Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 30

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 30. DE REGULIS DESERVIENTIBUS CONSEQUENTIIS QUAE SUNT DE EODEM ET DIVERSO.
Istis visis ponendae sunt aliquae regulae Aristotelis de `eodem'. Et est una talis: si principale est idem principali, et coniugatum est idem coniugato, et casus casui.
Ista regula tenet e converso sicut sic, quamvis ista regula non sit ita generalis sicut `si coniugatum de coniugato et principale de principali'. Nam non sequitur `album est dulce, ƿ igitur albedo est dulcedo', sed bene sequitur `album et dulce sunt idem, hoc est, habent eandem definitionem vel unum est definitio alterius; igitur albedo et dulcedo sunt idem, hoc est, habent eandem definitionem'.
Sciendum est tamen quod ista regula non valet nisi quando coniugatum non mutat significationem principalem.
Alia regula est: si oppositum est idem opposito, et propositum est idem proposito. Alia regula est: si sint eaedem generationes et corruptiones, effectiva et corruptiva sunt eadem, hoc est, nomina eis correspondentia habent eandem definitionem.
Alia regula est: si aliquid dicitur de duobus per superabundantiam, oportet illa esse idem numero vel oportet unum contineri sub altero.
Sciendum quod aliter accipit hic Philosophus `idem numero' et in I Topicorum. Accipit enim `idem numero' hic pro synonymis, ibi autem accipit `unum numero' pro uno quod non est multa.
Pro quo est intelligendum quod aliqua esse idem, hoc est, aliqua habere eandem definitionem, contingit dupliciter: vel quod habeant eandem definitionem convertibilem cum utroque, et illa dicuntur esse `unum numero' in proposito, et sunt synonyma.
Vel possunt aliqua habere eandem definitionem, ita tamen quod est convertibilis cum uno et non cum reliquo; sicut `homo' et `animal' habent eandem definitionem, ita tamen quod est convertibilis cum uno et non cum reliquo, et talia sunt ordinata secundum superius et inferius.
Alia regula est: quae non sunt eadem eidem, non sunt eadem inter se.
Alia regula est: quando illa quibus aliqua accidunt non sunt idem vel e converso, ipsa non sunt eadem inter se. Alia regula est: quae non sunt in eodem praedicamento, ipsa non ƿ sunt eadem; sicut `homo' et `albedo' non sunt idem, quia non sunt in eodem praedicamento. Notandum est hic quod quamvis illa quae sunt in diversis praedicamentis de se mutuo praedicentur, sicut tales sunt verae `homo est pater', `animal est quantitas', `Sortes et Plato sunt duo', et sic de aliis, tamen numquam talia sunt idem, hoc est, numquam habent eandem definitionem. Quamvis enim homo sit pater et similiter paternitas, si paternitas supponat pro aliqua una re, tamen alia est definitio hominis et patris sive paternitatis. Et ita ista regula est generalis, quod numquam illa quae sunt in diversis praedicamentis sunt idem, non obstante quod unum talium vere praedicetur de reliquo et universaliter sumpto. Ex quo sequitur quod ex ista regula non potest argui quod unum praedicamentum non praedicetur de reliquo. Unde sicut homo et album non sunt idem, loquendo de `eodem' sicut accipitur in proposito, et tamen hoc non obstante homo vere est albus, nec album est alia res ab homine, ita non obstante quod substantia et quantitas non sunt idem accipiendo `idem' sicut hic accipitur, quia scilicet non habent eandem definitionem, tamen substantia vere et realiter est quantitas, secundum principia Aristotelis. Ita est etiam de linea, superficie et corpore quod non sunt idem, et tamen vere linea est corpus et superficies et e converso. Notandum est etiam quod ista regula intelligenda est de illis quae sunt in praedicamento. Si enim aliqua non sunt in praedicamento, tunc non sequitur `non sunt in eodem praedicamento, igitur non sunt idem'. Alia regula est: illa quae non habent idem genus proximum, non sunt idem.
