio; quae oppositio dinoscitur si definitiones reddantur propositionibus positis in praedicato, id est si definitiones dentur nominum positorum in praedicatis, quae definitiones si erant oppositae, etiam ipsa definita erunt opposita. Ut si dicatur: hoc cadaver est homo mortuus. Si homo et mortuum definiantur, per definitiones oppositas inveniet definita esse opposita. Quae definitiones sunt tales: homo est animal rationale mortale, mortuum est illud quod caret vita. Aliter: quae contrarietas et quae oppositio poterit cognosci si reddantur definitiones contrariorum et aliorum oppositorum pro illis nominibus dinoscendis quae ponuntur in praedicatis. Quia si convenit illis definitio contrariorum ƿ erunt contraria; similiter de aliis. Et cum hoc habeant ipsa praedicata quod neque sit ibi contrarietas aut ulla oppositio, istud etiam habeant quod secundum se praedicentur quia hoc habet omne praedicatum quod praedicatur secundum se, id est secundum sui proprietatem, ideo apponit et non praedicantur secundum accidens, id est secundum accidentalem praedicationem; si hoc est in his verum erit dicere et coniunctim et simpliciter, id est extra.
Notandum de oppositione in adiecto quod ea quae ibi coniunguntur in praedicato in illa coniunctione non sunt opposita, immo cohaerentia ad consignificandum cum subiecto. Sed tamen dicitur esse oppositio in adiecto quia talia ibi coniunguntur quae extra illum actum esse opposita considerantur. Quemadmodum categoricae propositiones sunt partes hypotheticae propositionis non in illa constitutione apctum retinentes. Quod autem. Ostendit posse fieri accidentalem praedicationem de re quodammodo, sicuti de Homero existente; modo vult ostendere quod etiam possit fieri accidentalis praedicatio vel de re nullo modo existente, vel de re alio modo existente quam aliquis opinetur. De re nullo modo existente sicut chimaera est opinabile esse; de re alio modo existente quam aliquis opinetur sicuti aliquis opinatur aliquem esse episcopum propter nobilitatem aut propter personam cum non sit episcopus.
Continatio: non tantum est hoc quod est praedicatum de Homero per poetam non potest praedicari simpliciter de ipso. Sed non etiam est verum dicere esse simpliciter aliquid quod non est, vel ita quod nullo modo est, vel si est, alio modo se habet quam aliquis inde opinetur. Dico: non est verum esse simpliciter ideo quoniam opinabile est esse, secundum quod esse praedicatur per opinabile de ipsa re.
OPINATIO ENIM EIUS NON EST QUONIAM EST SED QUONIAM NON EST.
OPINATIO. Vere non est dicere esse simpliciter aliquid quod non est, ideo quoniam opinabile est esse; quod esse praedicatur, quia opinatio non est eius: legis, quoniam est certitudo rei, sed est eius: legis, quoniam non est certitudo rei; a causa.

3.12

Latin English
HIS VERO DETERMINATIS PERSPICIENDUM EST QUEMADMODUM SESE HABENT NEGATIONES ET AFFIRMATIONES AD SE INVICEM, HAE SCILICET QUAE SUNT DE 'POSSIBILE ESSE' ET 'NON POSSIBILE' ET 'CONTINGERE' ET 'NON CONTINGERE' ET 'IMPOSSIBILE' ET DE NECESSARIO.
HIS VERO. Tractavit de propositionibus et de aequipollentia earum, ostendit etiam quae plura praedicantur coniunctim ita ut faciant unum et quae non, et quae praedicantur extra et quae non, dedit etiam causas. Modo vult tractare de modalibus propositionibus non quia pertineant ad principalem intentionem, sed quia de illis apud quosdam erat dubitatio in disponendis affirmationibus et negationibus, scilicet propter hanc causam: quia quidam boni philosophi dederant hanc regulam ƿ quod quaecumque disponuntur secundum esse et non esse ita quod habeant eosdem terminos sunt affirmationes et negationes oppositae, quae regula bene erat data a philosophis, quia illi boni philosophi qui dederant hanc regulam per esse et non esse accipiebant tantum est et non est, alii vero philosophi hanc regulam altius intelligentes accipiebant eodem modo per esse et non esse et non est quemadmodum boni philosophi. Et etiam accipiebant istas easdem voces secundum scilicet esse et non esse, ubicumque sic dispositas inveniebant et in hoc peccabant quia inde oritur inconveniens, scilicet duas singulares esse simul veras de eodem, quo inconvenienti ostenso, dabit Aristoteles sententiam suam.
Continuatio: determinatum est de propositionibus; his vero determinatis etc.
HABET ENIM ALIQUAS DUBITATIONES.
HABENT ENIM. Vere est perspiciendum quia philosophi habent aliquas dubitationes et in affirmationibus et negationibus dandis et in danda aequipollentia; a causa.
NAM SI EORUM QUAE COMPLECTUNTUR ILLAE SIBI INVICEM OPPOSITAE SUNT CONTRADICTIONES, QUAECUMQUE SECUNDUM 'ESSE' VEL 'NON ESSE' DISPONUNTUR, UT EIUS QUAE EST 'ESSE HOMINEM' NEGATIO 'NON ESSE HOMINEM', NON AUTEM EA QUAE EST 'ESSE NON HOMINEM', ET EIUS QUAE EST 'ESSE ALBUM HOMINEM' EA QUAE EST 'NON ESSE ALBUM HOMINEM' SED NON EA QUAE EST 'ESSE NON ALBUM HOMINEM'.
NAM SI. Vere habent aliquas dubitationes quia hoc modo; a parte habendi dubitationem et hoc est: Si eorum quae complectuntur, id est coniunguntur ad reddendam affirmationem et negationem, illae sibi invicem oppositae sunt contradictiones, id est affirmationes et negationes, quaecumque disponuntur secundum esse et non esse; et eius quae est possibile est esse, est negatio possibile est non esse, non ea quae est non possibile est esse; inter totum et partem; modo supponit talia exempla de illis quae disponuntur secundum esse et non esse, in quibus exemplis non peccabant; et per ista figurantur alia exempla in quibus peccabant et etiam alia in quibus non peccabant. Ecce illa exempla: ut eius quae est esse hominem etc.
SI ENIM DE OMNIBUS AUT DICTIO AUT NEGATIO LIGNUM ERIT VERUM DICERE ESSE NON ALBUM HOMINEM.
SI ENIM. Vere hoc lignum est non albus homo non est negatio singularis eius quae est hoc lignum est albus homo. Si non dividit cum ea verum et falsum, tunc non est singularis negatio illius; a toto extra. Quia quae dividit verum et falsum alia contradictoria, alia singularis. Et vere si non dividit cum ea verum et falsum, non est singularis negatio illius, quia, si esset singularis negatio illius, divideret cum ea verum et falsum; ab oppositis secundum affirmationem et negationem et hoc extra. Et unde hoc habes quod si est singularis negatio illius, dividat propterea cum ea verum et falsum (?), quia ita est cum omnibus singularibus; a toto et hoc est: si de omnibus singularibus au<t> dictio, id est affirmatio, aut negatio, vera est, cum sit falsum dicere hoc lignum esse album hominem, ƿ erit verum de eo dicere hoc lignum esse non album hominem. Sed non est verum hoc lignum esse non album hominem quia, cum duo praedicata ponuntur in praedicato in quibus nec est oppositio in adiecto nec accidentalis praedicatio, utraque possunt praedicari extra de subiecto; et ita hoc lignum erit homo.
