Authors/Ockham/Scriptum in libros sententiarum/Prologue/Q2A3

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
[ART. III: OPINIONES DIVERSAE OPINIO PRIMA]
Circa tertium articulum sciendum quod circa istam quaestionem sunt diversae opiniones. Una est quod quantumcumque de talibus veritatibus necessariis theologicis posset esse notitia certa et evidens, tamen illa non erit scientia proprie dicta[1].
ƿ Hoc probatur: quia omnis scientia proprie dicta adquiritur per causam illius quod concluditur de subiecto; sed nihil praedicabile de Deo habet causam; igitur etc. Maior patet per Philosophum, I Posteriorum[2], qui dicit quod “scire arbitramur unumquodque cum causam arbitramur cognoscere per quam res est” etc.
Si dicatur quod Philosophus accipit ibi causam non pro causa incomplexa, sed pro causa complexa, contra: Philosophus dicit ibi expresse 'cum arbitramur causam cognoscere per quam res est', non 'per quam complexum est'. Similiter, II Posteriorum[3] dicit: “Scire opinamur cum sciamus causam”; et immediate exemplificat de quattuor causis, quae sunt causae rerum, non complexorum. Idem videtur sentire I Physicorumt in prima propositione libri[4].
Hoc etiam probatur: tum quia omne subiectum scientiae est causatum et compositum, quia habet conceptum quidditativum et denominativum; tum quia omne subiectum scientiae habet passionem differentem realiter a subiecto; tum quia omne subiectum habet passionem demonstrabilem de eo per definitionem subiecti tamquam per medium. |§ Ista non competunt Deo. §| Dicit tamen ista opinio quod aliquid potest concludi de Deo a priori, non tamen erit scientia proprie dicta, quia non est per causam realem.
ƿ
[CONTRA PRIMAM OPINIONEM]
Contra istam opinionem: videtur quod primum et secundum repugnent inter se. Quia quando aliqua conclusio scitur a priori, respectu illius condusionis est aliquis habitus veridicus: et non intellectus, quia ille est praecise respectu principiorum quae sunt vel per se nota vel praecise cognoscibilia per experientiam; nec sapientia, quia illa est tam principiorum quam conclusionum, VI Ethicorum[5]: nec ars, nec prudentia, quia illae sunt respectu agibilium et factibilium tantum: igitur scientia.
Si dicatur quod talis notitia est sapientia, sicut metaphysica quae est de ente, quia non est per causam, est sapientia, contra: talis propositio conclusa per aliquid prius, non tamen per causam realem priorem, potest reperiri de istis inferioribus. Et per consequens, secundum istum[6], habitus talis conclusionis non erit sapientia, quia non est de causis universalibus et primis; nec est intellectus, certum est, nec ars, nec prudentia; igitur scientia proprie dicta, et tamen non erit per causam realem. Assumptum patet, per eos[7], quia sicut per infinitatem Dei potest ostendi indivisibilitas Dei, ita per intellectualitatem animae intellectivae potest ostendi incorruptibilitas animae intellectivae, vel simplicitas, vel aliquid huiusmodi.
[OPINIO SCOTI]
Ideo est alia opinio Doctoris Subtilis[8] quod de talibus veritatibus potest esse scientia proprie dicta, propter quid et ƿ a priori. Et ista opinio primo declarat quod perfectiones essentiales sunt demonstrabiles de essentia propter quid et a priori; secundo ostendit hoc idem de notionibus; tertio de respectivis ad extra. Primum declarant[9]: quia “ordo est inter rationes sub quibus Deus est conceptibilis, ita quod ratio essentiae est omnino prima, et aliae rationes sequentes sunt priores aut posteriores secundum quod huic rationi sunt propinquiores aut ab ipsa remotiores”. Hoc patet, quia “ quemcumque ordinem realem haberent aliqua si essent distincta realiter, consimilem ordinem habent secundum rationem ubi sunt distincta secundum rationem. Nunc autem si essentialia essent distincta realiter inter se, haberent ordinem in consequendo ipsam essentiam; ergo si sint distincta secundum rationem, habent talem ordinem secundum rationem “.
“Minor patet, quia si perfectiones essentiales realiter distinguerentur, puta natura immaterialis perfecta, intellectus perfectus, et illud per quod intellectus haber obiectum sibi proportionatum sibi praesens, et ipse actus intelligendi, et ultra etiam esset alius actus circa obiecta secundaria virtualiter contenta in obiecto primario, esset inter illa talis ordo realis quod essentia immaterialis perfecta esset prior realiter[10] illa ratione, repraesentante obiectum, et ratio ista repraesentans esset prior actu intelligendi obiectum, et actus intelligendi obiectum primarium esset prior realiter actu intelligendi obiectum secundarium. Et ista propositio esset propter ƿ quid 'habens naturam immaterialem perfectam habet intellectualitatem perfectam'; et haec esset propter quid 'intellectuale perfectum potest habere rationem sibi repraesentantem perfecte obiectum proportionatum'; et iterum, haec esset propter quid 'intellectus perfectus habens obiectum proportionatum sibi perfecte praesens intelligit nisi impediatur’. Et hoc propter quid, ad concludendum extremum deextremo”. Consimiliter potest argui de ipsa voluntate et actu volendi etc.
