Authors/Abelard/IP/SupPer/12

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | IP‎ | SupPer
Jump to navigationJump to search

3.12

Latin English
HIS VERO DETERMINATIS PERSPICIENDUM EST QUEMADMODUM SESE HABENT NEGATIONES ET AFFIRMATIONES AD SE INVICEM, HAE SCILICET QUAE SUNT DE 'POSSIBILE ESSE' ET 'NON POSSIBILE' ET 'CONTINGERE' ET 'NON CONTINGERE' ET 'IMPOSSIBILE' ET DE NECESSARIO.
HIS VERO. Tractavit de propositionibus et de aequipollentia earum, ostendit etiam quae plura praedicantur coniunctim ita ut faciant unum et quae non, et quae praedicantur extra et quae non, dedit etiam causas. Modo vult tractare de modalibus propositionibus non quia pertineant ad principalem intentionem, sed quia de illis apud quosdam erat dubitatio in disponendis affirmationibus et negationibus, scilicet propter hanc causam: quia quidam boni philosophi dederant hanc regulam ƿ quod quaecumque disponuntur secundum esse et non esse ita quod habeant eosdem terminos sunt affirmationes et negationes oppositae, quae regula bene erat data a philosophis, quia illi boni philosophi qui dederant hanc regulam per esse et non esse accipiebant tantum est et non est, alii vero philosophi hanc regulam altius intelligentes accipiebant eodem modo per esse et non esse et non est quemadmodum boni philosophi. Et etiam accipiebant istas easdem voces secundum scilicet esse et non esse, ubicumque sic dispositas inveniebant et in hoc peccabant quia inde oritur inconveniens, scilicet duas singulares esse simul veras de eodem, quo inconvenienti ostenso, dabit Aristoteles sententiam suam.
Continuatio: determinatum est de propositionibus; his vero determinatis etc.
HABET ENIM ALIQUAS DUBITATIONES.
HABENT ENIM. Vere est perspiciendum quia philosophi habent aliquas dubitationes et in affirmationibus et negationibus dandis et in danda aequipollentia; a causa.
NAM SI EORUM QUAE COMPLECTUNTUR ILLAE SIBI INVICEM OPPOSITAE SUNT CONTRADICTIONES, QUAECUMQUE SECUNDUM 'ESSE' VEL 'NON ESSE' DISPONUNTUR, UT EIUS QUAE EST 'ESSE HOMINEM' NEGATIO 'NON ESSE HOMINEM', NON AUTEM EA QUAE EST 'ESSE NON HOMINEM', ET EIUS QUAE EST 'ESSE ALBUM HOMINEM' EA QUAE EST 'NON ESSE ALBUM HOMINEM' SED NON EA QUAE EST 'ESSE NON ALBUM HOMINEM'.
NAM SI. Vere habent aliquas dubitationes quia hoc modo; a parte habendi dubitationem et hoc est: Si eorum quae complectuntur, id est coniunguntur ad reddendam affirmationem et negationem, illae sibi invicem oppositae sunt contradictiones, id est affirmationes et negationes, quaecumque disponuntur secundum esse et non esse; et eius quae est possibile est esse, est negatio possibile est non esse, non ea quae est non possibile est esse; inter totum et partem; modo supponit talia exempla de illis quae disponuntur secundum esse et non esse, in quibus exemplis non peccabant; et per ista figurantur alia exempla in quibus peccabant et etiam alia in quibus non peccabant. Ecce illa exempla: ut eius quae est esse hominem etc.
SI ENIM DE OMNIBUS AUT DICTIO AUT NEGATIO LIGNUM ERIT VERUM DICERE ESSE NON ALBUM HOMINEM.
SI ENIM. Vere hoc lignum est non albus homo non est negatio singularis eius quae est hoc lignum est albus homo. Si non dividit cum ea verum et falsum, tunc non est singularis negatio illius; a toto extra. Quia quae dividit verum et falsum alia contradictoria, alia singularis. Et vere si non dividit cum ea verum et falsum, non est singularis negatio illius, quia, si esset singularis negatio illius, divideret cum ea verum et falsum; ab oppositis secundum affirmationem et negationem et hoc extra. Et unde hoc habes quod si est singularis negatio illius, dividat propterea cum ea verum et falsum (?), quia ita est cum omnibus singularibus; a toto et hoc est: si de omnibus singularibus au<t> dictio, id est affirmatio, aut negatio, vera est, cum sit falsum dicere hoc lignum esse album hominem, ƿ erit verum de eo dicere hoc lignum esse non album hominem. Sed non est verum hoc lignum esse non album hominem quia, cum duo praedicata ponuntur in praedicato in quibus nec est oppositio in adiecto nec accidentalis praedicatio, utraque possunt praedicari extra de subiecto; et ita hoc lignum erit homo.
