Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 4

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search

 

Latin English
[Cap. 4 In quo probantur praedicta in praecedenti capitulo] [Chapter 4.  In which the things said in the previous chapter are proved]
Ista narrata non possunt probari nisi per modum quo probat Aristoteles ea, probando scibando quod quatuor modi sunt utiles, per hoc quod non contingit inferre instantiam. Unde servando talem modum arguendi ex duabus universalibus affirmativis 'omnis homo est animal, omne risibile est homo, igitur omne risibile est animal' impossibile est invenire instantiam ubi praemissae sunt verae et conclusio falsa. Similiter est sic arguendo 'nullus homo est asinus; omne risibile est homo; igitur nullum risibile est asinus'. Similiter sic arguendo 'omnis homo est animal; aliquod corpus est homo; igitur aliquod corpus est animal'. Similiter sic arguendo 'nullus homo est asinus; aliquod animal est homo; igitur aliquod animal non est asinus'. Ista narrata non possunt probari nisi per modum quo probat Aristoteles ea, probando scibando quod quatuor modi sunt utiles, from the fact that it is not possible to infer a counterexample.  Hence, by keeping such a mode of arguing from two universal affirmatives - "every man is an animal, everything capable of laughter is a man, therefore everything capable of laughter is an animal", it is impossible to find counterexamples where the premisses are true and the conclusion false.  It is similar in arguing "no man is a donkey, everything capable of laughter is a man, therefore nothing capable of laughter is a donkey"; "every man is an animal, some body is a man, therefore some body is an animal".  Similarly in arguing "no man is a donkey, some animal is a man, therefore some animal is not a donkey".
Alii autem modi sunt inutiles, quia contingit invenire praemissas taliter dispositas esse veras et conclusionem falsam. Unde quando utraque est universalis et negativa, patet instantia, sic arguendo 'nullus homo est animal irrationale; nullus asinus est homo; igitur nullus asinus est animal irrationale'. Praemissae sunt verae et conclusio falsa. Eodem modo est de aliis, quod praemissae possunt esse verae conclusione exsistente falsa, sicut patet discurrendo, et ideo non valent. But the other modes are useless, because it is possible to find premisses disposed so that they are true and the conclusion false. hence, when both are universal and negative, the counterexample is clear, arguing "no man is an irrational animal, no donkey is a man, therefore no donkey is an irrational animal".  The premisses are true and the conclusion false.  It is the same way with the others, that the premisses can be true with the conclusion being false, as is discursively clear, and therefore they are not valid.
Et est hic advertendum quod ad probandum coniugationem inutilem vel modum inutilem non oportet invenire instantiam in terminis substantialibus, sicut aliqui errantes dicunt, sed sufficit invenire instantiam in quibuscumque terminis, sive substantialibus sive accidentalibus sive quibuscumque. Unde et Aristoteles frequenter per tales terminos instat in libro Priorum, sicut manifeste patet ibidem. And it should be noted here that for proving a useless combination [coniugationem] we do not have to find a counterexample in substantial terms, as some persons erroneously say, but it is sufficient to find a counterexample in any terms, whether substantial or accidental or whatever. Hence Aristotle frequently gives examples by such terms in the Prior Analytics, as is manifestly clear in the same place. 
Et ideo quatuor modi primae figurae tenent in omnibus terminis, nec refert utrum sumatur sub terminus substantialis vel accidentialis, quale quid vel hoc aliquid, sive quantum sive ad aliquid, sive quale sive quodcumque aliud, dummodo per primam propositionem denotetur praedicatum vere dici vel removeri ab omni illo de quo dicitur subiectum et per secundam propositionem denotetur illud quod prius fuit subiectum non aequivoce acceptum dici de assumpto, et postea in conclusione concludatur illud quod fuit praedicatum in prima dici vel removeri de illo praecise quod fuit subiectum in secunda propositione. And therefore four modes of the first figure hold for all terms, nor does it matter a substantial or accidental term is subsumed, or whether essential or referring to a 'this', whether quantitative or relational, or anything else, still by the first proposition it is denoted that the predicate is truly affirmed or denied of anything of which the subject is said, and through the second proposition it is denoted that what was the subject of the first proposition is unequivocally understood to be predicated of the subject of the second [de assumpto]; and afterwards in the conclusion it is concluded that what was the predicate in the first is predicated or denied of precisely what was the subject in the second proposition.
