Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 42

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ CAP. 42. QUID EST POSITIO IMPOSSIBILIS?.
Positio impossibilis est quando ponitur aliqua propositio impossibilis. Et sciendum est quod multum refert ponere unam propositionem impossibilem et accipere unam consequentiam in qua unum impossibile infertur ex alio impossibili.
Sicut multum refert ponere istam propositionem `homo est rudibilis' et inferre istam consequentiam `si homo est asinus, homo est rudibilis'. Similiter multum refert ponere istam propositionem `Deus non est Deus' et inferre istam consequentiam `si Deus non est, Deus non est Deus'; propter quod ista condicionalis sive consequentia concedenda est et positio non est recipienda, et quandoque positio est recipienda tamquam impossibilis et sustinenda est in positione impossibili.
Et tamen consequentia seu condicionalis bona est; sicut ista consequentia bona est `Deus non est tres personae, igitur Deus non est Deus'; et tamen antecedens potest recipi in positione impossibili et debet negari consequens.
Similiter ista consequentia est bona `Spiritus Sanctus non procedit a Filio, igitur Spiritus Sanctus non distinguitur a Filio', et tamen in positione impossibili debet recipi antecedens et negari consequens.
Ex quo patet quod multae consequentiae seu condicionales verae sunt et tam antecedens quam consequens est impossibile, et tamen antecedens potest recipi et sustineri et consequens negari.
Unde circa istam positionem impossibilem est sciendum quod non quaelibet propositio impossibilis est admittenda, quia illa propositio impossibilis quae manifeste apud omnem intellectum infert contradictoria non est admittenda.
Unde illa sola propositio impossibilis ex qua per regulas et propositiones per se notas, de quibus nullus intellectus dubitare potest, non possunt inferri contradictoria, est recipienda in positione impossibili.
Unde tales propositiones `Deus non est Deus', `Deus non est sapiens'; `homo non est risibilis' et huiusmodi possunt recipi in positione impossibili. ƿ Ex isto patet quod regulae datae de positione possibili, scilicet quod omne sequens est concedendum et omne repugnans est negandum, non sunt generaliter servandae in positione impossibili, sed sunt magis restringendae.
Unde ista regula potest dari: omne sequens ex posito consequentia naturali et simplici, tenente virtute propositionis vel regulae per se notae, est concedendum. Ex quo sequitur quod in positione impossibili quod sequitur ex positis vel bene concessis syllogistice, est concedendum.
Similiter quod sequitur virtute talium regularum debite circumstantionatarum `ab universali ad exclusivam de terminis transpositis est bona consequentia', `ab affirmativa de praedicato infinito ad negativam de praedicato finito est bona consequentia' et huiusmodi, est concedendum.
Si enim tales consequentiae negarentur, nulla posset esse disputatio.
Illud autem quod sequitur consequentia ut nunc vel consequentia materiali vel alia consequentia quam tali, potest negari, quantumcumque veraciter sequeretur ex posito. Et similiter, proportionaliter, dicendum est de negatione repugnantis. Ex isto patet, sicut tactum est prius, quod quandoque aliqua consequentia vel condicionalis est concedenda et tamen potest antecedens sustineri sine consequente, etiam quando antecedens includit contradictionem. Unde si quaeratur sic `utrum Spiritus Sanctus non distingueretur a Filio si non procederet ab eo', respondendum est quod sic, quia per istam quaestionem non quaeritur nisi de veritate istius condicionalis `si Spiritus Sanctus non procedit a Filio, Spiritus Sanctus non distinguitur a Filio', quae vera est, quamvis non sit evidenter vera.
Unde multae consequentiae bonae sunt et multae condicionales verae, quamvis non sint evidentes nobis. ƿ Similiter, si quaeratur `an si Deus sit, Deus sit trinus et unus', respondendum est quod sic, quamvis infidelis errans aliter responderet, quia illa condicionalis vera est, quamvis non sit evidens.
Si autem quaeratur, an posito tamquam impossibili quod Spiritus Sanctus non procedat a Filio, concedendum sit tamquam sequens quod Spiritus Sanctus non distinguitur a Filio, dicendum est quod non.
Quia enim ista condicionalis non est evidens nec potest evidenter sciri `si Spiritus Sanctus non procedat a Filio, non distinguitur a Filio', ideo quamvis ista ponatur tamquam impossibilis `Spiritus Sanctus non procedit a Filio', non est ista concedenda `Spiritus Sanctus non distinguitur a Filio'.
Ex istis patet quod multae propositiones includentes contradictionem, hoc est inferentes contradictoria, possunt poni positione impossibili, nec propter hoc sunt contradictoria concedenda, quia facta positione tali non omne sequens ex posito est concedendum, sed multa sequentia sunt neganda vel non concedenda.
Omnia enim quae non sequuntur evidenter, ita quod consequentia talis non potest fieri evidens ex naturalibus, non sunt concedenda propter positum; et hoc sive positum sit una propositio categorica sive sit copulativa ex multis categoricis.
Quandoque enim una propositione impossibili posita et non alia, aliqua propositio est neganda; et si alia esset posita cum prima, illa esset concedenda. Sed numquid talis positio impossibilis est utilis? Dicendum quod quandoque talis positio est utilis.
Per talem enim positionem aperitur via ad sciendum quae consequentiae sunt bonae et evidentes et quae non sunt evidentes, ex quibus potest cognosci distinctio terminorum et ordo eorum, et quandoque potest per talem modum investigari aliquarum rerum distinctio.

Notes