Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 24

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
Cap. 24. De uniformi ex propositionibus de possibili in secunda figura
In secunda figura si subiectum utriusque praemissae supponat pro his quae sunt, syllogismus non valet. Non enim sequitur ‘omnis persona divina potest non esse creans; Pater potest esse creans; igitur Pater potest non esse persona divina’. Nec sequitur ‘omnis persona divina potest non esse creans; omnis homo, qui est, potest esse creans; - ponatur quod nullus homo sit nisi Christus-; igitur omnis homo potest non esse persona divina’, nam illo casu posito praemissae sunt verae et conclusio falsa.
Si autem subiectum utriusque accipiatur pro his quae possunt esse, sic non tenet syllogismus. Nam non sequitur ‘omnis homo potest non esse albus; omne risibile potest esse album; igitur omne risibile potest non esse homo’; sicut non sequitur ‘omnis persona divina potest non esse creans; omnis persona producta potest esse creans; igitur omnis persona producta potest non esse persona divina’. Et ratio est quia negativa de possibili non convertitur in negativam de possibili. Non enim sequitur ‘quaelibet persona divina potest non esse creans, igitur omne quod est creans, vel potest esse creans, potest non esse persona divina’. Et ita talis syllogismus de possibili non potest reduci in primam figuram per conversionem, quia nullus syllogismus secundae figurae reducibilis ƿ per conversionem potest reduci nisi per conversionem universalis negativae.
Quare autem non teneat talis syllogismus in quarto modo secundae figurae, ratio est quia non potest reduci nisi per impossibile. Sed hoc patebit inferius[1].
Et si dicatur quod quamvis negativa de possibili non convertatur in illam de possibili, convertitur tamen in illam de inesse, sic ‘omnis persona divina potest non esse creans, igitur aliquid, quod potest non esse creans, est persona divina’; immo, in istam de possibili potest converti ‘aliquid, quod potest non esse creans, potest esse persona divina’; dicendum est igitur quod per talem conversionem potest reduci in primam figuram:
Dicendum est quod illud argumentum concludit oppositum, nam universalis negativa de possibili quamvis praedicto modo possit converti in illam de inesse vel de possibili, secundum quod subiectum aliter et aliter accipitur in antecedente, tamen numquam convertitur nisi in partictularem, quia bene sequitur ‘aliquid, quod est persona divina, potest non esse creans, igitur aliquid. quod potest non esse creans, est persona divina’. Similiter bene sequitur ‘quodlibet, quod potest esse persona divina, potest non esse creans, igitur aliquid, quod potest non esse creans, potest esse persona divina’; sed non sequitur ‘quodlibet, quod potest non esse creans, potest esse persona divina’. Et ita patet quod universalis negativa de possibili non convertitur nisi in particularem. Sed quando syllogismus secundae figurae reducitur per conversionem in primam figuram, semper conversa universalis negativae debet esse maior in prima figura, et per consequens si talis syllogismus reduceretur in primam figuram per conversionem, conversa negativae, quae est particularis, esset maior in prima figura; quod est impossibile, quia tunc non regularetur per dici de omni vel de nullo.
Similiter, si altera praemissarum sumatur in sensu compositionis et ƿ altera in sensu divisionis, qualitercumque, non tenet syllogismus. Et ita patet quod qualitercumque propositiones de possibili combinentur, numquam valet uniformis de possibili in secunda figura. Et ratio est, quia idem potest ab eodem removeri et affirmari cum nota possibilitatis affirmativa, et ita ex tali affirmativa et negativa non sequitur negativa eiusdem a se, sicut patet in exemplis supra positis.

Notes

  1. Immo, iam patuit supra, c.11 lin. 14-37