QUOD SI, HOC MODO, ET QUANTISCUMQUE 'ESSE' NON ADDITUR, IDEM FACIET QUOD PRO 'ESSE' DICITUR, UT EIUS QUAE EST 'AMBULAT HOMO' NON VEL QUAE EST 'AMBULAT NON HOMO' NEGATIO EST SED EA QUAE EST 'NON AMBULAT HOMO'.
QUOD SI. Et si hoc modo est in istis, quod esse coniunctum cum non faciat negationem, ergo et in quantiscumque propositionibus esse non additur, id est non ponitur, idem faciat illud verbum quod dicitur pro esse, id est quod ponitur pro esse, quod coniunctum cum non faciet negationem, quemadmodum esse coniunctum cum non, ut eius quae est etc.; a simili, propter eamdem causam.
NIHIL ENIM DIFFERT DICERE 'HOMINEM AMBULARE' VEL 'HOMINEM AMBULANTEM ESSE'.
NIHIL ENIM. Et vere ambulat iunctum cum non facit negationem quemadmodum esse iunctum cum non facit negationem. Si ambulat sine non facit affirmationem quemadmodum esse sine non, tunc illud est; a pari comita<n>ti ad modum immediatorum, et hoc est: nihil differt dicere hominem ambulare, id est homo ambulat, vel hominem ambulantem esse, id est homo ambulans est, ad affirmandum affirmationem.
QUARE SI HOC MODO IN OMNIBUS, ET EIUS QUAE EST 'POSSIBILE ESSE' NEGATIO EST 'POSSIBILE NON ESSE', NON EA QUAE EST 'NON POSSIBILE ESSE'.
QUARE. Et si ita est in istis exemplis et in aliis, quod quaecumque disponuntur secundum esse et non esse sunt affirmationes et negationes oppositae, quare ita est in omnibus; a partibus. Et si hoc modo est in omnibus et eius quae est possibile est esse negatio est possibile est non esse etc.; a toto.
Aliter. Quandoquidem est ita in istis quod ambulat iunctum cum non facit negationem et esse iunctum cum non facit negationem, quare ita est in omnibus aliis verbis quod iuncta cum non faciunt negationem; a simili propter eamdem causam; et si hoc modo est in omnibus quod quaecumque disponuntur secundum esse et non esse sint affirmationes et negationes oppositae et eius quae est possibile esse etc.; inter totum et partem.
VIDETUR AUTEM IDEM POSSE ET ESSE ET NON ESSE.
VIDETUR AUTEM. Ostendit quod possibile non esse sit negatio ad possibile esse, sed videtur idem individuum possibile esse et non esse circa aliquod actum.
OMNE ENIM QUOD EST POSSIBILE DIVIDI VEL AMBULARE ET NON AMBULARE ET NON DIVIDI POSSIBILE EST.
OMNE ENIM. Vere idem individuum videtur possibile esse et non esse circa aliquem actum quia omne quod est possibile dividi et omne quod est possibile ambulare, est possibile dividi et non dividi et ambulare et non ambulare; et hoc non dixit absque ratione. Sed ratio est quoniam omne quod est possibile sic; a partibus. Maxima propositio: cui conveniunt partes et totum. Sed alicui rei quam est possibile dividi vel ambulare conveniunt dividi possibile et non dividi et ambulare et non ambulare; ergo convenit eidem rei possibile esse ƿ et possibile non esse circa aliquem actum quod est totum quantum ad possibile dividi et non dividi et a<d> possibile ambulare et non ambulare.
RATIO AUTEM EST QUONIAM OMNE QUOD SIC POSSIBILE EST NON SEMPER IN ACTU EST.
RATIO AUTEM. Dixi quod omne quod est possibile dividi et omne quod est possibile ambulare est possibile dividi et non dividi et ambulare et non ambulare et hoc non dixi absque ratione; sed ratio est quoniam omne quod est sic possibile est ita possibile quod non semper est in actu. Et quia hoc habent remota quod non semper sunt in actu, ideo supplendum est, ita dico non semper in actu quod sit contingens.
QUARE INERIT EI ETIAM NEGATIO.
QUARE. Et quandoquidem omne tale possibile non semper est in actu et est contingens, quare inerit affirmatio et etiam negatio, id est habet se aequaliter et ad affirmationem et negationem; a pari comitanti.
POTEST IGITUR ET NON AMBULARE QUOD EST AMBULABILE ET NON VIDERI QUOD EST VISIBILE. AT VERO IMPOSSIBILE EST DE EODEM OPPOSITAS VERAS ESSE DICTIONES.
POTEST IGITUR. Quandoquidem omne tale possibile quod non semper in actu et est contingens habet se aequaliter ad affirmationem et negationem, igitur quod est ambulabile et quod est visibile potest ambulare et non ambulare et videri et non videri; a toto. At vero. Fecit quamdam consequentiam, hanc scilicet: si quaecumque disponuntur secundum esse et non esse sunt contradictiones oppositae et eius quae est possibile esse negatio est possibile non esse; ex hoc consequenti abduxit quamdam sententiam, scilicet quod duae singulares sunt simul verae, quam sententiam ostendit esse impossibile<m> ne videatur esse tenenda et per eius impossibilitatem destruit consequens et, destructo consequenti, destruitur antecedens.
Continuatio: ostendi quod si possibile esse et non esse sunt affirmatio et negatio idem habemus duas singulares contradictiones simul veras; at impossibile est oppositas dictiones, id est affirmationes et negationes singulares esse veras factas de eodem individuo.
NON IGITUR EST ISTA NEGATIO.
NON EST IGITUR. Quandoquidem impossibile est oppositas dictiones de eodem esse veras, igitur ista quae est possibile non esse non est negatio ad possibile; ab oppositis. Ecce destructum est consequens praedictae consequentiae et quandoquidem ista non est negatio illius tunc non quaecumque disponuntur secundum esse et non esse non sunt affirmationes et negationes oppositae; a parte extra. Ecce destructum est antecedens. Hic habemus quod si impossibile est oppositas dictiones ƿ esse veras quod ista negatio non est. Et si ista non est negatio, tunc non quaecumque disponuntur secundum esse et non esse sunt affirmationes et negationes oppositae. Modo dimittendum medium et primum cum ultimo membro est accipiendum. Et talis consequentua est facienda: si impossibile est oppositas dictiones esse veras, tunc non quaecumque disponuntur secundum esse et non esse sunt affirmationes et negationes oppositae; ab oppositis. Eodem modo est hic media propositio quemadmodum in ista consequentia: si est homo, est animal, et si est animal est animatum; ergo si est homo, est animatum.
