Authors/Ockham/Summa Logicae/Book II/Chapter 20

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[2.20 DE PROPOSITIONIBUS IN QUIBUS PONITUR HOC VERBUM 'FIT' ET DE EARUM AEQUIVALENTIBUS]
Sicut autem propositio in qua ponitur aliquod istorum verborum habet duas exponentes, ita propositiones in quibus ponitur hoc verbum 'fit' vel ei aequivalens, quale est hoc totum 'factus est' vel 'factum est' vel huiusmodi, habet duas exponentes, scilicet unam de praesenti et aliam de praeterito vel de futuro. Sicut ista 'Sortes fit albus' habet istas exponentes 'Sortes est albus' et 'non semper fuit albus'. Similiter ista 'Sortes fiet albus' habet istas exponentes 'Sortes non est albus et pro aliquo tempore non erit albus' et 'Sortes erit albus'. Similiter est de talibus 'Sortes factus est homo', 'Sortes factus est coloratus', et sic de consimilibus.
Sicut autem quando in propositione ponitur hoc verbum 'incipit' vel 'desinit' propositio non convertitur nulla facta variatione praeter solam transpositionem illius quod praecedit et quod sequitur verbum, sic est in istis. Et ideo de virtute sermonis ista consequentia negari debet 'Filius Dei factus est homo, igitur homo factus est Filius Dei', quamvis tales propositiones Sancti aliquando concedunt sub vero intellectu. Similiter non sequitur 'Filius Dei fit homo, igitur homo fit Filius Dei', et hoc quia altera exponens non convertitur illo modo. Non enim sequitur 'Filius Dei non semper fuit homo, igitur non semper homo fuit Filius Dei'. Unde secundum proprietatem sermonis concedi debet quod homo semper fuit Filius Dei; unde Christus dixit: Antequam Abraham fieret, ego sum.
Similiter, ab inferiori ad superius a parte praedicati non tenet consequentia in talibus propositionibus. Unde non sequitur 'Sortes fit albus, ergo Sortes fit coloratus'. Similiter, secundum proprietatem sermonis non sequitur 'Filius Dei fit homo, igitur Filius Dei fit exsistens', nec sequitur 'igitur fit aliquid', secundum proprietatem sermonis.
Et si dicatur quod Filius Dei fit homo vel factus est homo, aut igitur fit aliquid aut nihil, et non fit aliquid, ergo fit nihil, dicendum quod non sequitur 'Filius Dei fit homo, igitur Filius Dei fit aliquid' vel 'Filius Dei fit nihil', sicut non sequitur 'Sortes incipit esse albus, igitur Sortes incipit esse ens' vel 'incipit esse nihil'. Et ideo utraque pars talium disiunctivarum neganda est.
Verumtamen sciendum est quod multae tales propositiones a Sanctis inveniuntur 'homo factus est Deus', sicut tales 'homo incipit esse Deus', quae non sunt verae secundum proprietatem sermonis sed secundum intellectum Sanctorum.
Similiter, sicut talis discursus non valet 'omne album est coloratum; Sortes incipit esse albus; igitur Sortes incipit esse coloratus', sic talis discursus non valet 'omnis homo est aliquid; Filius Dei factus est homo; igitur Filius Dei factus est aliquid'; et hoc propter consimilem causam.
Ista de propositionibus categoricis, aequivalentibus propositionibus hypotheticis, ad praesens sufficiant, quamvis restent multa dicenda de quibus in diversis locis dicetur.


Notes