Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 37

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 37. DE REGULIS PER QUAS POTEST PROBARI ALIQUID ESSE AEQUIVOCUM.
Post haec videndum est de regulis quibus potest probari aliquid esse aequivocum. Et primo ponendae sunt regulae quas ponit Aristoteles I Topicorum. Est autem regula sua prima talis: quod contrariatur diversis, est aequivocum. Pro ista regula et aliis sequentibus est primo notandum in generali quod aequivocatio, cum non sit nisi nominis, --- quod est vox ad placitum significativa, et per consequens non est aliqua aequivocatio nisi ad placitum ---, non potest sciri quae vox est aequivoca et quae non, nisi coniciendo ex dictis auctorum an imposuerint vel utebantur una impositione nominis vel pluribus.
Hoc autem non potest sciri nisi per hoc quod in uno loco attribuebant aliquod praedicatum nomini et in alio loco attribuebant eidem aliquid aliud, repugnans primo.
Et per hoc potest haberi aequivocatio. Et ideo quando aliquid contrariatur pluribus, ita quod invenitur in aliquibus locis unum contrariari illi universaliter sumpto et in aliis reliquum contrariari eidem universaliter sumpto, tunc manifestum est illud aequivoce accipi.
Et ideo si aliquando inveniatur ista propositio `omni acuto contrariatur grave' et aliquando ƿ ista `omni acuto contrariatur obtusum', manifestum est quod taliter utentes hac voce `acutum' aequivoce utebantur, quia si `acutum' esset univocum, manifestum est quod utraque propositionum praedictarum esset falsa.
Si enim `acutum' esset univocum acuto in voce et acuto in magnitudine, haec esset falsa `omni acuto contrariatur grave' pro multis singularibus, sicut manifeste patet.
Et similiter patet manifeste quod alia esset falsa. Et ita ex hoc quod auctores tales universales concesserunt, oportuit eos vel mentiri vel uti aequivoce eadem voce.
Si autem posuissent tantum indefinitas, quae non inferunt universales praedictas, non posset concludi illam vocem esse aequivocam. Aliud est etiam notandum quod Philosophus vult hic quod illud quod est aequivocum, habet contrarium.
Ex quo patet quod cum sola vox sit aequivoca, ipsamet vox habet contrarium; et ex quo vox talis non contrariatur voci alteri tamquam sibi incompossibili in eodem subiecto, non plus quam alteri, oportet necessario quod Aristoteles aequivoce utatur hac voce `contrarium'.
Quod verum est.
Quomodo autem hoc nomen `contrarium' est aequivocum, dictum est alibi, scilicet in libro Praedicamentorum. Secunda regula est talis, et est regula Aristotelis: si nomini proposito sint plura contraria, quamvis contenta sub aliquo uno nomine, illud nomen erit aequivocum; sicut `album' est aequivocum, nam sibi contrariatur `nigrum', quod est aequivocum ad vocem et ad colorem.
Quod autem ista sint aequivoca patet, quia sensibus diversis apprehenduntur. Notandum quod non ex hoc praecise quod aliqua apprehenduntur a diversis sensibus contingit inferre quod nomen commune eis est aequivocum; tunc enim `qualitas' esset nomen aequivocum, quod falsum est.
ƿ Sed quando aliqua apprehenduntur a diversis sensibus, tunc nomen commune eis, cui aliquando universaliter sumpto attribuitur apprehendi ab uno illorum sensuum et aliquando eidem universaliter sumpto attribuitur apprehendi ab alio sensu, est aequivocum eis.