CONTINGIT ENIM EX HIS AUT IDEM IPSUM DICERE ET NEGARE SIMUL DE EODEM, AUT NON SECUNDUM 'ESSE' VEL 'NON ESSE' QUAE APPONUNTUR FIERI AFFIRMATIONES VEL NEGATIONES.
CONTINGIT ENIM. Vere ista consequentia est vera: si impossibile est oppositas dictiones esse veras de odem, tunc non quaecumque disponuntur secundum esse et non esse non sunt affirmationes et negationes oppositae, quia vera est haec disiuncti quae est par illi conexae; aut non impossibile est opposita et huis ditur aliqua aequipollens quae sit disiuncta, si connexas dictiones esse veras de eodem aut si est impossibile, tunc non quaecumque disponuntur secundum esse vel non esse sunt affirmationes et negationes oppositae; a pari. Et cum deberet ponere non impossibile, ponit suum par scilicet contingit et hoc est: contingit unum ex his: aut ipsum dicere, id est ipsum affirmare et negare, dico ex istis idem in materia et enuntiatum de eodem individuo, ita quod sit simul in veritate; aut, si hoc non contingit, non contingit fieri affirmationes et negationes quae opponuntur, secundum esse vel non esse. Notandum quod si fiat aliqua simplex consequentia quae sit conexa enuntietur in antecedenti ponendo, disiuncta quae erit par illi enuntiabitur in antecedenti, manente eodem consequenti.
SI ERGO ILLUD IMPOSSIBILIUS EST, HOC ERIT MAGIS ELIGENDUM.
SI ERGO. Dictum est: si impossibile est oppositas dictiones esse veras de eodem, tunc non quaecumque disponuntur secundum esse et non esse sunt affirmationes et negationes oppositae. Sed illud est impossibile, id est valde impossible oppositas dictiones esse veras de eodem. Sed illud est impossibilius; ergo hoc erit magis eligendum quod non quaecumque opponuntur secundum esse et non esse etc.; a causa. Magis dictum est elective.
EST IGITUR NEGATIO EIUS QUAE EST 'POSSIBILE ESSE' EA QUAE EST 'NON POSSIBILE ESSE'. EADEM QUOQUE RATIO EST ET IN EO QUOD EST 'CONTINGENS ESSE'.
EST IGITUR. Quandoquidem possibile non esse non est negatio ad possibile esse, igitur non possibile esse est negatio eius quae est possibile esse, cum altera istarum debeat esse; ab immediatis. ƿ
ET ENIM EIUS NEGATIO 'NON CONTINGERE ESSE'. ET IN ALIIS QUOQUE SIMILI MODO UT 'NECESSARIO' ET 'IMPOSSIBILI'.
ETENIM. Vere est eadem ratio, quia in hoc; a pari.
FIUNT ENIM QUEMADMODUM IN ILLIS 'ESSE' ET 'NON ESSE' APPOSITIONES, SUBIECTAE VERO RES HOC QUIDEM ALBUM ILLUD VERO HOMO, EODEM QUOQUE MODO HOC LOCO 'ESSE' QUIDEM SUBIECTUM FIT, 'POSSE' VERO ET 'CONTINGERE' APPOSITIONES DETERMINANTES, QUEMADMODUM IN ILLIS 'ESSE' ET 'NON ESSE' VERITATEM, SIMILITER AUTEM HAE ETIAM IN 'ESSE POSSIBILE' ET 'ESSE NON POSSIBILE'.
FIUNT ENIM. Ostendit quod non possibile esse est negatio ad possibile esse non eodem <modo> quod est possibile non esse et istud vult probare. Vere non possibile esse est negatio ad possibile esse, non ea quae est possibile non esse. Si possibile est praedicatum et esse est subiectum, tunc ea quae negat possibile quae est praedicatum est negatio, non ea quae negat esse quod est subiectum; a causa extra. Et unde hoc habes quod ideo est negatio quod negat possibile quod est praedicatum et non ideo est negatio quia negat esse quod est subiectum. Si in simplicibus dicitur esse negatio quia negat esse quod est praedicatum et non ideo quia negat aliquod nomen quod est subiectum, et ita est in modalibus; a simili propter eamdem causam et hoc est: Quemadmodum in illis simplicibus esse et non esse fiunt appositiones id est praedicato, subiecto vero res, scilicet nomina hoc quidem album, illud vero homo; et quia esse et non esse sunt praedicata in illis, ideo negata faciunt negationem et quia nomina sunt subiecta, ideo negata non faciunt negationem, eadem quocumque modo in hoc loco, id est in modalibus propositionibus, esse quidem sit subiectum, contingere vero et posse sint appositiones, id est praedicata, determinantes veritatem et falsitatem affirmationis et negationis, quemadmodum esse et non esse in illis simplicibus ut in istis: homo est, homo non est.
EIUS VERO QUAE EST 'POSSIBILE EST NON ESSE' NEGATIO EST 'NON POSSIBILE EST NON ESSE'.
EIUS VERO. Ostendit quod possibile non esse non est negatio ad possibile esse et <cum> non sit negatio istius, nec aliud restat ut sit affirmatio et cum sit affirmatio oportet ut habeat negationem. Modo dat dibi negationem. Continuatio: Non possibile esse est negatio illius quae est: possibile esse. Eius vero quae est etc.
NON ENIM. Vere non esse est negatio non possibile, ad possibile non esse, quia non sunt contradictiones sibi invicem huiusmodi possibile esse et possibile non esse; ab immediatis.
ET VERE POSSIBILE. Quod sic probatur per medium: vere non possibile non esse est negatio ad possibile non esse quia possibile non esse est affirmatio illius; a pari. Et vere possibile non esse est affirmatio illius quae est non possibile non esse; nam sunt contradictiones sibi invicem, aut est affirmatio illius aut est negatio ad possibile esse; sed non negatio ad ƿ possibile esse, ergo est affirmatio ad non possibile non esse; ad immediatis. Et vere possibile non esse non est negatio ad possibile esse quia possibile esse et possibile non esse non sunt contradictiones sibi invicem; a toto quia contradictio est totum quantum <ad> affirmationem et negationem.
QUARE ET SEQUI SESE INVICEM VIDEBUNTUR.
QUARE. Dictum est quod non possibile non esse est negatio ad possibile non esse, ex qua re vellet inferre adversarius: ergo duae contradictiones singulares videbantur sese sequi invicem, id est simul verae in eodem, quia istae; a partibus. Et hoc ideo vellet inferre quia dixerat Aristoteles quod possibile esse et non esse simul in eodem verae. Et frequenter habemus quod duae negationes faciunt unam affirmationem et ita videtur adversario quod possibile non esse et possibile cum est erunt paria et cum possibile esse ponatur cum possibile non esse, eodem modo poneretur non possibile non esse cum possibile non esse.
