Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-4/Chapter 15

From The Logic Museum
< Authors‎ | Ockham‎ | Summa Logicae‎ | Book III-4
Revision as of 13:37, 24 November 2013 by Edward Ockham (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search


Latin English
CAP. 15. DE FALLACIA PETITIONIS PRINCIPII.
Post fallacias penes quas peccant argumenta peccantia in forma dicendum est de fallaciis penes quas non peccant argumenta sophistica, sed penes quas peccat opponens in arguendo contra respondentem. Quarum prima est petitio principii, quae tunc accidit quando opponens, quamvis inferat conclusionem quam intendit, tamen non potest convincere respondentem, eo quod accipit quod deberet probare.
Et dicitur `petitio principii' non quia accipit illud idem quod deberet inferre, tunc enim nulla esset apparentia, sed dicitur opponens petere principium quando accipit aeque ignotum vel ignotius illo quod deberet inferre.
Et propter hoc semper potest respondens petere probationem assumpti quousque accipiat aliquid notius.
Fit autem ista fallacia multis modis. Uno modo fit quando arguitur a nomine synonymo ad synonymum; sicut sic arguendo `Marcus currit, igitur Tullius currit'.
Statim enim accipitur aliquid aeque ignotum cum conclusione inferenda.
Alius modus est quando arguitur a definitione exprimente quid nominis ad definitum vel e converso. Et hoc quia in omni disputatione debent praesupponi significata vocabulorum. Unde patet quod hic est petitio principii `ignis est productivus caloris, igitur ignis est calefactivus'. Alius modus est quando arguitur ab una convertibili propositione ad aliam, quarum neutra est prior vel notior alia; sicut hic `nullus musicus est grammaticus, igitur nullus grammaticus est musicus'. Unde universaliter quando assumitur aeque ignotum vel ignotius ipsi respondenti quam sit conclusio inferenda, est petitio principii. Sciendum est tamen quod quamvis respondens non possit convinci per rationem dum accipitur aeque ignotum vel ignotius, potest tamen convinci per auctoritatem, si velit auctoritatem recipere. Sicut si respondens nolens negare auctoritatem aliquam, neget istam `Marcus currit', quamvis opponens sic arguat `Tullius currit, igitur Marcus currit' non convincet eum; si tamen ostendit istam `Tullius currit' in auctore quem non vult negare, convincet eum sufficienter.
Et ita est de aliis.

Notes