QUOD SI, HOC MODO, ET QUANTISCUMQUE 'ESSE' NON ADDITUR, IDEM FACIET QUOD PRO 'ESSE' DICITUR, UT EIUS QUAE EST 'AMBULAT HOMO' NON VEL QUAE EST 'AMBULAT NON HOMO' NEGATIO EST SED EA QUAE EST 'NON AMBULAT HOMO'.
QUOD SI. Et si hoc modo est in istis, quod esse coniunctum cum non faciat negationem, ergo et in quantiscumque propositionibus esse non additur, id est non ponitur, idem faciat illud verbum quod dicitur pro esse, id est quod ponitur pro esse, quod coniunctum cum non faciet negationem, quemadmodum esse coniunctum cum non, ut eius quae est etc.; a simili, propter eamdem causam.
NIHIL ENIM DIFFERT DICERE 'HOMINEM AMBULARE' VEL 'HOMINEM AMBULANTEM ESSE'.
NIHIL ENIM. Et vere ambulat iunctum cum non facit negationem quemadmodum esse iunctum cum non facit negationem. Si ambulat sine non facit affirmationem quemadmodum esse sine non, tunc illud est; a pari comita<n>ti ad modum immediatorum, et hoc est: nihil differt dicere hominem ambulare, id est homo ambulat, vel hominem ambulantem esse, id est homo ambulans est, ad affirmandum affirmationem.
QUARE SI HOC MODO IN OMNIBUS, ET EIUS QUAE EST 'POSSIBILE ESSE' NEGATIO EST 'POSSIBILE NON ESSE', NON EA QUAE EST 'NON POSSIBILE ESSE'.
QUARE. Et si ita est in istis exemplis et in aliis, quod quaecumque disponuntur secundum esse et non esse sunt affirmationes et negationes oppositae, quare ita est in omnibus; a partibus. Et si hoc modo est in omnibus et eius quae est possibile est esse negatio est possibile est non esse etc.; a toto.
Aliter. Quandoquidem est ita in istis quod ambulat iunctum cum non facit negationem et esse iunctum cum non facit negationem, quare ita est in omnibus aliis verbis quod iuncta cum non faciunt negationem; a simili propter eamdem causam; et si hoc modo est in omnibus quod quaecumque disponuntur secundum esse et non esse sint affirmationes et negationes oppositae et eius quae est possibile esse etc.; inter totum et partem.
VIDETUR AUTEM IDEM POSSE ET ESSE ET NON ESSE.
VIDETUR AUTEM. Ostendit quod possibile non esse sit negatio ad possibile esse, sed videtur idem individuum possibile esse et non esse circa aliquod actum.
OMNE ENIM QUOD EST POSSIBILE DIVIDI VEL AMBULARE ET NON AMBULARE ET NON DIVIDI POSSIBILE EST.
OMNE ENIM. Vere idem individuum videtur possibile esse et non esse circa aliquem actum quia omne quod est possibile dividi et omne quod est possibile ambulare, est possibile dividi et non dividi et ambulare et non ambulare; et hoc non dixit absque ratione. Sed ratio est quoniam omne quod est possibile sic; a partibus. Maxima propositio: cui conveniunt partes et totum. Sed alicui rei quam est possibile dividi vel ambulare conveniunt dividi possibile et non dividi et ambulare et non ambulare; ergo convenit eidem rei possibile esse ƿ et possibile non esse circa aliquem actum quod est totum quantum ad possibile dividi et non dividi et a<d> possibile ambulare et non ambulare.
RATIO AUTEM EST QUONIAM OMNE QUOD SIC POSSIBILE EST NON SEMPER IN ACTU EST.
RATIO AUTEM. Dixi quod omne quod est possibile dividi et omne quod est possibile ambulare est possibile dividi et non dividi et ambulare et non ambulare et hoc non dixi absque ratione; sed ratio est quoniam omne quod est sic possibile est ita possibile quod non semper est in actu. Et quia hoc habent remota quod non semper sunt in actu, ideo supplendum est, ita dico non semper in actu quod sit contingens.