IDEM ENIM POSSIBILE EST ESSE ET NON ESSE; NON ENIM CONTRADICTIONES SIBI INVICEM SUNT HUIUSMODI 'POSSIBILE EST ESSE' ET 'POSSIBILE EST NON ESSE'. SED 'POSSIBILE ESSE' ET 'NON POSSIBILE ESSE' NUMQUAM SIMUL SUNT; OPPONUNTUR ENIM.
IDEM ENIM. Vere istae videbuntur sequi sese, scilicet non possibile non esse et possibile non esse quia idem sunt, id est simul verae, cum eodem possibile esse et non esse; a pari. Sed possibile. Esse possibile et non esse possibile sunt simul in eodem. Sed possibile esse etc. Et vere possibile esse et non possibile esse nunquam sunt simul in eodem, opponuntur enim, id est quia sunt oppositae; ab oppositis. Non ideo apponit de istis ut indigeat, quia superius satis de istis quod non possunt esse simul ostenderat sed ideo apponit ut ad similitudinem istarum ostendat non possibile non esse <et> possibile non esse nunquam in eodem simul veras esse.
AT VERO 'POSSIBILE NON ESSE' ET 'NON POSSIBILE NON ESSE' NUMQUAM SIMUL SUNT.
AT VERO. Ostendi quidem quod possibile esse et non possibile esse nunquam sunt simul et hoc non dixi sine ratione, sed ideo quia ad similitudinem istarum possibile non esse et non possibile non esse nunquam sunt simul.
SIMILITER AUTEM ET EIUS QUAE EST 'NECESSARIUM ESSE' NON EA QUAE EST, 'NECESSARIUM NON ESSE' SED 'NON NECESSARIUM ESSE'; EIUS VERO QUAE EST 'NECESSARIUM NON ESSE' EA QUAE EST 'NON NECESSARIUM NON ESSE'. ET EIUS QUAE EST 'IMPOSSIBILE ESSE' NON 'IMPOSSIBILE NON ESSE' SED 'NON IMPOSSIBILE ESSE'; EIUS VERO QUAE EST 'IMPOSSIBILE NON ESSE' EA QUAE EST 'NON IMPOSSIBILE NON ESSE'.
SIMILITER AUTEM. Non tantum dico quod non possibile est esse est negatio ad possibile est esse, non ea quae est possibile est non esse. Similiter ei quod quae etc.
ET UNIVERSALITER VERO, QUEMADMODUM DICTUM EST, 'ESSE' QUIDEM ET 'NON ESSE' OPORTET PONERE QUEMADMODUM SUBIECTA, NEGATIONEM VERO ET AFFIRMATIONEM HAEC FACIENTEM AD UNUM APPONERE. ET HAS PUTARE OPORTET ESSE OPPOSITAS DICTIONES ET NEGATIONES, 'POSSIBILE -- NON POSSIBILE', 'CONTINGENS -- NON CONTINGENS', 'IMPOSSIBILE -- NON IMPOSSIBILE', 'NECESSARIUM -- NON NECESSARIUM', 'VERUM -- NON VERUM'.
ET UNIVERSALITER. Ostendi in exemplis quae cuius affirmationis debeat esse negativa et non tantum hoc dico in exemplis sed universaliter do regulam qualiter debeant construi, ita quod oportet ponere esse et non esse quemadmodum subiecta, ƿ quemadmodum dictum est superius, et oportet apponere tantummodo ad unum, id est ad unam vocem, id est non negativam particulam. Vocem dico facientem haec, <id est> modales propositiones, et qui<dem> facientem affirmationem et negationem; facit per sui remotionem, negationem, per <sui> appositionem <affirmationem>. Et has putare etc.

3.13

Latin English
CONSEQUENTIAE VERO. Tractavit de modalibus propositionibus ostendendo errorem quorumdam in disponendis affirmationibus et negationibus. Quo errore correpto, ostendit qualiter debeant disponi. Eodem modo ostendere vult qualiter ipsi peccabunt in danda aequipollentia ipsarum modalium propositionum, post ostende<re> malum ordinem ipsarum, quo ordine correpto, ponet suum ordinem. Continuatio: hoc modo disponuntur affirmationes et negationes secundum me sed consequentiae id est aequipollentiae fiunt ab illis ita ponentibus affirmationes et negationes quemadmodum dixi, sed ordine sequentem. Illi enim. Vere fiunt consequentiae in modalibus propositionibus quia in istis; a partibus et hoc est quia illi enim etc.
ET HAEC ILLI. Dixit quod illa quae est contingens esse est consequens ad illam quae est possibile esse et ne videant<ur> esse consequens ut superius inferius, determinat: hoc sequitur ad illam et ita quod est haec convertitur ad illum. Modo ponit aequipollentias ipsarum propositionum et considerandum est in quibus ordinibus ipsi peccabunt; scilicet in primo et in secundo ordine ponebant non necesse <non> esse, quod habet esse in secundo et in secundo ordine ponunt non necesse esse, quod debet esse in primo.
CONSIDERETUR AUTEM. Non tantum modo istae consequentiae sunt considerandae ex mea dispositione sed consideretur quemadmodum dicimus ex subscriptione.
ERGO IMPOSSIBILE. Duobus modis accipitur consequentia in modalibus propositionibus, contradictorie scilicet et contrarie. Contradictorie sequi est quando negatio sequitur affirmationem, cuius negationis <affirmatio sequitur> negationem prioris affirmationis. Contrarie sequi est quando affirmatio sequitur affirmationem, cuius negationis affirmatio sequitur negationem prioris affirmationis, illis variatis secundum esse et non esse. ƿ Illatio sic: ostendi in subscriptionem quod negatio de impossibili, ergo impossibile et non impossibile, haec affirmatio et haec negatio, sequitur quidem contradictorie illud quod est contingens et possibile et non contingens, non possibile; dico sequitur contradictorie sed ita con<uer>sim, id est non ut superius ad suum <in>ferius, ad definitionem; et illud, id est affirmationem, repetitio loci sic: Vere sequitur contradictorie et negatio impossibilis sequitur illud quod est possibile esse, negationem vero possibilis sequitur affirmatio impossibilis.
ILLUD ENIM. Vere affirmatio de impossibili sequitur negationem de impossibili quia illud quod est impossibile esse sequitur illud quod est non possibile esse; a pari. Paria sunt affirmatio de impossibili et impossibile est esse et negatio de possibili et non possibile est esse.
AFFIRMATIO ENIM. Et unum hoc habes quod si impossibile est esse sequitur non possibile esse quod ideo affirmatio sequitur negationem; affirmatio enim etc. Affirmatio locus.
NECESSARIUM VERO. Ostensum est quomodo sequitur sese illae de possibili et de impossibili, in quibus ulterius non est immorandum sed considerandum quemadmodum sit necessarium, id est quomodo sequitur propositiones de necessario.
MANIFESTUM EST AUTEM. Dico quod considerandum est quemadmodum sit necessarium, nec istud dico sine ratione sed manifestum est quoniam non sequuntur eodem modo, id est eodem ordine quo sunt dispositae, sed extra istum ordinem, quantum ad illas de possibili et de contingenti.
