Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 51

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
Cap. 51. De mixtione propositionum de necessario et de aliis modis ab istis quatuor in prima figura
Ultimo circa istam partem videndum est de mixtione propositionum de necessario et de aliis modis ab istis quatuor. Et est primo sciendum in prima figura, quod quando ambae praemissae sumuntur in sensu compositionis, raro vel numquam valet mixtio respectu conclusionis de alio modo quam de necessario. Sicut non sequitur, secundum principia Aristotelis, 'omne animal esse coloratum est necessarium; omnem ƿ hominem esse animal est per se; igitur omnem hominem esse coloratum est per se’. Verumtamen quando unus modus est inferior ad necessarium, tunc semper sequitur conclusio de necessario, sicut sequitur ‘omnem hominem esse coloratum est necessarium; Sortem esse hominem est per se; igitur Sortem esse coloraturum est necessarium’. Sed quando modus ille non est inferior ad necessarium, tunc non valet
mixtio nec respectu conclusionis de necessario nec respectu conclusionis de illo modo. Sicut non sequitur 'omne album esse coloratum est necessarium; omnem hominem esse album est scitum a me; ergo omnem hominem esse coloratum est scitum a me', nec sequitur ista conclusio 'omnem hominem esse coloratum est necessarium’. Tamen aliquando sequitur conclusio de tali modo, sicut sequitur 'omnem triangulum habere tres est necessarium; isoscelem esse triangulum est scibile; ergo isoscelem habere tres est scibile. Unde quando aliquis modus non potest competere antecedenti nisi competat consequenti, tunc in tali mixtione sequitur conclusio de tali modo. Huiusmodi autem sunt tales modi 'scibile', large accipiendo scibile, 'credibile', ‘apprehensibile’, ‘cognoscibile', 'proferibile' et huiusmodi.
Si autem utraque sumatur in sensu divisionis, semper valet syllogismus quando illa de modo infert suam de inesse, sicut in illis de inesse respectu conclusionis eiusdem modi de quo est maior, ita quod si maior sit de necessario, conclusio erit de necessario, si maior sit de alio modo, conclusio erit de alio modo. Et ideo tales syllogismi valent 'omnis homo per se est animal; Sortes de necessitate est homo; igitur Sortes per se est animal’; 'omne ens scitur a te esse in actu; persona divina de necessitate est ens; igitur persona divina scitur a te esse in actu ; 'omnis homo de necessitate est animal; Sortes scitur a te esse homo; igitur Sortes de necessitate est animal. Et ratio est, quia quandoque in talibus minor infert suam de inesse; nunc autem dictum est prius quod semper ex tali maiori de modo et minori de inesse sequitur conclusio de consimili ƿ modo. Et quidquid sequitur ad consequens, sequitur ad antecedens, igitur talis mixtio est bona.
Si autem illa de modo non inferat suam de inesse, tunc non valet mixtio; sicut non sequitur ‘omne immortale de necessitate est Deus; intelligentia inferior Deo creditur esse immortalis; igitur intelligentia illa de necessitate est Deus’, nec etiam sequitur 'igitur creditur esse Deus'. Sicut non sequitur 'omnis Deus de necessitate est persona relativa; aliquod immortale creditur esse Deus; igitur aliquod immortale creditur esse persona relativa’. Et ita patet quod talis mixtio ex propositione de modo, quae non infert suam de inesse, non valet. Tales autem modi sunt huiusmodi 'credibile', 'opinabile', 'ponibile', 'apprehensibile', 'intelligibile' et huiusmodi.

Notes