Ita est de exemplo Aristotelis. Nam aliquando auctores dicunt quod omne album est apprehensibile a visu, sicut naturales; aliquando autem dicunt quod omne nigrum est apprehensibile ab auditu, sicut musici. Et ita oportet quod aequivoce utantur hac voce `album' et hac voce `nigrum'. Non sic autem invenitur aliquando quod omnis qualitas apprehenditur a visu et aliquando quod omnis qualitas apprehenditur ab auditu vel alio sensu. Tertia regula est: si nomen propositum aliquando habeat contrarium et aliquando non, est aequivocum; sicut delectationi in potu est aliquid contrarium, delectationi secundum scientiam nihil est contrarium; similiter amare secundum animam est aliquid contrarium et amare secundum corpus nihil est contrarium; igitur tam `delectatio' quam `amare' est aequivocum. Notandum quod non ex hoc praecise quod unum contentum habet contrarium et non reliquum potest ostendi quod illud commune nomen est aequivocum; tunc enim `qualitas' esset nomen aequivocum; sed ex hoc quod aliqui attribuunt aliquando `habere contrarium' illi nomini universaliter sumpto et aliquando negant, sequitur quod aequivoce utantur hoc nomine.
Aliud notandum est quod illa quae dicit Aristoteles de delectatione et amare, dicit gratia exempli, et ideo non est multum curandum de eis. Quarta regula est: si aliqua contenta sub nomine communi habeant aliquod medium, et aliqua non habent medium, vel si habent medium non tamen idem medium, tunc illud nomen commune est aequivocum; sicut `album' et `nigrum' habent medium in colore, manifestum est, ƿ sed in voce vel non habent medium vel habent aliud medium, scilicet `raucum', ideo tam `album' quam `nigrum' est aequivocum.
Ista regula est intelligenda sicut praecedentes, quando scilicet talibus universaliter sumptis attribuitur aliquod medium habere et aliquando negatur ab eis medium vel attribuitur aliud medium.
Quinta regula est: si aliqua contenta habeant plura media et aliqua non, tunc nomen commune est aequivocum; sicut `album' et `nigrum' in colore habent plura media, in voce non, ideo `album' et `nigrum' sunt aequivoca.
Notandum quod quando Philosophus dicit album colorem non loquitur proprie sed improprie, ponendo concretum pro abstracto, hoc est album pro albedine, quae est color. Sexta regula est: si unum contrariorum dicitur multipliciter, reliquum dicitur multipliciter; sicut `non videre' est aequivocum, scilicet ad non habere potentiam visivam et ad non uti potentia visiva, ideo `videre' est aequivocum.
Sciendum est quod ista regula, sicut quaelibet talis, `si unum contrariorum est aequivocum, reliquum est aequivocum'; `si unum privative oppositorum est aequivocum, reliquum est aequivocum', est intelligenda quando sibi opponuntur tali genere oppositionis in utroque sensu; si autem non, tunc non oportet quod si unum oppositorum est aequivocum quod reliquum sit aequivocum.
Septima regula est una quae dicta est, scilicet: si unum privative oppositorum est aequivocum, reliquum est aequivocum; sicut si `sensibile' sit aequivocum, quia aliquid dicitur sensibile secundum animam, puta quod habet animam sensitivam, et aliquid dicitur sensibile secundum corpus, puta quod potest sentiri, oportet quod `insensibile' sit aequivocum.
Et qualiter ista regula intelligenda sit, dictum est prius.
Octava regula est: si casus est aequivocum, et coniugatum est aequivocum et e converso; sicut quia `iuste' dicitur aequivoce, etiam ƿ `iustum' dicitur aequivoce. Et similiter, si `sanativum' dicitur aequivoce, et `sanative' dicitur aequivoce. Qualiter autem debeat cognosci quod casus vel coniugatum dicitur aequivoce, non potest sciri nisi per auctores, quia aliquando attribuunt aliquid universaliter casui vel coniugato et aliquando dicunt contrarium. Nona regula est: quando aliqua contenta sunt in diversis praedicamentis, nomen commune eis est aequivocum.
Sed est sciendum quod ista regula, sicut praecedentes, debet intelligi quando aliquando illi nomini sumpto universaliter diversa praedicamenta non ordinata attribuuntur. Sicut delicati dicunt quod omnis cibus bonus est effectivus voluptatis, medici dicunt quod omnis cibus bonus est effectivus sanitatis; et ideo cum aliquid sit effectivum voluptatis quod non est effectivum sanitatis et e converso, manifestum est quod isti et illi aequivoce utuntur hoc nomine `bonus'.