QUARE INERIT EI ETIAM NEGATIO.
QUARE. Et quandoquidem omne tale possibile non semper est in actu et est contingens, quare inerit affirmatio et etiam negatio, id est habet se aequaliter et ad affirmationem et negationem; a pari comitanti.
POTEST IGITUR ET NON AMBULARE QUOD EST AMBULABILE ET NON VIDERI QUOD EST VISIBILE. AT VERO IMPOSSIBILE EST DE EODEM OPPOSITAS VERAS ESSE DICTIONES.
POTEST IGITUR. Quandoquidem omne tale possibile quod non semper in actu et est contingens habet se aequaliter ad affirmationem et negationem, igitur quod est ambulabile et quod est visibile potest ambulare et non ambulare et videri et non videri; a toto. At vero. Fecit quamdam consequentiam, hanc scilicet: si quaecumque disponuntur secundum esse et non esse sunt contradictiones oppositae et eius quae est possibile esse negatio est possibile non esse; ex hoc consequenti abduxit quamdam sententiam, scilicet quod duae singulares sunt simul verae, quam sententiam ostendit esse impossibile<m> ne videatur esse tenenda et per eius impossibilitatem destruit consequens et, destructo consequenti, destruitur antecedens.
Continuatio: ostendi quod si possibile esse et non esse sunt affirmatio et negatio idem habemus duas singulares contradictiones simul veras; at impossibile est oppositas dictiones, id est affirmationes et negationes singulares esse veras factas de eodem individuo.
NON IGITUR EST ISTA NEGATIO.
NON EST IGITUR. Quandoquidem impossibile est oppositas dictiones de eodem esse veras, igitur ista quae est possibile non esse non est negatio ad possibile; ab oppositis. Ecce destructum est consequens praedictae consequentiae et quandoquidem ista non est negatio illius tunc non quaecumque disponuntur secundum esse et non esse non sunt affirmationes et negationes oppositae; a parte extra. Ecce destructum est antecedens. Hic habemus quod si impossibile est oppositas dictiones ƿ esse veras quod ista negatio non est. Et si ista non est negatio, tunc non quaecumque disponuntur secundum esse et non esse sunt affirmationes et negationes oppositae. Modo dimittendum medium et primum cum ultimo membro est accipiendum. Et talis consequentua est facienda: si impossibile est oppositas dictiones esse veras, tunc non quaecumque disponuntur secundum esse et non esse sunt affirmationes et negationes oppositae; ab oppositis. Eodem modo est hic media propositio quemadmodum in ista consequentia: si est homo, est animal, et si est animal est animatum; ergo si est homo, est animatum.
CONTINGIT ENIM EX HIS AUT IDEM IPSUM DICERE ET NEGARE SIMUL DE EODEM, AUT NON SECUNDUM 'ESSE' VEL 'NON ESSE' QUAE APPONUNTUR FIERI AFFIRMATIONES VEL NEGATIONES.
CONTINGIT ENIM. Vere ista consequentia est vera: si impossibile est oppositas dictiones esse veras de odem, tunc non quaecumque disponuntur secundum esse et non esse non sunt affirmationes et negationes oppositae, quia vera est haec disiuncti quae est par illi conexae; aut non impossibile est opposita et huis ditur aliqua aequipollens quae sit disiuncta, si connexas dictiones esse veras de eodem aut si est impossibile, tunc non quaecumque disponuntur secundum esse vel non esse sunt affirmationes et negationes oppositae; a pari. Et cum deberet ponere non impossibile, ponit suum par scilicet contingit et hoc est: contingit unum ex his: aut ipsum dicere, id est ipsum affirmare et negare, dico ex istis idem in materia et enuntiatum de eodem individuo, ita quod sit simul in veritate; aut, si hoc non contingit, non contingit fieri affirmationes et negationes quae opponuntur, secundum esse vel non esse. Notandum quod si fiat aliqua simplex consequentia quae sit conexa enuntietur in antecedenti ponendo, disiuncta quae erit par illi enuntiabitur in antecedenti, manente eodem consequenti.
SI ERGO ILLUD IMPOSSIBILIUS EST, HOC ERIT MAGIS ELIGENDUM.