Secundum declaratur[11]: quia “si ista differrent realiter: memoria perfecta, quae scilicet includit intellectum et obiectum sibi praesens, et actus intellectus vel intelligentiae, et actus exprimendi notitiam declarativam ipsius obiecti, qui est dicere, et ipsa notitia producta per actum dicendi, qui dicitur Verbum, esset ibi simpliciter ordo realis, ita quod memoria in actu perfecto esset ibi primum, dicere secundum, Verbum tertium. Consimiliter potest argui de voluntate et spiratione”. Et sic patet quod semper per priora, tamquam per causas propter quid, possent sciri posteriora; ergo nunc est huiusmodi ordo eorum secundum rationem qualis esset si realiter, ut dictum est[12], essent inter se distincta.
Item, pro utraque conclusione praedicta arguitur secundo sic[13]: “in demonstrationibus quia et propter quid de eodem videtur esse ordo contrarius. Nam in demonstratione quia prius concluduntur quae sunt propinquiora effectui a quo arguitur, et ista videntur ƿ esse remotiora a causa per se. E converso autem est in demonstratione simpliciter et propter quid, ubi prius concluduntur illa quae sunt propinquiora ipsi causae, et ultimo concluditur de effectu remoto. Igitur si aliqua conveniunt alicui causae quae statim possunt concludi ex effectibus et alia quae non possunt, ista non videntur habere ordinem aeque immediatum ad talem causam”. Nunc autem aliqua possunt concludi de Deo ex effectibus et aliqua non; ergo haec et illa secundum ordinem mere insunt Deo.
Confirmatur: quia aliqua possunt cognosci de Deo confuse concepto, alia non nisi distincte concepto[14].
ƿ Tertium probatur alibi[15]: quia talis propositio necessaria, puta 'Deus est omnipotens', et eadem ratione tales 'Deus est creativus, beatificus' etc, est propositio demonstrabilis, quia necessarium mediatum. Hoc probatur: quia “qualis est ordo realis inter aliqua si sint distincta realiter, talis est ordo cognoscibilitatis inter eadem qualitercumque sint distincta in esse cognoscibili. Nunc autem si esset distinctio realis inter naturam et intellectum et voluntatem et potentiam ad extra, esset talis ordo realis quod quia natura habet talem intellectum et voluntatem ideo est sic potens respectu talium ad extra. Igitur hic, qualitercumque sit distinctio, semper erit ordo cognoscibilitatis talis quod quia natura divina habet talem intellectum et talem voluntatem ideo habet talem potentiam quae est omnipotentia”.
Similiter[16], notionale immediatius convenit essentiae quam illud quod dicit respectum ad extra. Sed de illo, comparando ipsum ad divinam personam, potest esse verum mediatum.
Praeterea[17] arguitur sic: de quidditate non contenta in aliquo priori, composita, habente per se definitionem et causam et passionem a se realiter distinctam et habente plures conceptus denominativos per se secundo modo, de omni tali potest esse scientia proprie dicta tamquam de subiecto. Sed hoc non est ratione compositionis, nec causationis, nec distinctionis realis passionis a subiecto, patet de ente: igitur praecise quia habet plures conceptus ordinatos. Sed huiusmodi est Deus; igitur etc.
ƿ
[CONTRA OPINIONEM SCOTI]
Contra istam opinionem, quantum ad aliqua dicta in ea, arguo primo quod attributa non possunt de Deo demonstrari propter quid, et hoc de Deo distincte cognito, quomodo loquitur Doctor iste:
Quia nullus conceptus communis quidditativus potest demonstrari demonstratione propter quid de illo quod immediate continetur sub eo, quia talis propositio est immediata, secundum Philosophum I Posteriorum[18], et per consequens illa non est altera prior. Sed omnis talis conceptus est communis Deo et creaturis, ut suppono nunc, quia postea probabitur[19]. Et est conceptus quidditativus, quia suppono ad praesens, et postea probabitur[20], quod inter divinam essentiam et divinum intellectum vel voluntatem nulla est distinctio, nec realis nec rationis. Igitur conceptus bonitatis vel quicumque talis est quidditativus, et per consequens nullus talis potest de Deo demonstrari.