NON ENIM. Vere non sequuntur eo ordine quo dispositae sunt, quia non necesse esse <quae> est in primo ordine, non est negatio eius affirmationis quae est necesse non esse quae est in tertio, quod oporteret esse; a causa.
CONTINGIT ENIM. Vere <non> necesse est esse non est negatio ad necesse non esse; contingit enim etc.; ab oppositis.
QUOD ENIM. Vere contingit utrasque esse veras. Non necesse esse et necesse non esse in eodem possunt esse ut in hoc exemplo: non est necesse Socratem esse lapidem et necesse est non esse lapidem, quia in hoc eodem; a parte eiusdem et hoc est: quod enim. etc. Notandum quod illae de necessario non possunt sequi contrarie ad illas de impossibile eo ordine quo dispositae sunt, quia negatio sequitur negationem, non illis variatis secundum esse et non esse. ƿ
CAUSA AUTEM. Ostendi quod propositiones de possibile et de contingenti habent unam tantum legem consequentiae, scilicet quod consequuntur contradictorie, illae vero de necessario habent duplicem legem consequentiae, quia cum illae de possibili et de contingenti sequuntur contradictorie tantum ad illas de impossibili et de necessario, illae de necessario sequuntur quidem contrarie ad illas de impossibili, contradictorie vero ad illas de possibili et de contingenti; et in hoc habent dissimilem legem consequentiae. Notandum quod illae de impossibili duplicem habent legem consequentiae quemadmodum illae de necessario; sequuntur enim contrarie ad illas de necessario, contradictorie autem ad illas de possibili et de contingenti. Continuatio: dixi quod illae de necessario habent dissimilem legem consequentiae ab illis de possibili et contingenti, quod non est dictum sine causa, sed causa est cur necessarium non sequitur similiter caeteris, id est ad similitudinem caeterarum quae sunt de possibile et contingenti.
QUONIAM. Ideo quod necessarium non sequitur similiter caeteris de possibili et de contingente quoniam impossibile redditur idem valens necessario contrarie, id est illae de impossibile aequipollent illis quae sunt de necessario contrarie, scilict quod affirmatio sequitur affirmationem et negatio negationem, illis variatis secundum esse et non esse; ab oppositis. Notandum quod si illae de necessario sequitur contrarie ad illas de impossibili, necessario sequuntur contradictorie ad illas de possibili et contingenti. Et hoc scilicet potest hic videri quam illae de impossibili sequuntur contradictorie ad illas de possibili et contingenti.
NAM SI. Vere impossibile redditur idem valens necessario contrarie quia affirmatio sequitur affirmationem et negatio negationem; a definitione. Affirmationes ponit et per eas innuit esse intelligendas negationes.
AUT CERTE. Dixit quod illae de necessario non possunt sequi eodem modo quo dispositae sunt in primo ordine et in secundo et inde dedit quamdam argumentationem cum inductione inconvenientis; modo vult ostendere aliam argumentationem cum inductione inconvenientis. Continuatio: dedi rationem quare illae de necessario non sequuntur eodem modo quo dispositae sunt.
AUT PER ETIAM. Et illa ratio non sufficit, certe ƿ dabo aliam rationem quod impossibile est sic poni contradictiones necessarii.
NAM QUOD. Vere impossibile est sic poni contradictiones necessarii, nam omne quod est necessarium esse, possibile est esse; a causa.
NAM SI NON. Vere ista est vera quae est: omne quod est necessarium esse est possibile esse. Nam si ista non est vera, consequitur negatio eius contradictoria, haec scilicet: quoddam necessarium esse non est possibile esse; ab immediatis.
NECESSARIUM EST ENIM. Vere si ista non est vera sequitur negatio eius, quia ita est in omnibus contradictoriis; a toto et hoc est: Necesse est enim aut dicere, id est affirmare, aut negare. Quare cum talem fecit divisionem, aut vera est affirmatio aut vera est eius negatio, scilicet haec quoddam necessarium esse non est possibile esse, inde concludit Aristoteles sic: et quare ex hoc, scilicet si quoddam quod necesse est esse non possibile est esse, et quoddam quod necesse est esse est impossibile esse, quod est inconveniens; a pari, quia paria sunt non possibile est esse et impossibile est esse.
AT VERO. Modo adversarius videns ex sua concessione, ex hac scilicet si negatio sequeretur procedere inconveniens, transfert se ad affirmationem et concedit quod omne necessarium est possibile, unde Aristoteles tamen ducit eum ad inconveniens. Continuatio: tu concedis quod omne necessarium est <possibile>; nec tantum possibile, sed non impossibile esse sequitur illud quod est possibile esse. Hoc vero, id est non impossibile esse sequitur illud quod est non necessarium esse, quare contingit illud quod est necessarium esse non necessarium esse; a pari. Maxima propositio: de quo praedicatur unum par, et reliquum; sed possibile esse et non possibile esse praedicatur de necessario, ergo non necesse esse praedicabitur de eodem quod est par, secundum adversarium, ad possibile esse et ad non possibile esse.
AT VERO. Ostendi<t> quod non necesse esse non potest sequi ad possibile esse in primo ordine propter inconvenientia quae inde sequuntur. Modo vult ostendere quod neque necessarium <esse> neque necessarium non esse sequitur ad possibile esse; et cum istae non sequitur, et aliqua quod necessario quidem habeat sequi, relinquitur ut non necesse non esse quae est in ƿ secundo ordine, sequitur ad possibile esse. Continuatio: non necesse esse non sequitur ad possibile, at vero, etc.
ILLI ENIM. Vere neque necessarium esse neque necessarium non esse sequi<tur> ad possibile esse, quia illi, id est possibili, contingit utraque, id est esse et non esse, in eodem individuo et circa eamdem materiam; ab oppositis.
HORUM AUTEM. Possibili contingit utraque accidere. Sed ubi fuerit verum utrumlibet horum, scilicet necessarium esse vel necessarium non esse, non illa vera idem est esse et non esse, quia prius quam adest necesse est esse habet se tantum ad esse, <prius> quam vero adest necesse non esse habet se ad non esse tantum.
SIMILITER ENIM. Vere possibili contingit accidere, quia ista utraque esse et non esse; a parte utriusque et hoc est: similiter enim etc..
SI VERO. Possibili contingit esse et non esse, sed necesse est esse tantum, vel non esse tantum, non erit possibile utrumque sequi, esse et non esse.
RELINQUITUR ERGO. Quandoquidem neque necesse esse neque necesse non esse sequitur ad possibile esse, cum constet quod aliqua necessario debeat sequi, ergo relinquitur non necessarium non esse etc.; ab immediatis.
HOC ENIM. Vere non necessarium non esse relinquitur ad possibile est esse. Hoc enim verum est et quod relinquitur quod est vera in omni materia, scilicet ista non necesse non esse in qua est vera possibile esse; a causa. Et inde per illa quae praemissa sunt potest videri quod non necesse relinquitur ei quae est possibile, et etiam de necesse non esse, id est per necesse non esse videri idem.