Ex isto sequitur quod tales syllogismi sunt boni 'omne coloratum est; omne album est coloratum; ergo omne album est'; 'omne animal est homo; omnis asinus est animal; ergo omnis asinus est homo'. Et ideo errat Magister Abstractionum assignando in praedictis syllogismis fallaciam accidentis, cum isti syllogismi regulentur per dici de omni et sint de se evidentes. From this it follows that such syllogisms are good: "every coloured thing exists, every white thing is coloured, therefore every white thing exists"; "every animal is a man, every donkey is an animal, therefore every donkey is a man".  And therefore the master of abstractions is in error in assigning the fallacy of accident to the previous syllogisms, since those syllogisms are governed by the dici de omni and are evident of themselves.
Similiter tales syllogismi sunt boni, nisi aequivocatio impediat, 'omnis homo continetur in genere substantiae; album est homo; igitur album continetur in genere substantiae'; 'nullus homo est aggregatum per accidens; homo albus est homo; igitur homo albus non est aggregatum per accidens'; 'nullus homo distinguitur ab homine; homo albus est homo; igitur homo albus non distinguitur ab homine', 'nullus homo est genus; animal est homo, ergo animal non est genus', et ceteri huiusmodi, in quibus tamen volunt aliqui moderni assignare fallaciam accidentis, nescientes naturam syllogismi nec fallaciae accidentis. Similarly, the following syllogisms are good, unless equivocation prevents it.  "
Advertendum est tamen quod numquam syllogismus est regulatus per dici de omni vel per dici de nullo quando aliquis terminus aequivocus sumitur. Et ideo quia in aliquibus praedictis exemplis potest terminus accipi aequivoce in altera praemissa et in conclusione, ideo potest ibi assignari fallacia aequivocationis; et conclusione accepta in uno sensu est bonus syllogismus, et accepta in alio sensu non valebit, sed erit fallacia aequivocationis.
Verbi gratia sic arguendo 'nullus homo est genus; animal est homo; igitur animal non est genus' ista conclusio 'animal non est genus' est distinguenda, eo quod li animal potest stare personaliter sive pro suis significatis, Vel potest stare simpliciter sive pro intentione animae sive conceptu. Si primo modo, sic est bonus syllogismus, regulatus per dici de omni; si secundo modo, sic non valet, nec regulatus per dici de omni, nisi solum vocaliter, propter hoc quod 'animal' aequivoce accipitur in minore et in conclusione.
Est igitur regula generalis quod quando praemissae disponuntur in modo et in figula, et propositiones sunt de praesenti, et adverbialis determinatio vel aequivalens uniformiter accipitur vel non accipitur, semper est bonus syllogismus, nisi aequivocatio impediat vel accentus vel amphibolia vel compositio et divisio vel fallacia secundum quid et simpliciter, pro insolubilibus. Et tunc in uno sensu est bonus syllogismus et in alio sensu erit fallacia aequivocationis, et sic de aliis. Unde quando est compositio et divisio vel amphibolia, in illo sensu in quo fallit discursus praemissae non disponuntur in modo et figura praedicto modo.
Unde sic arguendo 'quidquid est vivens semper est; Sortes est vivens; ergo Sortes semper est', si li vivens componatur cum li semper, ut sit sensus 'quidquid est vivens semper, est', praemissae non sunt dispositae in modo et in figura, quia in propositione prima subiectum est hoc totum 'vivens semper', sed in secunda propositione hoc totum non est praedicatum sed 'vivens' tantum, et ita non est dispositio in figura. Sed si li semper componatur cum li est, tunc praemissae sunt dispositae in modo et in figura, et sequitur ista conclusio 'igitur Sortes semper est'.
Et ita ista est regula generalis quod quando praemissae sunt dispositae ill modo et in figura prima, si propositiones sunt de praesenti, sive sint acceptae cum determinationibus adverbialibus sive aequivalentibus, determinantibus compositionem sive non, dummodo illae determinationes ponantur in maiore et in conclusione et semper determinent verbum, syllogismus est bonus et regulatus per dici de omni vel dici de nullo, nisi aequivocatio vel accentus impediat, vel alia fallacia de enumeratis.