Et debet ista regula intelligi sicut prior. Alia regula est: illa quae non habent eandem differentiam, non sunt idem. Et intelligitur sicut duae praecedentes. Alia regula est: illa quorum unum suscipit magis et minus et reliquum non suscipit magis et minus, non sunt idem. ƿ Notandum quod ista regula intelligenda est sicut praecedentes, videlicet quando unum suscipit magis et minus et non reliquum non sunt idem, hoc est, non habent eandem definitionem. Hoc tamen non obstante unum poterit vere praedicari de reliquo. Nam album suscipit magis et minus et homo non suscipit magis et minus, et tamen homo vere est albus. Similiter ignis non suscipit magis et minus et calidum suscipit magis et minus, et tamen omnis ignis est calidus; sed ignis et calidum non sunt idem, hoc est, non habent eandem definitionem. Per istud patet quod talia argumenta non valent `homo non est magis et minus substantia et est magis et minus quantus, igitur homo est alia res a quanto'; sed sequitur `igitur homo et quantum non sunt idem, hoc est, non habent eandem definitionem'. Alia regula est: quando aliqua suscipiunt magis et minus sed non simul, non sunt idem; sicut album et simile suscipiunt magis et minus sed tamen non simul, quia aliquando ex hoc quod aliquid fit albius, fit minus simile minus albo, ideo album et simile non sunt idem.
Et est ista regula intelligenda sicut priores, scilicet quod non habent eandem definitionem; tamen cum hoc stat quod unum vere praedicetur de reliquo et quod nulla res importetur per unum quin importetur per reliquum.
Sed in tali casu requiritur quod aliquid significetur vel consignificetur per unum quod non eodem modo importetur per reliquum; sicut se habent `album' et `simile' sive `quale' et `simile'.
Nam nihil importatur per `quale' quin importetur per `simile' et e converso. Non tamen eodem modo; nam `quale' importat omne subiectum qualitatis praecise in recto, `simile' importat subiectum tam in recto quam in obliquo, et hoc saltem aequivalenter. Quod patet per definitionem `similis'. Nam `simile' definitur sic, vel est definitio aequivalens suae definitioni: simile est quale coexsistens, hoc est simul tempore exsistens, cum alio habente qualitatem eiusdem speciei specialissimae. Hoc patet, quod ƿ in ista definitione ponitur unum nomen in recto, significans subiectum qualitatis, et aliud in obliquo, similiter significans subiectum qualitatis.
Ex isto patet quod per istam regulam non potest probari quod `simile' importet aliam rem a re importata per `quale', et ita non potest probari per istam regulam quod relatio est alia res ab absoluto.
Per idem etiam patet quomodo linea, superficies et corpus sunt idem realiter, hoc est, quod realiter linea est superficies et corpus et e converso. Et tamen aliquando eadem linea est maior et superficies minor et corpus minus, sine additione omnis novae rei inhaerentis vel facientis unum cum priori, et e converso contingit similiter.
Unde si aliqua res, puta corpus, trahatur in longum et non in latum, linea est modo maior quam prius et superficies non est maior, sed poterit esse minor, et tamen eadem res est linea et superficies.
Nec aliqua res est addita, nec aliqua res quae fuit pars est deperdita, sed solum dicitur ista linea maior quia illud corpus modo coexsistit corpori longiori, vel coexsisteret si aliud corpus illud ambiret.
Dicitur autem superficies minor, quia coexsistit corpori minus lato; nam quamvis sequatur `latitudo a est minor latitudine b, igitur latitudo a non est latitudo b', non tamen sequitur `latitudo a fuit minor latitudine b, igitur latitudo a non fuit latitudo b', quia eadem latitudo aliquando fuit maior, aliquando minor.
