Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-2/Chapter 33

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ CAP. 33. DE DEFINITIS CONNOTATIVIS: QUOMODO DEFINIUNTUR?.
Non solum autem definita absoluta definiuntur, sed etiam definita connotativa definiuntur. Et illa sunt in duplici differentia: quaedam enim sunt talia de quibus significative sumptis impossibiliter praedicatur esse, cuiusmodi sunt ‘chimaera’, ‘hircocervus’, ‘vacuum’, ‘corpus infinitum’ et huiusmodi. Alia sunt de quibus non impossibiliter praedicatur esse, cuiusmodi sunt ‘album’, ‘nigrum’, ‘risibile’, ‘calefactivum’, ‘creativum’ et huiusmodi.
Prima habent praecise definitiones exprimentes quid nominis et nullo modo exprimentes quid rei; sicut ‘chimaera’ habet definitionem exprimentem quid hoc nomen ‘chimaera’ significat, sed non habet definitionem exprimentem quid est illa res quae est chimaera, quia nulla talis res est nec esse potest.
Alia autem connotativa, hoc est illa quae significant diversa vel idem diversimode, hoc est affirmative vel negative vel in recto vel in obliquo vel aliquibus talibus modis diversis, possunt habere duplicem definitionem: scilicet unam quae exprimit quid nominis tantum, et illa est propriissima definitio talis definiti, propter quod vocatur a nonnullis definitio formalis et definitio secundum speciem; aliam, exprimentem quid rei, habet, quae non est propriissima definitio talis definiti.
Propter quod frequenter dixi quod tale connoƿtativum non habet definitionem nisi exprimentem quid nominis tantum et non definitionem exprimentem quid rei, quia talis oratio non est propriissima definitio talis definiti; immo, forte non est proprie definitio sua, et propter hoc talis definitio vocatur ab aliquibus definitio materialis.
Verbi gratia hoc nomen ‘serra’ potest dupliciter definiri. Uno modo sic ‘serra est aliquid quo possumus ligna dividere’. Sit ita quod haec sit definitio sua exprimens quid debemus intelligere per hoc nomen
‘serra’; ita quod si sit aliquid cui non convenit haec oratio, eo ipso non significatur hoc nomine, saltem in recto. Ista oratione nota de hoc definito ‘serra’ possum ignorare an serra sit aer vel aqua, lignum vel lapis, caro vel os, et ita ignoro qualis res est serra et nescio quid est serra.
Et ideo definitio exprimens illas res quibus, et non aliis, potest competere haec oratio ‘aliquid quo possumus dividere ligna’, erit oratio exprimens quid est serra, puta quod sit tale ferrum quo possumus dividere ligna.
Quae tamen non est definitio proprie dicta, quamvis exprimat quid est serra, hoc est, quamvis exprimat quae res est serra; et hoc quia si esset aliquid aliud a ferro quo possemus dividere ligna, illud esset serra, et tamen non esset ferrum quo possemus dividere ligna.
Istae autem duae definitiones serrae --- si sint definitiones; quia exempla ponimus, non ut ita sint, sed ut sentiant qui addiscunt --- sic se habent quod quidquid significatur per definitionem secundam, significatur etiam per definitionem primam, quamvis generalius.
Et ita est frequenter quod talium orationum, quarum una est definitio exprimens quid nominis et alia exprimens quid rei, una accipit pro prima parte aliquid communius et alia accipit pro prima parte aliquid inferius ad illud commune, et ceterae partes sunt eadem in utraque oratione. Verumtamen praeter definitionem exprimentem quid nominis possunt dari aliae definitiones exprimentes alias causas; puta, si in definiƿtione exprimente quid nominis ponatur causa finalis, possunt dari aliae definitiones accipientes alias causas, quae non erunt definitiones exprimentes quid nominis nec erunt definitiones exprimentes quid rei, proprie loquendo de definitione exprimente quid rei. Oportet tamen quod semper vel frequenter quando dantur diversae definitiones per diversas causas, hoc est per diversa nomina exprimentia diversas causas, et una illarum est definitio exprimens quid nominis, in illa ponatur nomen indicans causam finalem et non in aliis, quamvis forte aliquando sit e converso.


Notes