SI ERGO. Dictum est: si impossibile est oppositas dictiones esse veras de eodem, tunc non quaecumque disponuntur secundum esse et non esse sunt affirmationes et negationes oppositae. Sed illud est impossibile, id est valde impossible oppositas dictiones esse veras de eodem. Sed illud est impossibilius; ergo hoc erit magis eligendum quod non quaecumque opponuntur secundum esse et non esse etc.; a causa. Magis dictum est elective.
EST IGITUR NEGATIO EIUS QUAE EST 'POSSIBILE ESSE' EA QUAE EST 'NON POSSIBILE ESSE'. EADEM QUOQUE RATIO EST ET IN EO QUOD EST 'CONTINGENS ESSE'.
EST IGITUR. Quandoquidem possibile non esse non est negatio ad possibile esse, igitur non possibile esse est negatio eius quae est possibile esse, cum altera istarum debeat esse; ab immediatis. ƿ
ET ENIM EIUS NEGATIO 'NON CONTINGERE ESSE'. ET IN ALIIS QUOQUE SIMILI MODO UT 'NECESSARIO' ET 'IMPOSSIBILI'.
ETENIM. Vere est eadem ratio, quia in hoc; a pari.
FIUNT ENIM QUEMADMODUM IN ILLIS 'ESSE' ET 'NON ESSE' APPOSITIONES, SUBIECTAE VERO RES HOC QUIDEM ALBUM ILLUD VERO HOMO, EODEM QUOQUE MODO HOC LOCO 'ESSE' QUIDEM SUBIECTUM FIT, 'POSSE' VERO ET 'CONTINGERE' APPOSITIONES DETERMINANTES, QUEMADMODUM IN ILLIS 'ESSE' ET 'NON ESSE' VERITATEM, SIMILITER AUTEM HAE ETIAM IN 'ESSE POSSIBILE' ET 'ESSE NON POSSIBILE'.
FIUNT ENIM. Ostendit quod non possibile esse est negatio ad possibile esse non eodem <modo> quod est possibile non esse et istud vult probare. Vere non possibile esse est negatio ad possibile esse, non ea quae est possibile non esse. Si possibile est praedicatum et esse est subiectum, tunc ea quae negat possibile quae est praedicatum est negatio, non ea quae negat esse quod est subiectum; a causa extra. Et unde hoc habes quod ideo est negatio quod negat possibile quod est praedicatum et non ideo est negatio quia negat esse quod est subiectum. Si in simplicibus dicitur esse negatio quia negat esse quod est praedicatum et non ideo quia negat aliquod nomen quod est subiectum, et ita est in modalibus; a simili propter eamdem causam et hoc est: Quemadmodum in illis simplicibus esse et non esse fiunt appositiones id est praedicato, subiecto vero res, scilicet nomina hoc quidem album, illud vero homo; et quia esse et non esse sunt praedicata in illis, ideo negata faciunt negationem et quia nomina sunt subiecta, ideo negata non faciunt negationem, eadem quocumque modo in hoc loco, id est in modalibus propositionibus, esse quidem sit subiectum, contingere vero et posse sint appositiones, id est praedicata, determinantes veritatem et falsitatem affirmationis et negationis, quemadmodum esse et non esse in illis simplicibus ut in istis: homo est, homo non est.
EIUS VERO QUAE EST 'POSSIBILE EST NON ESSE' NEGATIO EST 'NON POSSIBILE EST NON ESSE'.
EIUS VERO. Ostendit quod possibile non esse non est negatio ad possibile esse et <cum> non sit negatio istius, nec aliud restat ut sit affirmatio et cum sit affirmatio oportet ut habeat negationem. Modo dat dibi negationem. Continuatio: Non possibile esse est negatio illius quae est: possibile esse. Eius vero quae est etc.
NON ENIM. Vere non esse est negatio non possibile, ad possibile non esse, quia non sunt contradictiones sibi invicem huiusmodi possibile esse et possibile non esse; ab immediatis.
ET VERE POSSIBILE. Quod sic probatur per medium: vere non possibile non esse est negatio ad possibile non esse quia possibile non esse est affirmatio illius; a pari. Et vere possibile non esse est affirmatio illius quae est non possibile non esse; nam sunt contradictiones sibi invicem, aut est affirmatio illius aut est negatio ad possibile esse; sed non negatio ad ƿ possibile esse, ergo est affirmatio ad non possibile non esse; ad immediatis. Et vere possibile non esse non est negatio ad possibile esse quia possibile esse et possibile non esse non sunt contradictiones sibi invicem; a toto quia contradictio est totum quantum <ad> affirmationem et negationem.