Et ita patet quod idem aliquando est latius, aliquando brevius et quandoque longius, et tamen longitudo non est alia res a latitudine; sed non habent eandem definitionem, et ad hoc sufficit diversitas connotatorum.
Et ideo notandum est quod Aristoteles et alii philosophi et etiam Sancti frequenter quando dicunt aliqua non esse idem vel distingui vel esse distincta, non intendunt unum removere ab alio, ita quod unum non praedicetur vere de reliquo, sed intendunt dicere quod habent diversam definitionem et quod frequenter vere poterit unum removeri ƿ a reliquo.
Quod potest frequenter contingere sine mutatione ipsius de quo praedicatur, propter mutationem alicuius alterius. Et etiam potest hoc aliquando contingere propter solum motum localem, per quem nihil adquiritur inhaerens, quamvis frequenter locus ambiens adquiratur.
Et sic dicit Philosophus quod motus et tempus non sunt idem, nec punctus et linea, nec homo et album, nec Deus et creare sunt isto modo idem; et ita est de multis aliis auctoritatibus, quae praedicto modo glossari debent.
Alia regula est: illa non sunt idem quae non faciunt idem ex hoc quod apponuntur eidem. Alia regula est: illa non sunt idem quando remanent idem quocumque istorum ablato.
Alia regula est: si ex quacumque positione sequatur interemptio unius et non alterius, illa non sunt idem realiter. Verbi gratia posito quod nihil esset albedo, sequeretur quod albedo non esset, et tamen non sequeretur ex hoc quod homo non esset, et ideo homo et albedo non sunt idem.
Et est ista regula intelligenda sicut priores. Nam ex hoc quod aliqua positione facta sequitur quod esse negatur ab uno et non ab alio, non sequitur quod unum vere negetur a reliquo, sed sequitur quod non sunt idem definitione. Verbi gratia per hoc quod aliqua positione facta sequitur quod quantitas non sit, et tamen ex eadem positione non seƿquitur quod substantia non sit, et tamen ex hoc non potest inferri quod substantia non sit quantitas, sed potest inferri quod substantia et quantitas non habent eandem definitionem.
Et si hoc sequatur ex positione possibili, potest inferri quod haec sit possibilis `substantia non est quantitas', cum quo tamen stat quod substantia vere et realiter sit quantitas, sicut ex aliqua positione sequitur quod creans non sit, et tamen ex tali positione non sequitur quod Deus non sit.
Et propter hoc potest inferri quod alia est definitio Dei et creantis, sed ex hoc non potest concludi quod Deus sit alia res a creante. Sed quia hoc potest inferri ex positione possibili, puta ponendo quod nulla creatura sit, ideo bene contingit inferre quod haec est possibilis `Deus non est creans' et e converso.
Similiter ex hoc quod aliqua positione facta sequitur formaliter quod Deus non est iustus, et tamen ex eadem positione non sequitur ita formaliter quod Deus non est intelligens, non potest inferri quod iustitia Dei non est intelligentia Dei; nec etiam potest inferri quod iustitia Dei non sit formaliter intelligentia Dei sive sapientia Dei, sed bene potest inferri quod iustitia et sapientia non sunt idem, hoc est, quod isti termini non habent eandem definitionem.
Quod verum est.
Et tamen iustitia et sapientia Dei, sumptis terminis personaliter et significative, sunt idem omnibus modis. Alia regula est: si unum praedicetur de aliquo et non aliud, vel e converso, illa non sunt idem.
Alia regula est quod illa non sunt idem quorum unum potest esse sine altero sive altero non exsistente. Sciendum quod ista regula valet semper ad probandum aliqua non esse idem, hoc est non habere eandem definitionem, sed non valet semper ad probandum unum vere negari ab alio, ipsis terminis personaliter et significative acceptis.
Pro quo sciendum quod quamvis talis modus arguendi valeat `omne a est; b non est; igitur b non est a'; et similiter talis modus arguendi valet `hoc a est; hoc b non est; igitur hoc b non est hoc a', arguendo sic ex ƿ singularibus.
