Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-2/Chapter 22

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 22. QUAE CONCLUSIONES AD QUAM SCIENTIAM PERTINEANT.
Iuxta praedicta poterit aliqualiter apparere quid dicendum est de conclusionibus habentibus tam intentiones primas quam secundas pro terminis: ad quam scientiam debeant pertinere?
Cuiusmodi sunt tales ‘animal est genus’, ‘homo est species’, ‘rationale est differentia hominis’, ‘album est accidens corporis’ et huiusmodi. Videtur enim quod tales non ad logicam pertineant, quia si tales ad logicam pertinerent, cum sciri non possunt nisi perfecte sciatur natura significati per subiecta.
Impossibile est enim quod sciatur ista propositio ‘rationale est differentia hominis’ nisi sciatur quod anima intellectiva est pars hominis, et per consequens nisi sciatur quod homo componitur ex anima intellectiva et alio.
Similiter impossibile est quod ista sciatur ‘sensibile est differentia essentialis hominis’ nisi sciatur quod anima sensitiva est pars hominis. Et sic de aliis. Et per consequens tales sciri non possunt nisi sciatur perfecte natura hominis.
Et sic est de consimilibus. Sequeretur etiam, si tales propositiones per se pertinerent ad logicam, ƿ quod logicus non posset perfecte scire logicam nisi cognosceret naturas omnium rerum; immo etiam nisi cognosceret omnes conclusiones et omnia principia omnium scientiarum, quia impossibile est aliquam conclusionem vel principium in aliqua scientia reperiri quin ex ea dependeat notitia alicuius propositionis compositae ex illa intentione prima et secunda. Propter quod dicendum est quod de talibus propositionibus non habet se logicus intromittere nisi forte gratia exempli.
Bene enim potest logicus de talibus exemplificare in tradendo notitiam logicae, sed non pertinent ad logicum scire eas. Sicut autem non per se pertinent ad logicam, ita non per se pertinent ad aliam scientiam particularem, quia aliter scientiae particulares non solum dependerent a logica sicut ab instrumento tantum usitato in aliis scientiis particularibus, sed etiam aliae scientiae particulares procederent tamquam ex principiis ex propositionibus determinatis in logica.
Quod negat Commentator VII Metaphysicae et a Physicorum. Ideo dicendum est quod tales propositiones vel pertinent ad metaphysicam, sub cuius consideratione cadunt tam intentiones primae quam secundae, et quae utitur logica dupliciter: secundum quod logica est modus sciendi et etiam accipiendo propositiones consideratas in logica; vel tales pertinent ad aliquam scientiam specialem, ita quod aliquae pertinent ad unam scientiam specialem et aliae ad aliam, quae quodammodo subalternantur tam logicae quam aliis scientiis particularibus, quae tamen scientiae in distinctis tractatibus non sunt traditae a philosophis, sed sine omni difficultate, nota logica et notis aliis scientiis, tales propositiones sunt notae. Scita enim logica et cognita perfecte natura hominis statim, sine difficultate, supposita significatione vocabulorum scitur an ‘rationale’ sit differentia hominis vel non.
Et sic de omnibus propositionibus consimilibus; propter quod non est multum necesse de talibus fieri distinctos tractatus.

Notes