Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-2/Chapter 41

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Chapter 40


Latin English
CAP. 41. QUOMODO TERMINATUR QUAESTIO ‘QUID EST’?.
Per praedicta potest faciliter sciri quomodo terminatur quaestio ‘quid est’. Dupliciter enim potest terminari, scilicet per experientiam et intuitivam notitiam, sicut si aliquis videret terram interponi inter solem et lunam. Aliter potest terminari a posteriori per effectum et per demonstrationem, quia sicut astrologus, sciens quod luna illuminatur a sole nisi sit aliquod opacum medium et sciens quod nullum aliud a terra est medium, concludit quod terra interponitur inter solem et lunam et quod illa interpositio est causa eclipsis.
Et sicut est de ista causa, ita est de multis aliis principiis, quod dupliciter notificari possunt; et ita talia principia, quantumcumque sint dubitabilia, tamen demonstrari non possunt a priori, licet quaedam demonstrari possint a posteriori, propter quod in demonstrationibus non est circulus. Quaedam enim principia nec a priori nec a posteriori demonstrari possunt, cuiusmodi sunt principia per se nota quae cognoscuntur cognitis terminis et quaedam alia principia prima quae nonnisi per experientiam et nullo modo per effectus evidenter sciri possunt. Quaedam autem principia licet possint a posteriori demonstrari, tamen talis demonstrans per illud principium --- nisi aliunde adquirat notitiam eiusdem --- non demonstrabit conclusionem.
Et ita possibile est, ƿ quod unus per principia demonstret conclusionem et alius per conclusionem demonstret principium a posteriori, tamen idem simul et semel non potest hoc facere.
Et ista de demonstratione sufficiant. Tantum enim ad completionem istius Summae, ne liber Posteriorum totaliter dimitteretur intactus, tractatum de demonstratione inserui, multa quae sunt hic omissa in expositione Posteriorum Aristotelis explicaturus.

Notes