Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 45

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
Cap. 45. De mixtione necessarii et possibilis in secunda figura
In secunda figura, si illa de necessario sumatur in sensu compositionis et illa de possibili in sensu divisionis, si negativa fuerit de necessario sequitur conclusio de possibili. Sicut sequitur nullum hominem esse asinum est necessarium; omne rudibile potest esse asinus; igitur ƿ omne rudibile potest non esse homo'. Similiter, si utraque sit in sensu compositionis, sequitur conclusio de possibili. Et utrumque patet, quia conversa negativa de necessario, sequitur conversa conclusionis in prima figura.
Similiter, si affirmativa fuerit de necessario, sequitur conclusio de possibili. Sequitur enim 'omne corpus triangulare esse substantiam est necessarium; omne corpus potest non esse substantia; igitur omne corpus potest non esse corpus triangulare’. Similiter sequitur si illa de possibili sumatur in sensu compositionis. Et utrumque probatur, quia a quocumque potest negari superius vel convertibile, ab eodem potest negari inferius vel convertible. Nunc autem quando universalis affirmativa est necessaria, necessario praedicatum est superius vel convertibile cum subiecto, et ideo si praedicatum potest removeri ab aliquo, subiectum poterit removed ab eodem.
Secundo videndum est quando illa de necessario sumitur in sensu divisionis et illa de possibili in sensu compositionis. Et tunc similiter sequitur conclusio de possibili, sic 'omnis homo de necessitate non est Deus; quamlibet personam divinam esse Deum est possibile; igitur quamlibet personam divinam non esse hominem est possibile’. Similiter sequitur si affirmativa fuerit de necessario. Similiter, si utraque sumatur in sensu compositionis, sequitur conclusio de possibili.

Notes