Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 26

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 26. DE DEFINITIONE EXPRIMENTE QUID NOMINIS.
Sequitur videre aliqua pauca de definitione exprimente quid nominis. Et est primo sciendum, sicut tactum est, quod omnia quae ponuntur in alio praedicamento quam in praedicamento substantiae vel qualitatis, solum talem habent definitionem secundum principia Aristotelis.
Et ideo quantitas, relatio et cetera praedicamenta, ac etiam per se contenta in eis, non habent nisi definitionem exprimentem quid nominis. ƿ Nomina etiam connotativa non habent aliam definitionem; et ideo talia `album', `nigrum', et universaliter omnes passiones praedicabiles secundo modo dicendi per se de suis subiectis, talem definitionem habent.
Omnes etiam privationes et negationes habent tales definitiones et non alias. Nomina etiam quae non significant aliquid per se unum, habent tales definitiones. Et similiter nomina de quibus impossibiliter praedicatur esse; cuiusmodi sunt talia `vacuum',
'infinitum', `chimaera' et huiusmodi. Hoc supposito videndum est de diversis definitis in speciali, et primo de relativis. Et est sciendum quod relativum potest definiri vel complete vel incomplete. Incomplete potest definiri sine suo correlativo; sicut si definiatur pater incomplete, debet sic definiri `pater est substantia sensibilis quae aliam substantiam genuit', vel aliquid huiusmodi. Sed complete non potest definiri sine suo correlativo; ut definiatur sic `pater est substantia sensibilis habens filium' vel `est animal habens filium'.
Et tali definitione relativa mutuo se definiunt.
Nec est hoc inconveniens, quia sicut relativa sunt simul in intellectu, ita simul imponuntur, et propter hoc non est inconveniens si mutuo definiant se. Unde sciendum est quod ista definitio non est per notiora, sed sufficit quod sit per aeque nota. Et ideo loquendo de definitione quae est per notiora, --- quae est magis proprie definitio, quamvis non sit semper ita completa ---, numquam relativum definitur per suum correlativum, sed definitur per suum subiectum in recto et per subiectum sui correlativi sumptum in obliquo; sicut simile debet sic definiri `simile est quale, correspondens alteri quali, habenti qualitatem eiusdem speciei specialissimae'. Et ideo si esset aliquod nomen relativum speciale impositum albo, ita quod non praedicaretur de aliquo nisi de albo, sicut de nullo praedicatur simile nisi de quali, illud deberet sic definiri `album simul exsistens cum alio albo'. ƿ Et sic definitur causa, quia `causa est res ad cuius esse sequitur aliud ens'.
Et sic de aliis. Et ista definitio, et quaelibet talis, est magis proprie definitio, quamvis non sit ita completa sicut illa quae datur per sua correlativa.
Connotativa definiuntur per sua subiecta sumpta in recto et per nomina connotatorum sumpta in obliquo, vel per verba; sicut quantitas definitur sic `quantitas est res habens partes'.
Continua quantitas et permanens potest sic definiri `quantitas permanens continua est res una habens partem extra partem'. Album autem definitur sic `album est corpus habens albedinem'.
Et sic de aliis. Privationes et negationes definiuntur per positiva eis opposita; sicut caecitas definitur per visum, non-homo per hominem, sic `res quae non est homo'.
Et ista ad praesens de definitione sufficiant.

Notes