Si dicatur[21] quod de omnino eadem re, sine omni distinctione, possunt esse plures conceptus, scilicet quidditativus et denominativus, contra: quandocumque quidquid omnino a parte rei exprimitur per unum conceptum et per alium, non est maior ratio quod unus sit quidditativus quam alius. Sed si nulla penitus sit distinctio a parte rei inter divinam essentiam et intellectum et actum intelligendi, nihil imaginabile potest exprimi per unum ƿ conceptum [magis] quam per alium, igitur uterque erit quidditativus vel neuter.
Si dicatur quod exprimit idem non eodem modo, contra: non potest assignari talis diversitas modorum nisi aliquo modo propter aliquam non-identitatem a parte rei.
Confirmatur ista ratio: quia ille conceptus qui praecise exprimit quidditatem et nihil aliud, est quidditativus. Non enim potest alia ratio assignari quare aliquis conceptus est quidditativus; ergo omnis talis conceptus est quidditativus.
Quod autem sit immediatus, patet, quia nihil est medium. Quia nec Deus, certum est, nec aliquid creatum, quia illud erit alterum condividens; sicut quando dicitur 'sapientia quaedam est creata, quaedam increata', 'sapientia' ibi immediate praedicatur de sapientia increata quae nullo modo distinguitur ab essentia divina. Ergo nullus talis conceptus poterit demonstrari a priori de Deo distincte cognito, nisi forte demonstretur passio aliqua entis in communi de Deo per ens tamquam per medium, ita quod aliquis conceptus communis Deo et creaturae sit medium in illa demonstratione.
Secundo arguo quod nullum notionale potest demonstrari de divina essentia per aliud notionale, quia nulla est distinctio ibi nisi praecise inter essentiam et relationem et relationes inter se, ita tamen quod in proprietate unius personae nulla est distinctio. Igitur non potest ibi aliquid esse medium demonstrandi unum de reliquo.
Per idem patet contra tertium[22], quia conceptus ad extra non potest demonstrari de divina essentia, quia nihil est tale medium etc. ƿ Arguo igitur sic: si esse omnipotens vel aliquid sit demonstrabile de Deo, igitur aut de divina essentia aut de persona. Non de divina essentia in se, quia si sic, quaero: per quod medium? Aut per medium quod est vera res, aut per medium quod est ens rationis vel conceptus rei. Non primo modo, quia in Deo non sunt nisi essentia et personae et relationes, secundum istos[23], si non ponatur distinctio formalis attributorum. Sed nec per personam nec per relationem potest hoc demonstrari de divina essentia, quia non prius convenit personae vel relationi quam essentiae, quia quacumque persona accepta, vel relatione, convenit alicui alteri quod non est illa persona vel relatio. Ergo prius convenit essentiae quam cuicumque quod non est formaliter essentia; ergo de essentia non potest demonstrari a priori per aliquam veram rem tamquam per medium. Nec per ens rationis, quia quando aliquid est proprium alicui rei, per prius dicitur de illa re quam de quocumque ente rationis vel conceptu. Sed esse omnipotens est proprium uni rei, ergo non prius dicitur de aliquo conecptu.
Nec potest dici quod demonstratur de persona demonstratione a priori, quia tunc posset aliquis scire quod essentia in se esset omnipotens, et tamen dubitare de persona, cuius oppositum ostendetur infra, distinctione vigesima[24].
Si dicatur[25] ad omnia ista quod praeter essentiam est distinctio formalis attributorum, et illa distinctio suffiit ad hoc ƿ quod unus conceptus sit quidditativus et alius denominativus, et ad hoc quod aliquid demonstretur de aliquo demonstratione propter quid et a priori:
Contra: hoc non salvat istum Doctorem. Primo, quia ponit quod omnia ista possent salvari sine omni distinctione formali, propter solam distinctionem rationis et propter solam distinctionem per relationes rationis se mutuo respicientes. Unde dicit sic[26]: Una res “potest virtualiter continere conceptus quasi denominativos qui possunt ab intellectu distingui a conceptu quidditativo, et hoc praecise si illi conceptus sint tantum distincti per relationes rationis mutuo se respicientes. Forte tamen posset poni alia distinctio maior illorum conceptuum quam secundum relationes rationis”.
Ex istis et aliis ibidem dictis patet quod intentio sua est ponere tales conceptus, scilicet quidditativum et denominativum, sine omni respectu ad extra etiam si non esset distinctio formalis.
Praeterea, posito quod esset distinctio formalis: adhuc non oporteret quod unus conceptus esset quidditativus et alius denominativus, quia si conceptus intellectus dicitur denominativus et conceptus essentiae quidditativus, quaero: aut conceptus intellectus dicitur denominativus respectu essentiae, vel respectu unius rei includentis essentialiter tam essentiam quam intellectum et cetera talia distincta formaliter.