Tamen talis modus arguendi non valet `possibile est quod haec sit vera: hoc a est, dum haec est vera: hoc b non est; igitur hoc b non est hoc a'. Sicut non sequitur, posito quod Sortes sit albus, `possibile est quod haec sit vera: Sortes est, dum haec est vera: hoc album non est; igitur hoc album non est Sortes'.
Sed bene sequitur ista conclusio quod `haec est possibilis: hoc album non est Sortes'; quod est verum, quia posito quod Sortes non sit albus, tunc haec est vera `hoc album non est Sortes'; et bene sequitur etiam quod `hoc album' importat sive connotat aliquid quod non est eodem modo connotatum vel importatum per `Sortes' vel e converso.
Per ista patet quod talis modus arguendi non valet `possibile est quod album sive albedo sit, et tamen quod nulla similitudo sit, igitur similitudo est alia res ab albedine'. Immo etiam non sequitur ex hoc quod similitudo non sit albedo; sicut non sequitur `possibile est quod album sit et tamen quod simile non sit, igitur simile non est album'.
Eodem modo non sequitur `possibile est quod substantia exsistente quantitas vel figura triangularis non sit, igitur quantitas vel figura triangularis non est substantia'; sed bene sequitur quod `haec est possibilis: quantitas non est substantia'.
Et tamen in rei veritate quantitas est substantia, secundum principia Aristotelis. Sed numquid ista forma arguendi valet: quandocumque aliqua sic se habent quod unum illorum manet altero non exsistente, illa sunt distincta realiter; sed albedo potest manere similitudine non exsistente sive non manente; igitur album et similitudo distinguuntur realiter? Dicendum quod talis forma arguendi non valet generaliter. Unde non sequitur: quandocumque aliqua sic se habent etc.; sed Deus potest manere sive exsistere chimaera non exsistente; igitur chimaera et Deus distinguuntur realiter. Sed numquid ex talibus praemissis sequitur quod non sunt idem realiter? Dicendum quod non sequitur, quia non seƿquitur: quandocumque aliqua sic se habent etc.; sed Deus potest esse creante non existente; igitur Deus et creans non sunt idem realiter.
Sed numquid adhuc ex talibus praemissis sequitur quod possunt distingui vel non esse idem realiter? Dicendum quod nulla talis conclusio de inesse vel de possibili sumpta in sensu divisionis vel aliqua aequivalens ei sequitur ex talibus praemissis generaliter. Aliquando tamen sequitur tam conclusio de inesse quam conclusio de possibili, et ideo in tali modo arguendi aliquando est figura dictionis et aliquando non.
Pro quo sciendum quod quandocumque sub tali maiore accipiuntur sub in minore aliqua non connotativa, nec relativa, nec duo ordinata secundum superius et inferius, semper sequitur conclusio de praesenti: quod non sunt idem realiter, et per consequens quod possunt non esse idem realiter.
Et ideo bene sequitur: illud absolutum quod est scientia illius conclusionis potest esse sine absoluto quod est scientia alterius conclusionis; igitur illud absolutum quod est scientia istius et illud absolutum quod est scientia alterius non sunt idem realiter.
Sed si sumantur sub connotativa vel relativa vel ordinata secundum superius et inferius, est frequenter fallacia figurae dictionis. Patet in exemplo de relativis; nam hic est fallacia figurae dictionis: quandocumque aliqua sic se habent quod unum potest esse alio non exsistente, illa sunt distincta realiter; sed Deus potest esse creante non exsistente, --- istae enim duae possunt esse simul verae `Deus est' et `nullum creans est' ---; igitur Deus et creans possunt non esse idem realiter.