HAEC ENIM. Vere per necesse non esse potest istud videri. Nam haec, id est necesse non esse, est contradictio eius quae est non necesse non esse, quae necesse non esse sequitur non possibile esse in tertio ordine. Unde oportet quod non necesse esse sequatur possibile esse in primo ordine; a causa locus est.
ILLUD ENIM. Vere necesse non esse sequitur non possibile esse quia sua par, id est impossibile esse, sequitur non possibile esse. Et quia ista sequitur illam, ergo necesse non esse sequitur illam; a parte.
CUIUS. Dixit quod necesse non esse est contradictio ad non ƿ necesse non est et quia contradictio accipitur pro affirmatione et negatione nec determinaverat sive esset affirmatio sive negatio, eodem modo determinat. Continuatio: ostendit quod necesse non esse fit contradictio; cuius, id est necesse non esse, est negatio <non> necesse non esse; idem concipitur necesse non esse esse affirmationem. Sequuntur igitur. Quandoquidem non necesse non esse est negatio ad necesse et sequitur ad impossibile esse, cuius affirmatio, id est necesse non esse sequitur negatione<m> <de> possibili, id est non possibile, quod est sequi esse contradictorie, igitur hae contradictiones sequuntur secundum supradictum modum; a parte supra dicti modi. Quia sequi secundum supra dictum modum, aliud est sequi contradictorie, aliud contrarie.
DUBITABIT AUTEM. Ostendit quod possibile esse sequitur ad necessarium et tali idem est argumentatione: aut vera est i<s>ta quae dicit omne necessarium est possibile aut sua contradictoria, haec scilicet: quoddam necessarium non est possibile; et si vera est quoddam necessarium non est possibile vera est sua par quoddam necessarium est impossibile. Et per istud inconveniens dubitabit aliquis et ideo dicet quod possibile non esse sequitur ad necessarium. Hoc iterum aufert sibi Aristoteles; et quia neque non possibile esse nec possibile non esse sequitur ad necessarium, ideo oportet ut dicat quod possibile esse sequitur ad necessarium; unde iterum dubitabit aliquis quia videt quod possibile et contingens disponuntur in eodem ordine quia multotiens habemus quod contingens accipitur pro accidentia et tunc habet se ad esse et ad non esse et ita videtur possibile suum par habere se ad esse et ad non esse. Quare illud quod est necesse esse erit contingere esse et non esse; a pari.
Continuatio: multas dedi sententias et in quibusdam nulla dubitatio; sed dubitabit aliquis de ista sententia si possibile sequitur illud quod est necessarium esse.
NAM SI. Ideo dubitabit, nam videt talem imminere argumentationem: Si possibile non sequitur, contradictio eius sequitur, id est non possibile esse; a causa. Et ne aliquis dicat, propter inconveniens evitandum, hanc non esse contradictione<m> illius, necesse est dicere possibile non esse sequi ad necessarium; utraeque sunt falsae de necesse, id est neutra illarum sequitur ad necesse esse, quia in ea materia in qua invenitur ƿ vera necesse esse, utraque reperitur falsa, id est non possibile esse et possibile non esse, ut in hoc exemplo: Necesse est Socratem esse substantiam vera est, sed dicatur: non possibile? est Socratem esse substantiam vel possibile est non esse Socratem substantiam, utraque falsa est.
AT VERO. Modo ostensum est non possibile esse et possibile non esse non posse sequi ad necessarium et ita remanet ut sequatur possibile. At vero rursus dubitabit aliquis ideo quod idem individuum videtur possibile incidi <et non incidi> et ita idem videtur possibile esse et non esse circa similem actum; a partibus. Quare. Quandoquidem possibile habet se ad esse et non esse et omne necessarium est possibile, quare necesse esse erit contingere esse et non esse; a pari, hoc autem falsum est, quod omne possibile habet se ad esse et ad non esse.
MANIFESTUM EST. Hoc falsum est quod omne possibile habet se ad esse et non esse, scilicet manifestum est quod non omne possibile valet obtinere vel esse in actu, vel ambulare extra actum et opposita illorum, scilicet non esse et non ambulare. Per ambulare accipit dispositionalia et per esse accipit casualia.
SED EST. Hoc est verum quod omne possibile habet se ad esse et non esse. Sed est, id est contingit, reperire exempla in quibus non sit verum; et primum quidem non vera in his possibilibus quae non possunt agere secundum rationem, id est secundum humanam dispositionem, ut ignis calefactabilis est et habet vim, id est possibilitatem, irrationabilem; supplendum: nec valet ad oppositum quia habet se ad alterum tantum.
ERGO. Si ignis, quia habet se ad alterum tantum, non valet ad oppositum, ergo potestate secundum rationem ipsae eaedem sunt plurimorum actuum affirmatorum et etiam contrariorum, id est negatorum; ac si dicat: potestates, id est rationabiles, valent ad opposita; supplendum: quia non habent se ad alterum tantum. Actus affirmatos vocat sicut ambulare, album esse, negata illorum vocat non album esse, non ambulare; locus ab immediatis. Quod sic probatur per medium. Si ignis, quia habet se ad alterum tantum, non valet ad oppositum, tunc si non habet se ad alterum tantum, valet ad oppositum; ab oppositis secundum affirmationem et negationem. Et si quia ignis non habet se ad alterum tantum, valet ad oppositum, ƿ ergo rationales potestates, quia non habent se ad alterum tantum, valent ad opposita; a simili propter eamdem causam. Aliter: Quandoquidem ignis, quia habet se ad alterum <tantum>, non valet ad oppositum, ergo quaedam potesta<tes> secundum rationem ipsae sunt eaedem, id est sunt similes igni, id est non valent ad opposita quia habent se ad alterum tantum; a simili propter eamdem causam. Et etiam quaedam potestates rationabiles sunt plurimorum contrariorum, id est valent ad opposita. Quaedam rationabiles potestates non valent ad opposita, sicut ambulare existens in actu; quaedam valent rationabiles potestates ad opposita sicut ambulare extra actum.
IRRATIONABILES VERO. Dictum est quod ignis, cum sit irrationabilis potestas, non valet ad oppositum et ne ita vide<a>tur esse in omni irrationabili potestate apponit hanc sententiam. Continuatio: ignis non valet ad oppositum, sed tamen non omnes irrationabiles potestates hoc habent quod non valeant ad opposita; sed, quemadmodum dictum est, ignem non est possibile calefacere et non, vel quaecumque alia semper agunt ita quod semper sint in actu aut habeant cautam exspectationem ipsius actus.
ALIA VERO. Quaedam irrationabilia possibilia non valent ad opposita, alia vero, id est quaedam rationabilia possibilia valent ad opposita et non tantum hoc habent quaedam rationabilia possibilia, sed etiam quaedam existentia secundum irrationabiles potestates simul cum rationabilibus valent obtinere opposita, sicuti aurum positum in agro habet se inveniri et non inveniri.