Similiter morales dicunt quod ille est bonus quia est iustus, castus vel fortis. Et ita patet quomodo hoc nomine `bonus' diversi utuntur aequivoce. Ita est de hoc nomine `album', et de hoc nomine `acutum', et sic de aliis. Decima regula est: si nomen propositum sit in diversis generibus non subalternis, erit aequivocum. Notandum quod istae duae regulae sunt intelligendae sicut praecedentes, et simul cum hoc sunt intelligendae quando illa genera non subalterna sic non subalternantur quod unum necessario removetur a reliquo universaliter sumpto. Si enim unum praedicetur de reliquo particulariter sumpto, non oportet. Et per hoc patet quod per istas regulas non potest probari quod idem non potest esse in diversis praedicamentis, cum aliquando unum praedicamentum praedicetur de reliquo. Nec potest probari quod idem non possit esse in diversis generibus non subalternis nisi unum removeatur universaliter a reliquo, et hoc necessario.
Undecima regula est: si unum contrariorum sit aequivocum, reliquum est aequivocum.
ƿ Duodecima regula est: quando aliquid attribuitur multis, definienda sunt composita ex illis multis et illo uno; et si illis multis ablatis non remanet idem nomen, illud erit aequivocum. Sicut `album' convenit et voci et corpori, et ista duo composita `album corpus' et `alba vox' sunt definienda, sic `album corpus est res informata tali colore', vox alba definitur sic `qualitas bene audibilis'; et manifestum est quod istae duae definitiones non sunt eaedem, et ideo `album' est aequivocum.
Aliter potest dici, et melius, quod illud commune est definiendum, ita tamen quod illa quibus convenit ponantur ibidem; et tunc, si illis ablatis quod remanet non est idem, illud nomen erit aequivocum.
Sicut naturalis si definiat album, dicet sic `album est corpus habens talem colorem', musicus definiet sic `album est vox bene audibilis'. Et manifestum est quod ablatis istis duobus `corpus' et `vox', quod remanet non est idem, ideo `album' est aequivocum.
Decima tertia regula est: si contenta non sunt comparabilia secundum magis et minus nec secundum aeque, nomen commune eis est aequivocum.
Et intelligenda est ista regula sicut praedictae. Decima quarta regula est: illud nomen quod est differentia diversorum generum non subalternatim positorum, est aequivocum; sicut `acutum' est differentia vocis, quia dividit vocem, et est differentia magnitudinis, ideo `acutum' est aequivocum.
Sciendum est quod quamvis de eadem differentia possint praedicari diversa genera non subalternatim posita, non tamen idem potest esse differentia divisiva diversorum generum, sicut dicit hic Aristoteles.
Decima quinta regula est: illud quod dividitur per differentias diversas in diversis locis, est aequivocum; sicut `color' aliter dividitur in naturali philosophia et in musica et in rhetorica, ideo `color' est aequivocum.
Intelligendum est quod non accipitur hic differentia praecise pro differentia essentiali, sed etiam pro differentia accidentali. ƿ Decima sexta regula est: si idem nomen aliquando ponitur species unius et aliquando differentia alterius, illud nomen est aequivocum.
Notandum est etiam quod, generaliter, quando aliquod nomen vel dictio quaecumque secundum usum recte loquentium et intelligentium attribuitur alicui universaliter sumpto, et alibi secundum usum recte loquentium et intelligentium, sive in illa scientia vel arte sive in alia, sive etiam in illo idiomate sive in alio, invenitur aliquid aliud secundum vocem sibi attribui, vel ipsum alteri, ex quo sequitur aliquid repugnans priori, illud est aequivocum vel saltem accipitur aequivoce.
Pro quo sciendum est quod aliud est `esse aequivocum' et aliud `sumi aequivoce'.
Nam illud est aequivocum quod significat plura aequivoce, sed illud accipitur aequivoce quod vel significat plura aequivoce vel stat pro pluribus aequivoce. Sed ista distinctio declarabitur inferius, cum tractabitur de fallacia aequivocationis.

Notes