Nec aliqua alia fallacia ibi potest assignari. Et hoc est verum, qualecumque sit verbum, sive faciat propositionem modalem sive non, sive etiam determinatio adverbialis faciat propositionem modalem sive non.
Propter quod omnes tales syllogismi, secundum intentionem Aristotelis, sunt boni 'omnis veniens cognoscitur a te; Coriscus est veniens; igitur Coriscus cognoscitur a te'; 'omnis persona divina de necessitate est Deus; creans est persona divina; igitur creans de necessitate est Deus'; 'omnis homo est ens per se; homo albus est homo; igitur homo albus est ens per se'; 'omnis homo per se est animal; album est homo; igitur album per se est animal'; 'omnis ignis est per se calefactivus; siccum est ignis; igitur siccum per se est calefactivum'; 'omnis aedificator per se aedificat; album est aedificator; igitur album per se aedificat'; 'nulla persona divina intelligitur a me; Deus est persona divina; igitur Deus non intelligitur a me'; `omnis Deus scitur a philosophis esse immortalis; quaelibet persona divina est Deus; igitur quaelibet persona divina scitur a philosophis esse immortalis'; 'omnis anima intellectiva scitur a ponentibus intellectum esse accidens esse substantia; intellectus est anima intellectiva; igitur intellectus scitur a ponentibus intellectum esse accidens esse substantia. Et multi tales syllogismi innumeri, qui negantur a modernis, sunt optimi syllogismi et regulati per dici de omni vel de nullo. Because of this, all such syllogisms, according to the intention of Aristotle, are good: "everyone coming is known by you, Coriscus is coming, therefore Coriscus is known by you"; "every divine person by necessity is God, the creator is a divine person, therefore the creator by necessity is God"; "every man is a being per se, a white man is a man, therefore a white man is a being per se"; "every man per se is an animal, some white thing is a man, therefore some white thing per seis an animal"; "every fire is per se warming, a dry thing is fire, therefore a dry thing is per se warming"; "every builder builds per se, a white thing is a builder, therefore a white thing builds per se"; "no divine person is understood by me, God is a divine person, therefore God is not understood by me"; "every god is known by the philosophers to be immortal, any divine person is God, therefore any divine person is known by the philosophers to be immortal"; "every intellective soul is known, by those supposing the understanding to be an accident, to be a substance, the understanding is an intellective soul, therefore the understanding is known, by those supposing the understanding to be an accident, to be a substance".  And many such innumerable syllogisms, which are denied by the moderns, are optimal syllogisms and are regulated by the dici de omni vel de nullo
Quod enim tales syllogismi sint regulati per dici de omni vel de nullo, secundum intentionem Aristotelis, patet manifeste. Nam per istam propositionem 'omnis Deus scitur a philosophis esse immortalis' denotatur quod de quocumque dicitur hoc subiectum 'Deus' quod de eodem dicitur hoc praedicatum 'scitur a philosophis esse immortalis'. Et per istam 'quaelibet persona divina est Deus' denotatur quod hoc quod fuit subiectum in prima propositione, scilicet 'Deus', dicitur de hoc subiecto 'persona divina' universaliter sumpto; igitur necessario sequitur conclusio, in qua denotatur illud quod fuit praedicatum in prima propositione dici de hoc subiecto 'persona divina', quod fuit subiectum in secunda propositione; et hoc per virtutem dici de omni. For that such syllogisms are regulated by dici de omni or de nullo, according to the intention of Aristotle, is manifestly clear. For by the proposition "every god is known by the philosophers to be immortal" it is denoted that of whatever the subject 'god' is said, the predicate "is known by the philosophers to be immortal" is said of the same thing. And by the proposition "any divine person is God" it is denoted that what was the subject in the first proposition, namely 'god', is said of the subject 'divine person', taken universally, therefore the conclusion necessarily follows, in which it is denoted that what was the predicate in the first proposition is said of the subject 'divine person', which was the subject in the second proposition. And this is in virtue of the dici de omni.
