Authors/Ockham/Summa Logicae/Book II/Chapter 27

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[2.27 DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM DE CONTINGENTI]
Post praedicta videndum est de conversione propositionum de contingenti. Et est primo sciendum quod in isto capitulo accipiendum est semper 'contingens' pro contingenti ad utrumlibet, ut illa sola propositio dicatur contingens quae nec est necessaria nec impossibilis. Et quia talis propositio habet duas conversiones, unam in terminis et aliam per oppositas qualitates, ideo primo dicendum est de prima conversione, secundo de secunda.
Est autem primo sciendum quod propositiones de contingenti, sumptae in sensu compositionis, et eis aequivalentes convertuntur sicut suae de inesse, quando suae de inesse convertuntur simpliciter. Et hoc quia talis conversio tenet per hanc regulam 'si unum convertibilium est contingens, reliquum est contingens'; quae semper est vera. Et ideo bene sequitur 'hominem esse album est contingens, igitur album esse hominem est contingens'. Similiter bene sequitur 'Deum creare est contingens, igitur creantem esse Deum est contingens'. Et ita particularis affirmativa et universalis negativa de contingenti, sumptae in sensu compositionis, convertuntur simpliciter. Similiter bene sequitur 'haec est contingens: nullus homo est albus; igitur haec est contingens: nullum album est hamo'. Et ita est de aliis.
Sed quando illa de inesse non convertitur simpliciter sed per accidens tantum, tunc illa de contingenti in sensu compositionis non convertitur in terminis, quia talis conversio non potest tenere nisi per hoc medium 'si antecedens est contingens, consequens est contingens'; quod est simpliciter falsum, cum ex contingenti sequatur necessarium. Et ideo non sequitur 'omnem hominem esse album est contingens, ergo aliquod album esse hominem est contingens'; sicut non sequitur 'omnem substantiam exsistentem in actu esse Deum est contingens, igitur Deum esse substantiam exsistentem in actu est contingens', quia antecedens est verum et consequens falsum. Haec enim est contingens 'omnis substantia exsistens in actu est Deus', quia potest esse vera et falsa, et tamen haec est necessaria 'Deus est substantia exsistens in actu'.
Si autem illa de contingenti sumatur in sensu divisionis vel alia aequivalens ei, tunc si illa propositio habeat pro subiecto terminum communem vel aliquid includens terminum communem, cuiusmodi sunt talia 'hoc album', 'iste homo', 'iste asinus', vel etiam habeat pro subiecto aliquod participium vel aequivalens ei, illa propositio est distinguenda, eo quod subiectum potest supponere pro his quae sunt vel pro his quae contingunt. Si subiectum talis propositionis accipiatur primo modo, sive etiam subiectum sit nomen proprium vel pronomen demonstrativum, sic non convertitur in idem genus contingentis, sed convertitur in illam de inesse et in illam de possibili, sumpto subiecto consequentis cum ista additione 'quod contingit esse'.
Primum patet, scilicet quod non convertitur in idem genus contingentis, nam non sequitur 'contingit Deum esse creantem, igitur creantem contingit esse Deum'; nec etiam sequitur 'quod contingit esse creantem, contingit esse Deum', nam sua repugnans est vera, ista scilicet 'quod contingenter creat, necessario est Deus', et per consequens non est contingenter Deus.
Secundum, scilicet quod convertitur in illam de inesse, praedicto modo, patet: nam bene sequitur 'Deus contingenter est creans, igitur aliquid, quod contingenter est creans, est Deus'.
Ista conversio potest probari: quia si haec sit vera 'Deus contingenter est creans', manifestum est quod utraque istarum est vera 'hoc' - demonstrando illud pro quo subiectum supponit - 'est Deus' et 'hoc est contingenter creans'. Nunc autem sequitur per syllogismum expositorium 'hoc est Deus; hoc est contingenter creans; igitur aliquid, quod est contingenter creans, est Deus'. Et per consequens cum ista 'Deus est contingenter creans' non stat opposita istius 'aliquid, quod est contingenter creans, est Deus', et per consequens ipsa sequitur ad primam. Et ita conversio ista probatur per syllogismum expositorium. Et sicut ista probatur per syllogismum expositorium, ita aliae multae priores, quarum probationes sunt dimissae, eodem modo probantur.
