Authors/Abelard/IP/SupPer/14

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | IP‎ | SupPer
Jump to navigationJump to search

3.14

Latin English
UTRUM AUTEM. Dictum est ab Aristotele quod universalis affirmatio et universalis et negatio habentes idem praedicatum et idem subiectum sunt contrariae; sed videretur alicui quod illae essent contrariae quae agunt de contrariis terminis et ita falsa esset Aristotelis, haec scilicet quod illae solae universales sunt contrariae quae habent eosdem terminos opposito modo enuntiatos. Modo ad suam sententiam confirmandam et ad eorum errorem corrigendum ponit ipsam quaestionem: postea solvit eam.
Notandum quod Aristoteles accepit contrarium alterius quod superius, quia superius cum accipit contrarium solummodo in universalibus, sed hic accipit contrarias orationes illas quae agunt de eisdem terminis contrario modo enuntiatis ita quod vel utraeque sint falsae, vel altera vera, altero vero falsa.
Continuatio: dictum est quod universalis affirmatio et universalis negatio sunt contrariae; sed tamen quaeritur utrum affirmatio est contraria negationi et quaeritur utrum oratio sit contraria orationi, id est affirmatio affirmationi. Genus ponit pro specie et subiungit exempla tunc de universalibus quam singularibus; et quia quaeritur quare, considerandum cui falsae opinationi est contraria vera opinatio, id est utrum negationi etc.; inter causam et effectum.
NAM SI EA. Vere considerandum est in opinationibus, quia ƿ necesse est similiter se habere in <af>firmationibus et negationibus quemadmodum in opinationibus; a causa. Et vere necesse simliter se habere in affirmationibus et negationibus quemadmodum in opinationibus quia ea <quae> sunt in voce sequuntur ea quae sunt in anima; sed illic, id est <in> anima, est contraria opinio contrarii, id est agens de contrario, ut omnis homo etc.; quod si neque illic, id est in anima, contraria opinatio contrarii, id est agens de contrario, nec affirmatio affirmationi erit contraria, sed ea negatio quae dicta est, id est quae habet eosdem terminos contrario modo enuntiatos etiam quia hoc est, quod ea quae sunt in voce sequuntur ea quae sunt in anima. Quare considerandum est etc.; inter causam et effectum.
DICO AUTEM. Considerandum est in opinione nec istud dico quolibet modo sed hoc modo: est quaedam opinatio boni vera quoniam bonum est, id est hoc bonum est bonum; alia vero de eodem falsa quoniam non est bonum, id est hoc bonum non est bonum; alia vero falsa de eodem quoniam est malum, id est hoc bonum est malum. Quae harum contraria verae? et bene dico quae harum est contraria, quia una tantum est contraria. Et si una est contraria tantum illi quae est vera, secundum quam erit contraria? Nam arbitrari. Non immerito quaero quae harum sit contraria quia affirmatio data a quibusdam falsa est, haec scilicet: quaecumque opiniones agunt de contrariis sunt contrariae et hoc est: arbitrari posse definiri contrarias opiniones in eo quod contrariorum sunt, falsum est.
BONI ENIM. Vere non omnes opiniones factae de contrariis sunt contrariae quia istae; a partibus et hoc est: Boni enim opinio quoniam bonum est, id est hoc bonum bonum est, et opinio mali quoniam malum est, id est hoc malum malum est forsan est opinio eadem, scilicet in hoc est eadem quod est facta de contrariis et est vera opinio. Et per hoc quod dicit quod est vera, ostendit quod non sit illi contraria, quia nulla vera est contraria verae. Dico quia nullae opiniones agentes de contrariis sunt contrariae, sive sunt plures, ut istae secundum quod habeant diversa subiecta et diversa praedicata, sive sit una, secundum quod habeant diversum praedicatum et idem subiectum vel diversum subiectum et diversum praedicatum. ƿ
SUNT AUTEM. Istae opiniones agentes de contrariis non sunt contrariae. Sed tamen ista sunt contraria, sed non sunt contraria in eo quod sint contrariorum, id est quod agant de contrariis, sed magis in eo quod contrarie opinatur cum suis negationibus.
SI ERGO. Dictum est quod omnes illae opiniones solae sunt contrariae quae contrario modo opina<n>tur; vel a toto vel ab oppositis. Maxima propositio: Si aliquid praedicatur universaliter de aliquo toto respectu alicuius oppositi tantum, illud idem removetur a qualibet parte illius totius respectu oppositi illius oppositi. Sed contrarium praedicatur de omni opinione respectu illius oppositi quae est contrario modo opinari. Ergo illud idem, scilicet contrarium, removetur ab hac parte quae dicit bonum est bonum respectu illius oppositi quod est contrario modo opinari, quod est oppositum; a contrario modo opinari. Et hoc est: Si, id est, cum fiat opinatio boni quoniam est bonum, ac si dicat quoniam bonum est hoc bonum, nec tantum sit ista opinatio, sed etiam ista alia de eodem quoniam bonum <non> est?, scilicet hoc bonum est non bonum; nec tantum istae sed etiam alia de eodem quae dicit quoniam aliquid aliud est quod non est neque esse potest, scilicet hoc bonum malum est, ergo aliarum quidem nulla ponenda est contraria ad illam quae dicit bonum est bonum; nec quaecumque...

Notes