SED HOC. Dictum est: quaedam possibilia valent ad opposita, quaedam vero non; nec istud sine ratione, sed hoc idcirco dictum est quod non omnis potestas oppositorum est, id est non omne possibile valet ad opposita et non tantum dico istud in genere sed quaecumque dicimus sub eadem specie non valent ad opposita. Ac si dicat: Non omnia quae ponuntur sub rationabile aut sub rationabili potestate valent ad opposita. Ex his quae superius dicta sunt tales possunt colligi divisiones: possibile aliud rationabile <aliud non>. Rationabile, aliud valet ad oppositum, aliud non. Irrationabile eodem modo. Alia divisio de possibili: possibile aliud in actu, aliud extra actum. Possibile in actu non valet ad oppositum. Possibile extra actum valet ad oppositum. ƿ
QUAEDAM VERO. Dictum est: nec quaecumque sunt sub eadem specie valent ad opposita et quia dixerat sub eadem specie, videtur quod possibile esset genus; sed quaedam potestates sunt aequivocae, id est quaedam sunt possibilia causa aequivocationis propter secundam impositionem, sicut forsitaneum possibile est causa quae possibile dicatur aequivocum; ideo est causa quia secundario imponitur respectu illius quod est verum possibile; et ex hoc quidem ostendere possibile esse aequivocum potest videri, quod superius aequivocum in specie, ubi dixit: nec quaecumque sub eadem specie dicuntur; et per speciem accepit concentum.
POSSIBILE ENIM. Vere possibile est aequivocum quia possibile non dicitur simpliciter, id est non habet simplicem impositionem, singularis scilicet vel univoca; ab immediatis.
SED EST. Hoc possibile non dicitur simpliciter; hoc quidem dicitur possibile quod est verum possibile ut illud quod est in actu, ut possibile est ambulare quoniam ambulat iam in actu, et non tantum dico actuale possibile, sed omnino, id est universaliter dico quod illud est possibile esse, id est verum, quoniam iam est aliquid, id est quoniam iam agit; quod, id est verum possibile dicitur possible actu, id est actuale possibile.
ILLUD VERO. Non tantum illud dicitur possibile quod est verum possibile, id est actuale possibile, sed etiam illud dicitur possibile quod forsitan aget, id est forsitaneum possibile, ut possibile ambulare etc. Et hoc quod illud dicitur possibile quod forsitan aget, haec quidem potestas est in solis mobilibus, id est in solis permutabilibus rebus; ut ambulare, sedere et consimila, quae sunt extra actum, sunt permutabilia. Ista potestas, id est forsitanea, est in solis mobilibus. Illa vero, id est potestas actualis, et in mobilibus et <in> immobilibus. In mobilibus, sicut sessio in aliquo; in immobilibus, sicut calere in igne. Hic tales inveniuntur divisiones: possibile, aliud verum possibile, aliud forsitaneum possibile. Possibile forsitaneum est in solis mobilibus. Verum possibile est aliud in mobilibus, aliud in immobilibus.
IN UTRISQUE VERO. Ostendit possibile enuntiari et de vero possibili et de forsitaneo. Idem ostendit de suo pari, scilicet de non impossibili esse. Continuatio: non tantum possibile est verum dicere de vero possibili et de forsitaneo, sed ƿ non impossibile, suum par, verum est dicere esse in utrisque, id est enuntiari de utrisque, ut non impossibile est ambulare et quidem ambulat et ne accipiatur praesens pro futuro subiungit et ita ambulat, quod iam accipit in actu. Illud dicitur non impossibile ambulare quod est in actu et etiam illud dicitur non impossibile ambulare quod est ambulabile, scilicet quod extra actum.
HOC IGITUR. Quandoquidem hoc possibile est illud quod forsitan aget, igitur hoc possibile non est <uerum> dicere de necessario et hoc dico simpliciter, id est unuersaliter, quod nullum forsitaneum possibile praedicatur de necessario; ab oppositis.
ALTERUM AUTEM. Possibile forsitaneum non est verum dicere de necessario sed alterum, id est verum possibile, verum est dicere de necessario.
QUARE. Quandoquidem verum possibile praedicatur de necessario, quare posse esse consequitur illud quod est ex necessitate, id est possibile praedicatur de necessario, sed non omne, id est converbiliter; a parte. Et unum hoc habes quod si verum possibile praedicatur de necessario, quod ideo possibile praedicetur quia omne universale sequitur partem suam; a toto vel a causa.
ET EST. In praemissis ordinibus ostendit quod propositiones de necesse esse sequuntur ad illas de possibili et de contingenti et de impossibili et ne inde videretur sequi ut superius ad suum inferius ostendit quod convertibiliter sequuntur ita ut illae de necessario antecedant, illae vero subsequantur. Notandum est quod quicquid hucusque interposuit prius quam dixit nihil impossibile contingit sic positis totum incidens fuit. Continuatio: dictum est quod nihil impossibile contingit sic positis et etiam hoc dico quod illud quod est necessarium et quod est non necessarium, vel propositiones de necessario fortasse principium omnium aliarum dispositarum secundum esse vel non esse. Et ne accipiatur principium quasi materia, subiungit: et ita dico quod sunt principium quod oportet considerare alia quemadmodum consequentia horum, hoc modo: Non necesse est non esse; non impossibile est esse; contingit esse; possibile est esse. Eodem modo de aliis.
MANIFESTUM EST AUTEM. Superius talem fecit divisionem ad aequivocationem osten<den>dam: possibile aliud verum, aliud forsitaneum; id est ad confirmandam hanc divisionem ponit hanc sententiam in qua ostendit verum possibile, id est actuale, ƿ esse dignius forsitaneo possibili. Continuatio: non tantum ex praedictis manifestum est quod forsitaneum possibile non praedicatur de necessario, sed etiam manifestum est ex his quae dicta sunt quoniam quod necessitate est secundum actum est, id est omne necessarium est actuale possibile, vel ita quod iam sit in actu vel certe exspectet euentum sicuti hominem mori.
QUARE. Quandoquidem omne necessarium est actuale possibile, quare possibilia quae sunt in actu sunt priora, id est digniora, possibilibus potestate; et unde hoc, si hoc est quod est sempiterna sunt priora id est digniora; a parte, quia possibile in actu aliud sempiternum, aliud non; et si hoc est, sempiterna sunt priora illis quae sunt potestate solum et ea quae sunt actu sunt priora id est digniora. Maxima propositio: si aliqua par<s> est digniora aliqua et totum illius est dignius eodem; et accipit prae eodem necessarium et sempiternum.
ET HAEC QUIDEM. Item est; confirmat super omne divisionem, hanc scilicet: Possibile, aliud verum possibile, aliud forsitaneum et haec facit per hanc aliam divisionem: Possibile aliud est in actu sine praecedenti potestate, aliud est in actu cum praecedenti potestate, aliud solum potestate. Et haec trina divisio potest reduci in duo membra hoc modo: Possibile aliud in actu, aliud solum possibile. Et in hac divisione ostendit dignitatem quam habet possibile sine praecedenti potestate et ad possibile solum potestate. Et per hanc dignitatem confirmat illam divisionem.