Istae enim syllogismus 'omnis homo currit; omne album est homo; igitur omne album currit' non tenet nisi quia per maiorem denotatur quod de quocumque dicitur hoc subiectum 'homo' quod de eodem dicitur hoc praedicatum 'currit'; et per minorem denotatur quod 'homo' dicitur de hoc subiecto 'album' universaliter sumpto, ideo necessario sequitur conclusio in qua denotatur hoc praedicatum 'currit' dici de hoc subiecto 'album' universaliter sumpto. For the syllogism "every man runs, every white thing is a man, therefore every white thing runs" only holds because it is denoted by the major that of whatever the subject 'man' is said, the predicate 'runs' is said of the same, and it is denoted by the minor that 'man' is said of the subject 'white', universally taken, therefore the conclusion necessarily follows, in which it is denoted that the predicate 'runs' is said of the subject 'white', universally taken.
Et ideo cum aequaliter inveniatur dici de omni vel dici de nullo in omnibus praedictis exemplis et consimilibus sicut invenitur in istis 'omnis homo currit; omne album est homo; igitur omne album currit'; 'nullus homo currit; omne nigrum est homo; igitur nullum nigrum currit', aeque boni syllogismi, et regulati per dici de omni vel de nullo, erunt praedicti syllogismi et consimiles sicut isti ultimi, de quibus nullus dubitat quin sint boni. And therefore, since the dici de omni or de nullo is found equally in all the previous examples, and similar examples as are found in these - "every man runs, every white thing is a man, therefore every white thing runs"; "no man runs, every black thing is a man, therefore no black thing runs", the previous syllogisms will be equally good syllogisms, and governed by the dici de omni or de nullo, and so will similar ones like the last, of which no one doubts but that they are good.
Sic igitur praedicti syllogismi sunt boni. Et similiter tales sunt boni 'omnis natura specifica est realiter communicabilis; differentia individualis est realiter natura specifica; igitur differentia individualis est realiter communicabilis'; 'omnis differentia individualis est de se haec; natura specifica est differentia individualis; igitur natura specifica est de se haec'; 'omnis intellectus divinus est principium producendi Filium; voluntas divina est intellectus divinus; igitur voluntas divina est principium producendi Filium'. So, therefore, the previous syllogisms are good.  And similarly ones such as these are good: "every specific nature is really communicable, individual difference is really a specific nature, therefore an individual difference is really communicable";  "every individual difference is of itself this; a specific nature is an individual difference, therefore a specific nature is of itself this"; "every divine concept is a principle of producing the Son, divine will is a divine concept, therefore divine will is a principle of producing the Son".
Et si dicatur quod tunc esset hic bonus syllogismus 'omnis essentia divina est Pater; Filius est essentia divina; igitur Filius est Pater'; similiter 'nullus Pater est Filius, essentia divina est Pater, igitur essentia divina non est Filius': And if it is said that then the syllogism "every divine essence is the Father, the son is a divine essence, therefore the Son is the Father"; similarly "no Father is the Son, the divine essence is the Father, therefore the divine essence is not the Son" is good?
Dicendum est quod Philosophus diceret tales syllogismos tenere et regulari per dici de omni vel de nullo, et hoc quia non posuit unicam rem simplicem esse plures res distinctas realiter. Sed theologi, qui ponunt -- secundum veritatem -- unam rem numero esse plures res, quia dicunt quod essentia divina simplex et indivisibilis est plures personae distinctae realiter, habent dicere quod praedicti discursus non valent, nec regulantur per dici de omni vel de nullo. It should be said that the Philosopher would say that such syllogisms hold, and are governed by the dici de omni or de nullo, and this is because he did not suppose that one simple thing could be several things, distinct in reality.  But theologians who suppose - according to truth - that a thing one in number is several things, because they say that the divine essence, simple and indivisible, is several persons distinct in reality, have to say that the previous discourses are not valid, nor are they governed by the dici de omni or de nullo.
Et ratio est, quia per istam omnis essentia divina est Pater' non denotatur quod de quocumque dicitur hoc subiectum 'essentia divina' quod de eodem dicatur hoc praedicatum 'Pater'. Tunc enim necessario iste syllogismus regularetur per dici de omni 'omnis essentia divina est Pater; Filius est essentia divina; igitur Filius est Pater'. Sed ista esset tunc falsa 'omnis essentia divina est Pater', sicut ista est falsa: de quocumque subiecto dicitur hoc subiectum 'essentia divina' de eodem dicitur hoc praedicatum 'Pater'.
