Authors/Ockham/Summa Logicae/Book II/Chapter 9

From The Logic Museum

Jump to: navigation, search
Latin English
[2.09 QUID REQUIRITUR AD VERITATEM PROPOSITIONUM MODALIUM]
Post propositiones de inesse dicendum est de propositionibus modalibus. Et est primo sciendum quod aliquando dicitur propositio de modo, quia accipitur dictum propositionis cum tali modo. Sicut patet de istis 'omnem hominem esse animal est necessarium', 'hominem currere est contingens', 'omnem hominem esse coloratum est verum', 'omnem hominem esse animal est per se primo modo', 'omne necessarium esse verum est scitum', 'Sortem currere est ignotum', et sic de aliis. Aliqua autem propositio dicitur modalis, in qua ponitur modus sine tali dicto propositionis.
Propositio modalis primo modo dicta semper est distinguenda secundum compositionem et divisionem. In sensu compositionis semper denotatur quod talis modus verificetur de propositione illius dicti, sicut per istam 'omnem hominem esse animal est necessarium' denotatur quod iste modus 'necessarium' verificetur de ista propositione 'omnis homo est animal', cuius dictum est hoc quod dicitur 'omnem hominem esse animal'; quia 'dictum propositionis' dicitur quando termini propositionis accipiuntur in accusativo casu et verbum in infinitivo modo. Sed sensus divisionis talis propositionis semper aequipollet propositioni acceptae cum modo, sine tali dicto; sicut ista 'omnem hominem esse animal est necessarium' in sensu divisionis aequilpollet isti 'omnis homo de necessitate vel necessario est animal'. Similiter ista in sensu divisionis 'Sortem esse animal est scitum' aequipollet isti 'Sortes scitur esse animal'. Et sic de aliis.
Unde de talibus modalibus acceptis in sensu compositionis primo aliqua pauca sunt dicenda, secundo de aliis.
Primo igitur sciendum, sicut dictum est, quod semper per talem propositionem denotatur quod talis modus verificatur de tota propositione correspondente dicto. Ex quo sequuntur aliqua. Unum est quod talis universalis de necessario poterit esse necessaria, quamvis quaelibet singularis sit contingens vel falsa. Sicut haec est vera et necessaria in sensu compositionis 'omne verum contingens esse verum est necessarium', et tamen quaelibet singularis est falsa, nam haec est falsa 'hoc verum contingens esse verum est necessarium', quocumque demonstrato, quia hoc verum contingens poterit esse falsum, et tunc illa singularis est falsa, et per consequens modo non est necessarium, quod tamen denotatur per talem singularem.
Similiter haec est vera et necessaria 'omne falsum contingens esse falsum est verum', et tamen quaelibet singularis est contingens, sicut inductive patet. Similiter aliquando est talis universalis impossibilis, et tamen quaelibet singularis est possibilis et contingens, sicut patet de ista 'utrumque istorum esse verum est verum', demonstratis duobus contradictoriis contingentibus. Similiter patet de ista 'quodlibet istorum' - demonstratis omnibus falsis contingentibus -- 'esse falsum est verum', et tamen quaelibet singularis est contingens.
Sed ad omnia ista potest dici quod nulla talis propositio est universalis, sed quaelibet talis est singularis, quia in omni tali subicitur una propositio singularis vel aliquid supponens pro una propositione:
Dicendum est ad hoc quod sive -- proprie et de virtute sermonis loquendo - talis propositio sit universalis vel particularis, sive quaelibet sit singularis, non est multum curandum ad praesens, quia saltem Aristoteles vocat tales propositiones universales et particulares, sicut postea ostendetur, et illo modo loquor ego in proposito. Utrum autem Aristoteles tunc loquebatur extensive et improprie vel stricte et proprie, non multum curo. Et tunc dico quod propositio illa est universalis in qua subicitur dictum propositionis respectu compositionis principalis, ita tamen quod respectu compositionis minus principalis subicitur terminus communis cum signo universali, sicut in ista 'omnem hominem esse animal est necessarium' hoc totum 'omnem hominem esse animal' subicitur respectu illius verbi indicativi modi 'est'; quia tamen respectu istius compositionis infinitivi modi 'esse' supponit hic terminus 'homo' cum signo; et hoc sufficit ad propositum. Unde qui uult tenere quod tales sunt proprie universales, potest leviter dicere quod sufficit quod subiciatur terminus communis respectu verbi infinitivi modi.
Ex istis patet quod sufficit scire quid requiritur ad veritatem talium propositionum, sciendo quid requiritur ad hoc quod afiqua propositio sit necessaria et ad hoc quod sit contingens vel vera vel impossibilis vel scita vel ignota vel credita, et sic de aliis, de quibus omnibus pertractare nimis foret longum.
Tamen de propositione necessaria est sciendum quod propositio non propter hoc dicitur necessaria quia semper sit vera, sed quia est vera si sit et non potest esse falsa. Sicut haec propositio in mente 'Deus est' necessaria est, non quia semper sit vera, -- quia si non est, non est vera --, sed si sit, est vera et non potest esse falsa. Similiter haec propositio in voce 'Deus est' est necessaria, et tamen non semper est vera, quia quando non est, tunc non est vera nec falsa; sed si sit prolata, est vera et non potest esse falsa nisi termini aliter instituerentur ad significandum.
Proportionaliter debet dici de propositione impossibili, quod est illa quae si sit, est falsa, non tamen est falsa nisi sit propositio. Et ita, pro portionaliter, est de propositione contingenti. Sed ad hoc quod propositio sit scita vel credita, et sic de aliis, plus requiritur. Sed quid requiritur, pertinet ad librum Posteriorum et ad alios libros.


Notes


  • [[]]
Personal tools