Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-4/Chapter 7
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-4
Jump to navigation
Jump to search
| Latin | English |
|---|---|
| CAP. 7. DE TERTIO MODO AMPHIBOLIAE. | Chapter 7. On the third mode of amphiboly, |
| Tertius modus amphiboliae est quando oratio per se prolata tantum habet unum sensum et ex hoc quod coniungitur alteri orationi potest habere plures sensus. | The third type of amphiboly is when a sentence uttered by itself has only one meaning and from the fact that it is connected to another sentence it can have several meanings. |
| Vel propter protervos potest dici quod tertius modus amphiboliae est quando oratio per se prolata caret aliquo sensu, quem tamen habere potest ex adiunctione ipsius ad aliam orationem. | Or, for the insistent, it may be said that the third mode of amphiboly is when the speech uttered by itself lacks some meaning, which it may have, however, by joining it to another speech. |
| Sicut ista propositio `scit saeculum' non habet nisi unum sensum, scilicet quod saeculum scit aliquid; et tamen si praeponatur ista propositio `Plato videt Sortem', ut dicatur sic `Plato videt Sortem et scit saeculum', potest habere alium sensum, scilicet istum `Plato habet scientiam de saeculo'. | Just as the proposition `He knows the age' has only one meaning, namely that the age knows something; and yet if the proposition `Plato sees Socrates' is put before it, so that it is said thus `Plato sees Socrates and knows his age, it can have another meaning, namely that `Plato has knowledge of his age.' |
| Est autem sciendum quod modus iste frequenter contingit in oratione in qua ponitur pronomen relativum. Aliquando enim pronomen positum in una oratione sine adiunctione alterius orationis non potest esse nisi demonstrativum, si tamen aliqua oratio praecedat, potest esse relativum, sicut est de isto pronomine `iste'. | It must be known that this mode frequently occurs in speech in which a relative pronoun is used. For sometimes a pronoun placed in one sentence without the addition of another sentence can only be demonstrative, but if some sentence precedes it, it can be relative, as is the case with this pronoun 'this'. |
| Unde ista non est distinguenda penes amphiboliam `illa salvavit', sed si ista propositio praecedat `mulier damnavit' et sic dicatur `mulier damnavit et illa salvavit', modo distinguenda est, eo quod potest esse relatio personalis vel simplex, secundum modum loquendi grammaticorum, hoc est dictu, eo quod potest referre antecedens pro eodem numero vel pro eadem specie. | Wherefore this is not to be distinguished by the amphibole, `she saved,' but if this proposition is preceded by `the woman condemned,' and thus it is said, `the woman condemned and she saved,' it is only to be distinguished by the fact that the relation may be personal or simple, according to the manner of speaking of the grammarians, that is to say, by the fact that the antecedent may refer to the same number or to the same species. |
| Primo sensu est falsa, secundo sensu est vera. Est etiam sciendum quod potest contingere talis multiplicitas ex tali relativo eo quod potest referre pro eodem numero vel pro eadem specie; aliquando autem relatio potest ferri ad significationem, aliquando ad vocem tantum. Et penes istum modum possunt distingui istae orationes `homo albus est homo et iste differt ratione ab homine', nam si relatio referatur ad vocem vel conceptum, vera est, sed si ad rem significatam, falsa est. Et similiter, sicut tales propositiones ubi ponitur hoc relativum `iste' possunt distingui, ita propositiones multae in quibus ponitur hoc relativum `qui' possunt distingui. | |
| Utrum tamen ista distinctio sit penes aequivocationem vel penes amphiboliam, et si penes amphiboliam, penes quem modum sint distinguendae, causa brevitatis omitto prolixe discutere. | |
| Hoc tamen sufficiat scire pro nunc quod tales propositiones sunt distinguendae `aliqua quae differunt ratione, sunt idem realiter'. Unus sensus est iste `aliqua differunt ratione et illa eadem numero sunt idem realiter', et iste sensus est falsus, nam quae differunt ratione, sunt diversa definibilia vel sunt diversae rationes, sed nec diversa definibilia nec diversae rationes sunt una res. | |
| Alius sensus est iste `aliqua differunt ratione, et tamen de illis significative sumptis praedicatur esse idem realiter' vel `illud quod importatur per utrumque et pro quo supponit utrumque est idem realiter', et ita fit relatio ad rem, non ad signum. | |
| Sed in ista `aliqua sunt idem realiter, quae differunt ratione' sub illo sensu in quo est vera fit relatio ad voces vel ad signa, sicut in tali propositione `dat Deus aureolam, quod habetur ab auro'. | |
| Sic possent tales distingui `homo est musicus, quod dicitur a musica'. Et sicut tales propositiones possunt distingui ubi ponitur hoc relativum `qui', sic etiam possunt propositiones distingui ubi in secunda oratione supprimitur pronomen relativum sed subintelligitur, scilicet tales: homo et homo albus sunt idem realiter et differunt ratione; materia et privatio sunt unum numero et differunt ratione; subiectum et praedicatum sunt unum numero et differunt ratione; intellectus et voluntas sunt idem realiter et differunt ratione; et multae consimiles distinguendae sunt penes amphiboliam. Et universaliter omnis oratio de qua diversi capiunt diversos sensus, quae diversitas sensuum non oritur ex una dictione praecise posita in una oratione, nec ex diversa punctuatione earundem dictionum sub eodem ordine, nec ex diverso accentu, distinguenda est penes amphiboliam, et hoc penes primum modum, secundum vel tertium. | |
| Si dicatur quod ista multiplicitas in ista oratione `Sortes et Sortes albus sunt idem realiter et ista differunt ratione' oritur ex hac dictione `ista', igitur hic est aequivocatio: Similiter, multiplicitas istius `aliqua quae sunt idem realiter distinguuntur ratione' oritur ex hac dictione `quae', igitur hic est aequivocatio et non amphibolia: Dicendum est quod non est magna cura pro nunc sive assignetur ibidem aequivocatio vel amphibolia, quia forte potest esse ibi tam amphibolia quam aequivocatio, nec est inconveniens quod fallaciae istae concurrant. | |
| Unde in prima est amphibolia pro tanto quod nulla est ibi multiplicitas nisi una oratio alteri coniungatur. In secunda autem est amphibolia eo quod oritur diversitas sensuum ex hoc quod eadem oratio diversis orationibus exprimi potest, quamvis illud non sufficiat ad multiplicitatem amphiboliae. | |
| Potest tamen dici quod in talibus est secundus modus amphiboliae, quia proprie per tales orationes importatur quod illa eadem et non alia quae differunt ratione sunt una res. | |
| Quod est impossibile. Improprie autem importatur per hoc quod illa eadem quae habent distinctas definitiones verificantur de eodem pro eodem, non tamen pro se, sed pro illo eodem quod significant; sicut isti termini `album' et `musicum' habent diversas definitiones exprimentes quid nominis, et tamen significant eundem hominem et supponunt pro eodem homine, sic dicendo `album est musicum'. | |
| Et ita illa quae distinguuntur ratione sunt termini, sed illud quod est idem realiter est aliqua res importata per terminum. Quod non est aliud quam dicere quod signa sunt distincta et significatum est idem. |