Sed per istam 'omnis essentia divina est Pater' denotatur quod omne illud quod est omnis res absoluta et relativa quae est essentia, est Pater. Et hoc est verum; sed tunc, si uniformiter acciperetur minor, ipsa esset falsa. Tunc enim per istam 'Filius est essentia divina' denotaretur quod Filius esset quaelibet res respectiva quae est essentia divina. Quod falsum est, quia non est Pater, et tamn essentia divina est Pater. Et sicut dictum est de isto syllogismo affirmativo, ita proportionaliter dicendum est de syllogismo negativo adducto.
Talis igitur modus arguendi numquam fallit nisi quando accipitur terminus qui importat aliquam rem unicam numero, quae tamen est plures res numero, et accipitur alia res, de qua et una alia vere dicitur quod illa unica est illae duae res. Sed istum defectum non contingit in aliis assignare, sicut manifeste patet. Unde hic non est talis defectus 'omnis Deus cognoscitur a philosophis esse immortalis; quaelibet persona divina est Deus; igitur quaelibet persona divina cognoscitur a philosophis esse immortalis'. Nam per istam 'omnis Deus cognoscitur a philosophis esse immortalis' denotatur quod de quocumque dicitur hoc subiectum Deus quod de eodem dicitur hoc praedicatum 'cognoscitur a philosophis esse immortalis', et ideo necessario praedictus syllogismus erit regulatus per dici de omni, secundum viam Aristotelis.
Et si dicatur quod secundum ista philosophi cognovissent tres personas esse in divinis, dicendum quod philosophi non cognoverunt tres personas esse in divinis, quia ad notitiam istius propositionis 'tres personae sunt in divinis' nullo modo poterant devenire, tamen de illo quod est tres personae poterant scire quod ipsum est immortale. Et huiusmodi multa.
Et propter hoc potest ista verificari 'qualibet persona divina scitur a philosophis esse immortalis', quia per istam propositionem non denotatur quod haec propositio sit scita a philosophis 'quaelibet persona divina est immortalis'. lsta enim propositio nullo modo potest sciri evidenter ex puris naturalibus, quia nec ista potest sciri ex puris naturalibus 'aliqua persona est Deus', accipiendo 'personam' sicut theologi accipiunt. Sed per istam 'quaelibet persona divina scitur a philosophis esse immortalis' denotatur quod de quolibet, quod est persona divina, scitur quod est immortale.
Et si dicatur quod tunc haec esset vera 'de Patre scitur a philosophis quod est immortalis', et per consequens philosophi sciverunt quod Pater est immortalis, dicendum quod haec est vera 'de Patre scitur a philosophis quod est immortalis', quia per istam non denotatur quod haec fuerit scita a philosophis 'pater est immortalis', quia nec istam nec aliquam consimilem poterant scire, sed per istam denotatur quod de aliquo, qui est Pater, fuit scitum a philosophis quod est immortalis, hoc est de Deo fuit scitum ipsum esse immortalem, et ipse est Pater, non tamen fuit scitum a philosophis ipsum esse Patrem. Unde ista est vera 'Pater scitur a philosophis esse Deus', et tamen haec non est vera 'Deus scitur a philosophis esse Pater'.
Quod autem ista stent simul 'quaelibet persona divina scitur a philosophis esse immortalis' et tamen quod haec non est scita a philosophis 'quaelibet persona divina est immortalis' potest declarari per exempla. Sit primum istud: sit ita quod ista nomina sint synonyma simpliciter 'gladius' et 'ensis', et tamen quod Sortes hoc ignoret, sed sciat significationem, istius nominis 'gladius' et nesciat quid significet hoc nomen 'ensis'. Tunc haec est vera 'ensis scitur a Sorte esse unum genus armorum' vel 'ensis scitur a Sorte esse acutus' vel 'ensis scitur a Sorte esse ferrum', quia hoc praedicatum vere competit et vere praedicatur de pronomine demonstrante illud pro quo subiectum supponit. lgitur ista propositio est vera, et tamen nulla istarum, propositionum est scita a Sorte 'ensis est unum genus armorum', 'ensis est acutus', 'ensis est ferrum'. Igitur similiter stant simul quod 'quaelibet persona divina scitur a philososphis esse immortalis', et tamen quod ista non sit scita ab eis 'quaelibet persona divina est immortalis'.
