Authors/Abelard/IP/SupPer/1

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | IP‎ | SupPer
Jump to navigationJump to search

3.01

Latin English
Accessus ad librum.
PRIMUM OPORTET CONSTITVERE QUID SIT NOMEN ET QUID VERBUM, POSTEA QUID EST NEGATIO ET AFFIRMATIO ET ENUNTIATIO ET ORATIO.
Intentio mea est agere de propositione sic determinata, sed hoc ordine quod primum oportet constituere in mente auditoris quid sit nomen et verbum, per praeceptiones, per definitiones, post quid negatio etc. Ac si dicat: primitus est tractandum de componentibus, postea de compositis; sed non servat istum ordinem quem proponit, quia post nomen et verbum tractat de oratione de qua ad ultimum proposuit se tractaturum; et ideo ordo considerandus tantum inter componentia et composita.
SUNT ERGO EA QUAE SUNT IN VOCE EARUM QUAE SUNT IN ANIMA PASSIONUM NOTAE.
SUNT ERGO. Cum intendat Aristoteles agere de propositione sic determinata, videns quattuor esse necessaria ad disputationem, scilicet rem intellectum litteras et voces, ostendit naturam eorum. Res est necessaria ad disputationem quia … nisi auditor intelligat nescit quid contradicat aut quid concedat; voces sunt necessariae ad disputationem quia per voces disputamus ad praesentes, per litteras ad absentes. Illatio sic: Quandoquidem mea intentio est agere de interpretatione, ergo dicam; inter causam et effectum.
Aliter: proposuit se tractaturum de interpretatione sed hoc ordine quod primitus de nomine et de verbo et per hoc potest intelligi quod nomen et verbum sunt interpretatio. Et idem infert sic: quandoquidem nomen et verbum sunt interpretatio, ergo ea quae sunt in voce, id est ipsae voces, sunt notae earum passionum, id est eorum intellectuum qui sunt in anima. Intellectus dicuntur passiones animae quia sicut aliquis patitur propter onus sic anima in intelligendo; locus est a partibus et a pari. Maxima propositio talis: Si aliquod par praedicatur de aliquibus partibus, et par illius paris praedicatur de toto illarum partium; sed interpretatio praedicaur de nomine et de verbo quae sunt partes vocis; ergo notae passionum, id est intellectuum, quae sunt in anima, quod est par ad interpretationem, praedicatur de voce.
ET EA QUAE SCRIBUNTUR EORUM QUAE SUNT IN VOCE.
ET EA. Istud officium habent voces quod notificant intellectus ƿ animae et ea quae scribuntur, id est litterae, sunt notae eorum quae sunt in voce, id est notificant ipsas voces.
ET QUEMADMODUM NEC LITTERAE OMNIBUS EAEDEM, SIC NEC EAEDEM VOCES.
ET QUEMADMODUM. Haec officia habent litterae et voces et etiam aliud habent, quod quemadmodum nec litterae sunt eaedam omnibus, sic nec voces sunt eaedem omnibus, id est diversae nationes utuntur diversis litteris in scribendo et diversis vocibus in loquendo.
QUORUM AUTEM. Litterae et voces non sunt eaedem apud omnes; sed passiones animae, id est intellectus, sunt eaedem omnibus; quorum intellectuum hae voces sunt notae, quorum, dico, primorum, id est digniorum. Intellectus dicuntur esse digniores vocibus quia voces sunt repertae propter intellectus notificandos; vel propter aliam causam intellectus dicuntur esse digniores quia intellectus sunt iidem apud omnes, voces vero permutabiles.
QUORUM AUTEM HAE PRIMORUM NOTAE, EAEDEM OMNIBUS PASSIONES ANIMAE SUNT, ET QUORUM HAE SIMILITUDINES, RES ETIAM EAEDEM.
ET QUORUM. Passiones, id est intellectus, sunt iidem apud omnes et caeterae res sunt eaedem apud omnes, quorum, id est quarum rerum, hae passiones, id est intellectus, sunt similitudines, id est imaginationes, quia intellectu imaginamur esse rei sicuti est.
Illud quod superius dixi quod voces non sunt eaedem apud omnes sed intellectus sunt iidem apud omnes, videtur esse falsum, quia, si volumus respicere ad individuales intellectus, quemadmodum vox alicuius vel existentis in eadem lingua vel in diversa non est idem individualiter quam intellectus alterius vel existentis in eadem lingua vel in diversa; vel si volumus respicere ad commune, quemadmodum omnes intellectus sunt iidem in suo communi, id est in intellectu, sic omnes voces sunt eaedem in suo communi, id est in voce.