QUARE ET SEQUI SESE INVICEM VIDEBUNTUR.
QUARE. Dictum est quod non possibile non esse est negatio ad possibile non esse, ex qua re vellet inferre adversarius: ergo duae contradictiones singulares videbantur sese sequi invicem, id est simul verae in eodem, quia istae; a partibus. Et hoc ideo vellet inferre quia dixerat Aristoteles quod possibile esse et non esse simul in eodem verae. Et frequenter habemus quod duae negationes faciunt unam affirmationem et ita videtur adversario quod possibile non esse et possibile cum est erunt paria et cum possibile esse ponatur cum possibile non esse, eodem modo poneretur non possibile non esse cum possibile non esse.
IDEM ENIM POSSIBILE EST ESSE ET NON ESSE; NON ENIM CONTRADICTIONES SIBI INVICEM SUNT HUIUSMODI 'POSSIBILE EST ESSE' ET 'POSSIBILE EST NON ESSE'. SED 'POSSIBILE ESSE' ET 'NON POSSIBILE ESSE' NUMQUAM SIMUL SUNT; OPPONUNTUR ENIM.
IDEM ENIM. Vere istae videbuntur sequi sese, scilicet non possibile non esse et possibile non esse quia idem sunt, id est simul verae, cum eodem possibile esse et non esse; a pari. Sed possibile. Esse possibile et non esse possibile sunt simul in eodem. Sed possibile esse etc. Et vere possibile esse et non possibile esse nunquam sunt simul in eodem, opponuntur enim, id est quia sunt oppositae; ab oppositis. Non ideo apponit de istis ut indigeat, quia superius satis de istis quod non possunt esse simul ostenderat sed ideo apponit ut ad similitudinem istarum ostendat non possibile non esse <et> possibile non esse nunquam in eodem simul veras esse.
AT VERO 'POSSIBILE NON ESSE' ET 'NON POSSIBILE NON ESSE' NUMQUAM SIMUL SUNT.
AT VERO. Ostendi quidem quod possibile esse et non possibile esse nunquam sunt simul et hoc non dixi sine ratione, sed ideo quia ad similitudinem istarum possibile non esse et non possibile non esse nunquam sunt simul.
SIMILITER AUTEM ET EIUS QUAE EST 'NECESSARIUM ESSE' NON EA QUAE EST, 'NECESSARIUM NON ESSE' SED 'NON NECESSARIUM ESSE'; EIUS VERO QUAE EST 'NECESSARIUM NON ESSE' EA QUAE EST 'NON NECESSARIUM NON ESSE'. ET EIUS QUAE EST 'IMPOSSIBILE ESSE' NON 'IMPOSSIBILE NON ESSE' SED 'NON IMPOSSIBILE ESSE'; EIUS VERO QUAE EST 'IMPOSSIBILE NON ESSE' EA QUAE EST 'NON IMPOSSIBILE NON ESSE'.
SIMILITER AUTEM. Non tantum dico quod non possibile est esse est negatio ad possibile est esse, non ea quae est possibile est non esse. Similiter ei quod quae etc.
ET UNIVERSALITER VERO, QUEMADMODUM DICTUM EST, 'ESSE' QUIDEM ET 'NON ESSE' OPORTET PONERE QUEMADMODUM SUBIECTA, NEGATIONEM VERO ET AFFIRMATIONEM HAEC FACIENTEM AD UNUM APPONERE. ET HAS PUTARE OPORTET ESSE OPPOSITAS DICTIONES ET NEGATIONES, 'POSSIBILE -- NON POSSIBILE', 'CONTINGENS -- NON CONTINGENS', 'IMPOSSIBILE -- NON IMPOSSIBILE', 'NECESSARIUM -- NON NECESSARIUM', 'VERUM -- NON VERUM'.
ET UNIVERSALITER. Ostendi in exemplis quae cuius affirmationis debeat esse negativa et non tantum hoc dico in exemplis sed universaliter do regulam qualiter debeant construi, ita quod oportet ponere esse et non esse quemadmodum subiecta, ƿ quemadmodum dictum est superius, et oportet apponere tantummodo ad unum, id est ad unam vocem, id est non negativam particulam. Vocem dico facientem haec, <id est> modales propositiones, et qui<dem> facientem affirmationem et negationem; facit per sui remotionem, negationem, per <sui> appositionem <affirmationem>. Et has putare etc.

Notes