Aliud exemplum est: quod ponatur, sicut ponunt philosophi, et credo esse verum, et alibi est sufficienter probatum, ut mihi videtur, quod essentia divina et intellectus qui est in Deo sint idem omnibus modis ex natura rei. Tunc si haec sit vera 'essentia divina scitur ab omnibus esse essentia divina', haec erit vera 'intellectus divinus scitur ab omnibus esse essentia divina'. Et tamen cum hoc stat quod haec sit scita ab omnibus 'essentia divina est essentia divina' et non ista 'intellectus divinus est esselitia divina'. Et hoc, quia ad veritatem istius 'intellectus divinus scitur ab omnibus esse essentia divina' non requiritur nisi quod praedicatum vere praedicetur de pronomine demonstrante illud pro quo subiectum supponit. Hoc autem verum est in proposito, cum pro eodem supponat subiectum in ista 'intellectus scitur esse essentia divina' et in ista 'essentia divina scitur esse essentia divina'.
Aliud exemplum est de activa generatione et paternitate. Quia si sint idem omnibus modis, impossibile est quod paternitas credatur esse constitutiva Patris nisi credatur activa generatio esse constitutiva Patris. Et tamen a multis creditur ista esse vera paternitas est constitutiva Patris' a quibus non creditur ista esse vera 'activa generatio est constitutiva Patris'.
Similiter, si anima sensitiva in homine et anima intellectiva sint simpliciter eadem forma, necessario si anima intellectiva hominis scitur non esse distincta ab anima intellectiva hominis, anima sensitiva hominis scietur non esse distincta ab anima intellectiva hominis. Et tamen haec erit scita 'anima intellectiva hominis non est distincta ab anima intellectiva hominis', quamvis haec non sit scita 'anima sensitiva hominis non est distincta ab anima intellectiva hominis'.
Et ratio omnium praedictorum est, quia per talem propositionem 'anima sensitiva hominis scitur non esse distincta ab anima intellectiva hominis' non denotatur nisi quod hoc praedicatum 'non esse distinctum ab anima intellectiva hominis' scitur de illo quod est anima sensitiva hominis, non quod sciatur de hoc subiecto 'anima sensitiva hominis'. Sicut per istam 'veniens scitur esse homo' denotatur quod res, quae est veniens, scitur esse homo, quamvis nesciatur an hoc praedicatum 'homo' sciatur de hoc subiecto 'veniens'.
Contra tamen praedicta exempla potest instari: quia in omnibus supponitur quod duo subiecta propositionum duarum adductarum supponant simpliciter pro eodem. Non sic autem est in istis 'quaelibet persona divina scitur esse immortalis', 'Deus scitur esse immortalis', quia subiectum unius supponit pro persona divina et subiectum alterius non supponit pro persona divina sed pro essentia divina, et ita non est simile de istis et de aliis exemplis adductis:
Sed istud non obstat, quia quamvis quantum ad hoc non sit simile, quia tamen persona divina est essentia divina, propter quam identitatem quidquid convenit essentiae divinae, convenit personae divinae, nisi oppositum inveniatur in Sacra Scriptura vel sequantur evidenter ex talibus -, ideo si concedatur quod Deus scitur esse immortalis debet concedi quod persona divina scitur esse immortalis. Nec ex hoc aliquo modo sequitur quod aliquis potest scire ex naturalibus quod tres personae sunt in Deo, quia per istam et consimiles 'persona divina scitur esse immortalis' non denotatur nisi quod de illo, quod est persona divina, scitur quod est immortale. Et hoc est verum, quia de Deo, qui est persona divina, scitur quod est immortalis. Sic igitur numquam talis discursus debet negari nisi quando accipitur aliquis teminius importans aliquam rem quae est plures res distinctae realiter.
Sed adhuc non semper in tali casu, sed tunc solum quando non denotatur per maiorem quod praedicatum dicitur de omni illo quod est subiectum, sed quando solum denotatur quod omne illud quod est formaliter illud quod importatur per subiectum quod de omni tali dicatur praedicatum. Quid autem sit aliquid esse formaliter aliquid, declaratum est alibi. Cum igitur inter creaturas hoc non possit reperiri quod una res sit plures res, numquam in creaturis talis modus arguendi debet negari, nisi forte aliquando aliquis terminus includat aliquod syncategorema, quo expresso pateret talis discursus non valere.