Est autem probatio sufficiens, quia syllogismus expositorius est ex se evidens, nec indiget ulteriori probatione. Et ideo multum errant qui negant talem syllogismum in quacumque materia, nisi possint ibi ostendere fallaciam aequivocationis vel amphiboliae vel compositionis et divisionis vel accentus vel figurae dictionis vel fallaciam secundum quid et simpliciter vel ignorantiam elenchi vel petitionis principii. Nec potest ibi esse fallacia accidentis, sicut multi dicunt.
Et quia syllogismi expositorii, qui sunt ex se evidentes, frequenter negantur a modernis theologis, et ideo contra tales non est disputandum, cum negent per se nota, ideo -- aliqualiter disgrediendo a proposito -- ponam exempla in quibus non est syllogismus expositorius, quamvis videatur.
Unde hic non est syllogismus expositorius 'hoc animal est canis; hoc animal non est caeleste sidus; igitur caeleste sidus non est canis'. Et hoc quia tam maior quam conclusio est distinguenda penes aequivocationem.
Similiter hic non est syllogismus expositorius 'iste vellet se accipere pugnantes; iste vellet vincere; igitur qui vellet vincere, vellet se accipere pugnantes', nam maior est distinguenda penes amphiboliam, sicut alibi patet.
Similiter hic non est syllogismus expositorius 'haec: tu es asinus, est falsa; haec: tu es asinus, est vera si est necessaria; igitur aliquod verum, si est necessarium, est falsum', nam tam minor quam conclusio est distinguenda secundum compositionem et divisionem.
Similiter hic non est syllogismus expositorius 'iste vult pendere; iste non vult pendere; igitur qui vult pendere, non vult pendere', nam propositiones sunt distinguendae penes accentum.
Similiter hic non est syllogismus expositorius 'Sortes est albus; Sortes est animal; igitur animal est albus', sed hic est fallacia figurae dictionis. Similiter nec hic 'iste homo est sanus; iste homo est substantia; igitur aliqua substantia est sanus'.
Similiter nec hic 'Sortes non est filius Platonis; Sortes est pater; igitur aliquis pater non est filius', sed est ignorantia elenchi.
Similiter nec hic 'Sortes est albus secundum dentes; Sortes est niger; igitur aliquod nigrum est album', sed est fallacia secundum quid et simpliciter.
Nec hic est syllogismus expositorius probativus 'Sortes est calidus; Sortes est productivus caloris; igitur productivum caloris est calidum', quia est ibi petitio principii, et ideo non probat, quamvis illatio sit bona.
Et sicut est de istis, qui videntur esse syllogismi expositorii et non sunt, quod est in eis manifestus defectus praeter fallaciam accidentis, ita est de aliis.
Unde sciendum quod regula generalis est quod quando propositiones sunt mere de inesse et de praesenti et disponuntur in figura sine omni additione vel diminutione ad subiectum et praedicatum quod numquam est in tali discursu fallacia accidentis, sicut nec in discursu disposito in primo modo primae figurae potest esse fallacia accidentis, sicut inferius ostendetur. Eodem modo quando aliquis discursus potest reduci ad talem syllogismum expositorium, vel per conversionem vel per impossibile vel per propositiones aequivalentes assumptas, non est fallacia accidentis.
Est tamen advertendum quod ad syllogismum expositorium non sufficit arguere ponendo pro medio pronomen demonstrativum vel nomen proprium alicuius rei singularis, sed cum hoc oportet quod illa res demonstrata vel importata per tale nomen proprium non sit realiter plures res distinctae. Et propter hoc hic non est syllogismus expositorius 'haec essentia' -- demonstrando divinam essentiam -- 'est Pater; haec essentia est Filius; igitur Filius est Pater', et hoc quia haec essentia est plures personae distinctae. Et ideo in tali paralogismo magis est fallacia consequentis quam accidentis, quamvis etiam sit ibi fallacia accidentis.