Solutio: convenienter dictum est quod voces non sunt eaedem et quod intellectus est idem, quia, cum intellectus maneat idem apud exponentem, oportet illum uti diversis vocibus ad exponendum illum intellectum diversis nationibus diversarum linguarum.
DE HIS QUIDEM DICTUM EST IN HIS QUAE SUNT DICTA DE ANIMA; ALTERIUS EST ENIM NEGOTII.
DE HIS QUIDEM. Et haec sententia quod voces et litterae non sunt eaedem apud omnes et quod intellectus et res sunt idem non est noua, sed dictum est de his, id est de diversitate litterarum et vocum et de identitate rerum et intellectus in his quae sunt dicta De anima, id est in libro quem composuit Aristoteles De anima; in quibus non est ulterius immorandum propter illam supra dictam causam et etiam propter istam aliam: quia haec tractare est alterius negotii quam sit propositum.
EST AUTEM, QUEMADMODUM IN ANIMA ALIQUOTIENS QUIDEM INTELLECTUS SINE VERO VEL FALSO, ALIQUOTIENS AUTEM CUM IAM NECESSE EST HORUM ALTERUM INESSE, SIC ETIAM IN VOCE.
EST AUTEM. Superius dedit differentiam inter vocem et intellectum, ƿ nunc facit quamdam divisionem de intellectu gratia vocis, hanc scilicet quod intellectus alius est verus, alius est falsus, alius est neque verus neque falsus. In qua divisione ostendit convenire vocem et intellectum. Et in hoc quod tractat modo de intellectu videtur sibi contraire, quia promisit se non ulterius de intellectu tractaturum. Sed non agit eo modo de intellectu quem negavit. Negavit enim se ulterius tractaturum de identitate intellectus nec eo modo tractat, sed dat convenientiam in intellectum et vocem.
Continuatio: hoc supra dicto modo differunt voces et intellectus, sed in hoc conveniunt quod quemadmodum in anima etc.
CIRCA COMPOSITIONEM ENIM ET DIVISIONEM EST FALSITAS VERITASQUE.
CIRCA COMPOSITIONEM. Vere in voce est veritas et falsitas quia circa compositionem et divisionem est veritas et falsitas; a partibus vocis. Compositionem vocat affirmationem quia ostendit coniungi praedicatum subiecto. Divisionem vocat negationem quia dividit praedicatum a subiecto.
NOMINA IGITUR IPSA ET VERBA CONSIMILIA SUNT SINE COMPOSITIONE VEL DIVISIONE INTELLECTUI, UT 'HOMO' VEL 'ALBUM', QUANDO NON ADDITUR ALIQUID.
NOMINA IGITUR. Quandoquidem veritas et falsitas solummodo est circa compositionem vel divisionem, igitur nomina et verba ipsa, id est per se accepta, sunt consimilia intellectui enti sine compositione vel divisione, ut homo vel album quando non additur aliquid; locus est a contrariis. Maxime propositio: contraria contrariis conveniunt. Sed nomina et verbum per se accepta et compositio et divisio sunt contraria et consimilia intellectui sine compositione vel divisione, et veritas et falsitas item sunt contraria; ergo si veritas et falsitas convenit tantum compositioni et divisioni, consimilia intellectui sine compositone vel divisione convenit nominibus et verbis per se acceptis. Intellectum in compositione vocat compositum intellectum. Intellectus compositus est qui potest exponi per compositionem, id est per affirmationem. Intellectum in divisione vocat divisum intellectum. Divisus intellectus est qui potest exponi per divisionem, id est per negationem.
NEQUE ENIM ADHUC VERUM AUT FALSUM EST.
NEQUE ENIM. Bonum exemplum apposuit; neque enim est verus aut falsus intellectus adhuc, id est nisi aliquid convenienter addatur; commendatio exempli.
HUIUS AUTEM SIGNUM.
HUIUS AUTEM. Non tantum patet per ista simplicia nomina, id est per hominem et per album, quod nomina et verba per se accepta sunt consimilia intellectui sine compositione vel divisione, sed huius rei est hoc signum, id est hircoceruus de quo magis videtur.
'HIRCOCERUUS' ENIM SIGNIFICAT ALIQUID SED NONDUM VERUM VEL FALSUM, SI NON VEL 'ESSE' VEL 'NON ESSE' ADDATUR VEL SIMPLICITER VEL SECUNDUM TEMPUS.
HIRCOCERVUS ENIM. Vere hircoceruus est signum, quia hircoceruus significat aliquid; sed quod nondum verum vel falsum ƿ est, si non addatur vel esse vel non esse, scilicet est vel non est vel simpliciter, id est quod est vel non est principaliter praedicatur, ut homo est, homo non est, vel ita quod istud tempus, scilicet est vel non est sit secundum, id est adiacens praedicatum, ut homo animal est, homo animal non est.
Aliter: si non addatur aliquid vel simpliciter vel secundum praesens tempus, vel secundum aliud tempus, id est praeteritum et futurum.

Notes