Quia praemissae sunt verae conclusione exsistente falsa, sicut manifeste patet. De connotativis etiam patet exemplum, quia non sequitur: quandocumque aliqua sic se habent etc.; sed homo potest esse musico non exsistente; igitur homo et musicus possunt distingui realiter vel non sunt idem realiter. De aliis ordinatis secundum superius et inferius patet exemplum; nam posito quod nullum animal sit nisi homo, non sequitur: quandocumque aliqua sic se habent etc.; sed animal potest esse nullo homine exsistente; ƿ igitur homo et animal non sunt idem realiter vel possunt distingui realiter.
Sciendum est quod aliquando sequitur conclusio de possibili, sumpto subiecto pro eo quod potest esse, vel altero termino sumpto pro eo quod potest esse, et hoc respectu huius `non esse idem realiter' et aliquando respectu huius `distingui realiter'.
Sciendum quod ista propositio `quandocumque' etc. potest habere bonum intellectum et malum. Accipio tamen eam in proposito secundum bonum intellectum, sive ille intellectus sit de virtute sermonis sive non, non curo ad praesens.
Sciendum est etiam quod aliquando sumendo sub connotativa vel relativa, est fallacia figurae dictionis et aliquando non. Quando autem hoc sit et quo modo praedicta propositio debeat intelligi, et quando sequitur una conclusio et non alia, ostendetur quando tractabitur de fallacia figurae dictionis.
Hoc autem sufficiat scire ad praesens quod talis modus arguendi non valet: possibile est quod album sit et quod nulla similitudo sit, igitur album et similitudo distinguuntur realiter; possibile est quod substantia sit et quod nulla quantitas si, igitur quantitas et substantia distinguuntur realiter; possibile est quod absolutum sit et quod nulla relatio sit, igitur relatio et absolutum distinguuntur realiter; possibile est quod Deus sit dum haec est vera: creatio non est, igitur Deus et creatio non sunt idem realiter.
Sicut non sequitur, secundum omnes: possibile est quod album sit dum simile non est, hoc est dum haec est vera: simile non est, igitur simile non est album; et per consequens non sequitur: igitur simile et album distinguuntur realiter.
Verumtamen ista conclusio sequitur: haec est possibilis `album non est realiter simile' vel e converso quod `simile non est realiter album'.
Quod dico propter cavillationem quae posset fieri. Et eodem modo ex antecedentibus aliarum consequentiarum sequuntur istae conclusiones, videlicet quod: haec est possibilis `similitudo ƿ non est album' vel e converso; et quod haec est possibilis `quantitas non est substantia' vel e converso; et quod haec est possibilis `relatio non est absolutum' vel e converso; et quod haec est possibilis `creatio non est Deus' vel e converso, saltem si propositiones possunt esse talibus rebus non exsistentibus.
Et sicut ex isto antecedente `possibile est quod haec sit vera: album est, dum haec est vera: nullum simile est', sequitur quod `simile' aliquid connotat vel significat quod non eodem modo connotat vel significat `album' vel e converso, --- nam `simile' connotat tam qualitatem quam subiectum et `album' non connotat eodem modo illud subiectum et illam qualitatem; quod potest patere ex definitionibus exprimentibus quid nominis ipsius `albi' et ipsius `similis' ---, ita ex isto antecedente `possibile est quod substantia sit et quod nulla quantitas sit, hoc est, possibile est quod istae duae sint simul verae: substantia est, et: nulla quantitas est' sequitur quod iste terminus `quantitas' aliquid significat vel connotat vel consignificat quod non significat hoc nomen `substantia' vel non consignificat eodem modo.
Quod verum est; nam hoc nomen `quantitas' connotat partes, quod non connotat
'substantia' nec `qualitas'. Et propter hoc ista habent diversas definitiones; cum hoc tamen stat quod unum vere praedicatur de alio, sicut `homo' et `album' diversas habent definitiones et `album' aliquid connotat vel significat quod non connotat vel significat `homo'.

Notes