Continuatio: dictum est quod possibile aliud est verum, aliud est forsitaneum et hoc etiam dicendum est, quod haec, id est quaedam possibilia, sunt actu sine praecedenti potestate ut primae substantiae; sicuti hic homo, nunquam enim prius potuit esse hic homo quam fuit; alia vero sunt actu cum possibilitate praecedenti. Quae possibilia, scilicet illa quae sunt in actu sine praecedenti potestate sunt priora, id est digniora, quia sunt in natura, id est naturalia. Alia vero quae sunt in actu cum praecedenti potestate sunt posteriora, id est indegniora, quia sunt in tempore id est temporalia. Alia vero non sunt actu sed potestate solum, sicuti aliquis rusticus sola potestate, vel episcopus.
Notandum quod in modalibus propositionibus duo consideranda sunt praedicata, unum ad favendam affirmationem et negationem, aliud ad favendam conversionem et ad figuram ƿ conversandum; ad favendam affirmationem et negationem modus simpliciter praedicatur et tota oratio subicitur, ad faciendam conversionem et ad figuram conservandam illud quod antecedit esse simpliciter illud quod sequitur praedicatur. Modus vero neque subicitur neque praedicatur sed quoddam colligamentum ad faciendam orationem et confert nomen orationi quod dicatur modalis, licet modus ibi neque praedicetur neque subiciatur; ut in hoc exemplo: omnem hominem esse animal possibile est, illud quod antecedens <est>, esse scilicet hominem, subicitur, illud quod sequitur esse scilicet animal praedicatur, esse vero est copula. Et ideo dicimus animal praedicari et homo subici ut talem faciamus conversionem: omnem hominem esse animal possibile est et quoddam animal esse hominem possibile est, sed <si> modus praedicaretur non posset converti et ita falsa esse<t> regula quae dicit quod omnis universalis convertitur sibi per accidens. Iterum propter conservandam figuram animal ibi praedicatur, quae figura non servaretur si modus praedicaretur, quia idem praedicatum esset in omnibus.

3.14

Latin English
UTRUM AUTEM. Dictum est ab Aristotele quod universalis affirmatio et universalis et negatio habentes idem praedicatum et idem subiectum sunt contrariae; sed videretur alicui quod illae essent contrariae quae agunt de contrariis terminis et ita falsa esset Aristotelis, haec scilicet quod illae solae universales sunt contrariae quae habent eosdem terminos opposito modo enuntiatos. Modo ad suam sententiam confirmandam et ad eorum errorem corrigendum ponit ipsam quaestionem: postea solvit eam.
Notandum quod Aristoteles accepit contrarium alterius quod superius, quia superius cum accipit contrarium solummodo in universalibus, sed hic accipit contrarias orationes illas quae agunt de eisdem terminis contrario modo enuntiatis ita quod vel utraeque sint falsae, vel altera vera, altero vero falsa.
Continuatio: dictum est quod universalis affirmatio et universalis negatio sunt contrariae; sed tamen quaeritur utrum affirmatio est contraria negationi et quaeritur utrum oratio sit contraria orationi, id est affirmatio affirmationi. Genus ponit pro specie et subiungit exempla tunc de universalibus quam singularibus; et quia quaeritur quare, considerandum cui falsae opinationi est contraria vera opinatio, id est utrum negationi etc.; inter causam et effectum.
NAM SI EA. Vere considerandum est in opinationibus, quia ƿ necesse est similiter se habere in <af>firmationibus et negationibus quemadmodum in opinationibus; a causa. Et vere necesse simliter se habere in affirmationibus et negationibus quemadmodum in opinationibus quia ea <quae> sunt in voce sequuntur ea quae sunt in anima; sed illic, id est <in> anima, est contraria opinio contrarii, id est agens de contrario, ut omnis homo etc.; quod si neque illic, id est in anima, contraria opinatio contrarii, id est agens de contrario, nec affirmatio affirmationi erit contraria, sed ea negatio quae dicta est, id est quae habet eosdem terminos contrario modo enuntiatos etiam quia hoc est, quod ea quae sunt in voce sequuntur ea quae sunt in anima. Quare considerandum est etc.; inter causam et effectum.
DICO AUTEM. Considerandum est in opinione nec istud dico quolibet modo sed hoc modo: est quaedam opinatio boni vera quoniam bonum est, id est hoc bonum est bonum; alia vero de eodem falsa quoniam non est bonum, id est hoc bonum non est bonum; alia vero falsa de eodem quoniam est malum, id est hoc bonum est malum. Quae harum contraria verae? et bene dico quae harum est contraria, quia una tantum est contraria. Et si una est contraria tantum illi quae est vera, secundum quam erit contraria? Nam arbitrari. Non immerito quaero quae harum sit contraria quia affirmatio data a quibusdam falsa est, haec scilicet: quaecumque opiniones agunt de contrariis sunt contrariae et hoc est: arbitrari posse definiri contrarias opiniones in eo quod contrariorum sunt, falsum est.
BONI ENIM. Vere non omnes opiniones factae de contrariis sunt contrariae quia istae; a partibus et hoc est: Boni enim opinio quoniam bonum est, id est hoc bonum bonum est, et opinio mali quoniam malum est, id est hoc malum malum est forsan est opinio eadem, scilicet in hoc est eadem quod est facta de contrariis et est vera opinio. Et per hoc quod dicit quod est vera, ostendit quod non sit illi contraria, quia nulla vera est contraria verae. Dico quia nullae opiniones agentes de contrariis sunt contrariae, sive sunt plures, ut istae secundum quod habeant diversa subiecta et diversa praedicata, sive sit una, secundum quod habeant diversum praedicatum et idem subiectum vel diversum subiectum et diversum praedicatum. ƿ
SUNT AUTEM. Istae opiniones agentes de contrariis non sunt contrariae. Sed tamen ista sunt contraria, sed non sunt contraria in eo quod sint contrariorum, id est quod agant de contrariis, sed magis in eo quod contrarie opinatur cum suis negationibus.
SI ERGO. Dictum est quod omnes illae opiniones solae sunt contrariae quae contrario modo opina<n>tur; vel a toto vel ab oppositis. Maxima propositio: Si aliquid praedicatur universaliter de aliquo toto respectu alicuius oppositi tantum, illud idem removetur a qualibet parte illius totius respectu oppositi illius oppositi. Sed contrarium praedicatur de omni opinione respectu illius oppositi quae est contrario modo opinari. Ergo illud idem, scilicet contrarium, removetur ab hac parte quae dicit bonum est bonum respectu illius oppositi quod est contrario modo opinari, quod est oppositum; a contrario modo opinari. Et hoc est: Si, id est, cum fiat opinatio boni quoniam est bonum, ac si dicat quoniam bonum est hoc bonum, nec tantum sit ista opinatio, sed etiam ista alia de eodem quoniam bonum <non> est?, scilicet hoc bonum est non bonum; nec tantum istae sed etiam alia de eodem quae dicit quoniam aliquid aliud est quod non est neque esse potest, scilicet hoc bonum malum est, ergo aliarum quidem nulla ponenda est contraria ad illam quae dicit bonum est bonum; nec quaecumque...


Notes