Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 15

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ CAP. 15. DE OPPOSITIONE ET CONTINGENTIA PROPOSITIONUM DE CONTINGENTI.
Circa propositiones de contingenti oportet primo scire quod istarum propositionum `contingit omnem hominem esse animal', `contingit omnem hominem non esse animal', `contingit aliquem hominem esse animal', `contingit aliquem hominem non esse animal' non est quaerenda aequipollentia, eo quod sunt primae.
Possunt tamen tales propositiones exponi, quia quaelibet illarum aequivalet uni copulativae ex duabus propositionibus de possibili; sicut ista `contingit omnem hominem esse animal' aequivalet isti `possibile est omnem hominem esse animal et possibile est nullum hominem esse animal'.
Et ita est de aliis. Et ideo semper negativa et affirmativa de contingenti, modo contingentiae remanente affirmato, convertuntur; sicut istae duae `contingit omnem hominem esse animal', `contingit nullum hominem esse animal' convertuntur. Et sic de aliis.
Et ex istis faciliter potest sciri aequipollentia propositionum de contingenti. Sicut enim ipsa aequivalet uni copulativae, ita sua repugnans aequivalet uni disiunctivae compositae ex repugnantibus partibus illius copulativae.
Et ideo inquirendo aequipollentiam propositionis de contingenti, resolvenda est illa in unam copulativam ex duabus de possibili; quo facto videndum est cui aequipollet una pars et alia, et ex illis formanda est una disiunctiva cui aequipollebit illa de contingenti. Hoc tamen non est faciendum nisi quando modus contingentiae est negatus.
Verbi gratia si accipiatur ista `non contingit omne animal esse hominem', ista affirmativa 'contingit omne animal esse hominem' resolvenda est in istam copulativam cui aequivalet `omne animal potest esse homo et omne animal potest non esse homo' et utrique illarum praeponenda est negatio sub disiunctione, sic `non omne animal potest esse homo vel non omne animal potest non esse homo'.
Et accipienda est aequipollens isti disiunctivae per regulam datam in praecedenti capitulo, scilicet ista `necesse est aliquod animal non esse hominem vel necesse est aliquod animal esse hominem'.
Et ista ultima disiunctiva aequipollebit isti `non contingit omne animal esse hominem'. ƿ Eodem modo ista, per easdem regulas, `nullus homo contingenter est animal' aequipollebit isti de disiuncto praedicato `omnis homo de necessitate est animal vel de necessitate non est animal'.
Non enim in isto casu potest aequipollere disiunctivae, sicut patet de ista `nulla persona divina contingenter est Pater'; sed aequipollebit uni universali de disiuncto praedicato, ita tamen quod in utraque parte disiuncti addatur modus necessitatis.
Quando autem dictum propositionis de contingenti vel aequivalens ei mutatur in contradictorium, tunc particularis aequipollebit uni disiunctivae; et hoc, quia propositio particularis et indefinita disiunctiva et de disiuncto praedicato convertuntur.
Oportet autem scire quod quando modus contingentiae est affirmatus, accipienda est aequipollentia servato eodem modo ex parte residui, et eodem modo proportionaliter sicut dictum est de praecedentibus.
Unde ista `contingit non omnem hominem currere' aequipollet isti `contingit aliquem hominem currere', et sic de aliis.

Notes