Unde si a significet idem quod hoc totum 'tantum animal', iste syllogismus non valere 'omnis homo est substantia; a est homo; igitur a est substantia', quia expresso syncategoremate incluso aequivalenter in li a et etiam expresso alio termino illo modo incluso, manifestum est discursum non valere. Sicut non sequitur 'omnis homo est substantia; tantum animal est homo; igitur tantnm animal est substantia'.
Et si dicatur quod talis syllogismus regulatur per dici de omni, nam per istam maiorem 'omnis homo est substantia' denotatur quod de quocumque dicitur 'homo' de eodem dicitur 'substantia', et per istam minorem 'tantum animal est homo' denotatur quod 'homo' dicitur de hoc toto 'tantum animal'; igitur sequitur conclusio in qua 'substantia' praedicatur de hoc toto 'tantum animal'; igitur praedictus discursus regulatur per dici de omni:
Dicendum est quod non regulatur per dici de omni, et hoc quia quamvis per minorem denotetur quod 'homo' praedicetur de hoc toto 'tantum animal', tamen non tantum hoc denotatur, sed etiam denotatur quod hoc subiectum 'homo' removetur a quolibet non-animali. Et propter hoc non sequitur conclusio praedicta, quia tunc argueretur per istam regulam 'a quocumque removetur subiectum universalis, ab eodem removetur praedicatum', quae falsa est, et propter hoc non regulatur praedictus discursus per dici de omni.
Similiter si a significet idem quod 'non omnis homo', tunc non regulabitur iste discursus per dici de omni 'omne album est substantia; a est album, igitur a est substantia'. Et ratio patet. Et sicut est de istis, ita est de consimilibus.
Et forte propter talem causam negantur aliqui syllogismi ab aliquibus auctoribus, qui tamen aliter essent de se evidentes. Unde si abstracta concretorum substantialium includant aliqua determinata syncategoremata, sicut forte secundum modum loquendi aliquorum includunt, multi discursus apparebunt evidentes, qui tamen fallunt, sicut multae propositiones tunc essent falsae, quae tamen aliter essent verae. Si enim talia abstracta 'humanitas', 'equinitas', 'animalitas' et huiusmodi includant aequivalenter talia sylicategoremata 'per se primo modo' vel 'necessario' vel aliquod huiusmodi, tunc erunt istae propositiones falsae 'humanitas est homo', 'humanitas est animal', 'humanitas est animalitas', 'humanitas est alba', 'humanitas currit' et huiusmodi.
Et hoc, quia expresso syncategoremate aequivalenter incluso cum alio termino, patet falsitas earum. Haec enim est falsa 'homo necessario currit' et ista similiter 'homo necessario est homo' vel 'homo necessario est animal'. Et sic auctoritates, quae negant tales propositiones de talibus abstractis, sunt glossandae. Eodem modo, hoc supposito, tales discursus non valebunt 'omnis homo currit; humanitas est homo; igitur humanitas currit', nam iste discursus non valet 'omnis homo currit; homo necessario est homo; igitur homo necessario currit'. Instantia enim patet In istis terminis 'omnis persona divina est creans, Pater est necessario persona divina; igitur Pater necessario est creans, nam praemissae sunt verae et conclusio falsa. Et per istum modum multae auctoritates, sonantes quod humanitas non sit homo et quod humanitas non sit alba, debent solvi.
Sic igitur, breviter, omnis syllogismus regulatus per dici de omni vel de nullo est simpliciter bonus et de se evidens, nec indigens aliqua probatione. Et non refert quale sit illud quod sumitur sub in minore, sive sit terminus substantialis sive accidentalis, sive dicat quale sive quantum sive ad aliquid sive ubi, sive quodcumque aliud.
Ex quo patet quod non semper quando commutatur quid in quale vel in quantum vel in ad aliquid vel in quale quid vel in aliquid aliud est fallacia figurae dictionis. Tunc enim hic esset fallacia figurae dictionis 'omnis homo currit; album est homo; igitur album currit'. Similiter hic 'omnis homo est animal; aliquod bicubitum est homo; igitur aliquod bicubitum est animal', et in multis aliis evidentibus syllogismis; quod est manifeste falsum.


Notes