Cum igitur in isto syllogismo 'hoc est Deus; hoc est contingenter creans; igitur aliquid quod est contingenter creans est Deus' non possit ostendi aliquis defectus, manifestum est ipsum esse evidentem syllogismum expositorium; et per consequens probatum est sufficienter quod ista 'Deus contingenter creat' convertitur in istam 'quod contingenter creat, est Deus'. Ex quo etiam patet quod convertitur in istam de possibili 'aliquid, quod contingenter creat, potest esse Deus', quia semper illa de inesse formaliter infert illam de possibili.
Si autem subiectum talis propositionis de contingenti sit pronomen demonstrativum vel nomen proprium, tunc convertitur sicut prior, scilicet in illam de inesse et de possibili. Sed si subiectum talis propositionis de contingenti sumatur pro his quae contingunt esse, sic convertitur in idem genus contingentis, sumpto subiecto consequentis pro eo quod contingit. Unde bene sequitur 'contingit aliquem hominem currere, igitur contingit aliquod currens esse hominem', si subiectum utriusque sumatur pro eo quod contingit, ut iste sit sensus 'aliquid, quod contingenter est currens, contingenter est homo'. Nam oppositum consequentis non stat cum antecedente, scilicet 'nihil quod contingenter est currens, contingenter est homo'. Nam si haec sit vera 'aliquid quod contingenter est homo, contingenter currit', sit illud a: tunc utraque istarum est vera 'a contingenter est homo' et similiter ista 'a contingenter currit'.
Ex istis arguo sic 'a contingenter est homo; a contingenter currit; igitur aliquid quod contingenter currit, contingenter est homo', quae est contradictoria prioris, igitur prior non stat. Et ita evidenter sequitur 'aliquid quod contingenter est homo, contingenter currit, igitur aliquid quod contingenter currit, contingenter est homo'. Et ita ista consequentia est bona 'aliquis homo contingenter currit, igitur aliquod currens contingenter est homo', subiecto utriusque accepto pro eo quod contingit.
Et si dicatur quod tunc sequeretur 'Deus contingenter creat, igitur aliquod creans contingenter est Deus', quia sequitur 'a contingenter est Deus; a contingenter creat; igitur aliquid quod contingenter creat, contingenter est Deus', sicut argutum est in priori exemplo:
Dicendum est quod iste ultimus syllogismus est bonus, non tamen probat istam conversionem. Et hoc quia per istam 'Deus contingenter creat' non habentur aliquae tales propositiones 'a contingenter est Deus', 'a contingenter creat', quia ad veritatem istius non requiruntur aliquae tales duae, sicut ad veritatem istius 'aliquis homo contingenter currit' requiruntur tales duae, si subiectum sumatur pro his quae contingunt. Et ideo per unum syllogismum expositorium probatur una conversio sufficienter et per alium non probatur alia. Unde si subiectum illius de contingenti est pronomen demonstrativum vel nomen proprium, non convertitur in idem genus contingentis, nec subiectum potest habere talem acceptionem, scilicet pro eo quod contingit.
Sciendum est tamen quod praedicta distinctio de propositionibus de contingenti, de possibili, de praeterito et de futuro debet sic intelligi quod subiectum accipiatur pro eo quod est etc., vel denotetur accipi pro eo quod est tale, vel contingit esse tale, vel fuit etc. Unde si nihil sit album, in ista 'album potest esse homo' subiectum non potest accipi pro eo quod est album, cum nihil sit album; potest tamen denotari accipi pro eo quod est album. Et ideo si nihil sit album, ipsa est falsa, cum per ipsam denotetur falsum, quia per ipsam in illo sensu denotatur aliquid esse album, cum tamen nihil sit album.


Notes