Secundum non potest dari, quia ex quo illa res essentialiter includit intellectum et essentiam, non plus conceptus unius est quidditativus respectu illius quam conceptus ƿ alterius; sicut non plus conceptus materiae est quidditativus respectu compositi quam conceptus formae, nec e converso. Nec potest dici primum, quia sicut quando aliqua distinguuntur realiter quantumcumque faciant per se unum, non magis conceptus unius est denominativus respectu alterius quam e converso, sicut patet de materia et forma.
Ita, quando aliqua distinguuntur tantum formaliter, non magis conceptus unius erit denominativus respectu alterius quam e converso; ergo non magis conceptus intellectus est denominativus respectu essentiae quam conceptus essentiae est denominativus respectu intellectus, quia sicut intellectus non includit formaliter essentiam ita nec e converso. |§ Sed conceptus essentiae non est denominativus respectu intellectus, quia tunc per rationem eorum conceptus essentiae posset concludi de intellectu per conceptum quidditativum intellectus; igitur nec conceptus intellectus est denominativus respectu essentiae. §| Igitur oportet dicere quod conceptus essentiae est quidditativus respectu alicuius quod non est formaliter essentia, respectu cuius conceptus intellectus non est quidditativus sed denominativus. Sed hoc est impossibile, quia probatum est quod omne tale aequaliter includit intellectum sicut essentiam et e converso.
Si dicatur quod non est aliquid tale unum quod sic essentialiter includit essentiam et intellectum, sed ipsa essentia est quasi quidditas et ipsa attributa sunt quasi passiones et proprietates eius:
Contra: illa quae sunt distincta realiter propter tamen compositionem faciunt per se unum, sicut patet de materia et forma; ergo multo magis illa quae distinguuntur formaliter propter ƿ tamen identitatem realem facient per se unum: igitur essentia divina et intellectus faciunt per se unum. Ergo illud acque essentialiter intellectum inciudit sicut essentiam et e converso.
Confirmatur per principia eorum[27]: quia qualem ordinem haberent aliqua si essent distincta realiter, talem ordinem habebunt ubi distinguuntur tantum formaliter. Sed si essentia et intellectus essent distincta realiter, haberent istum ordinem quod intellectus esset posterior; et non plus includeret essentialiter et formaliter intellectus essentiam quam e converso, nec plus conceptus essentiae esset quidditativus respectu intellectus quam e converso. Ergo etiam nunc non magis erit conceptus essentiae quidditativus respectu intellectus quam e converso, nec est magis quidditativus respectu alterius quod non est formaliter essentia nec intellectus. Et conceptus intellectus est ita quidditativus respectu intellectus sicut conceptus essentiae est quidditativus respectu essentiae; igitur nullo modo conceptus essentiae est magis quidditativus quam conceptus intellectus.
Si dicatur quod conceptus essentiae est quidditativus respectu personae non autem conceptus intellectus nec aliquis conceptus attributalis:
Contra: quandocumque aliqua habent ordinem per se inter se, ita quod est primum, secundum et tertium, si primum et tertium faciunt aliquid per se unum essentialiter includens utrumque, necessario primum, secundum et tertium facient tale unum. Sed per istos[28], omni notionali essentiale est immediatius essentiae ƿ divinae, et hoc tam positive quam negative. Ergo si essentia et relatio constituant aliquid per se unum, scilicet personam, necesse est quod essentia, essentiale et relatio constituant aliquid per se unum essentialiter includens quodlibet illorum. Sed illud non potest esse nisi persona; igitur persona essentialiter includit quodlibet essentiale: igitur conceptus talis essentialis erit ita quidditativus respectu personae sicut conceptus essentiae vel relationis.
[SOLUTIO PROPRIA AUCTORIS]
Ideo dico aliter ad istam quaestionem. Circa quam sciendum primo quod demonstratio quaedam est quia et quaedam propter quid.
Secundo[29], sciendum quod illorum quae praedicantur de Deo quaedam sunt res, |§ si res possit praedicari, §| et quaedam ƿ tantum conceptus. Exemplum primi: quia intellectus potens intelligere divinam essentiam potest etiam intelligere paternitatem, filiationem et spirationem, et omnia ista potest de Deo praedicare, quia non est maior ratio quod possit unum obiectum cognitum praedicare de aliquo obiecto cognito quam aliud. Et ita intellectus omne cognitum, sive sit res sive conceptus, potest praedicare de omni cognito; et potest praedicare et paternitatem et filiationem et spirationem de divina essentia, quamvis nobis non sit pro statu isto talis propositio possibilis, quia nos pro nunc, de lege communi, ipsam divinam essentiam in se, vel paternitatem in se, intelligere non possumus sed tantum in aliquo conceptu. Exemplum secundi: praedicando conceptum entis vel sapientiae in communi de Deo, dicendo ‘Deus est ens’, 'Deus est sapiens', et ita de aliis.
Tertio, dico quod respectu praedicabilium de Deo potest subici vel res ipsa quae Deus est vel aliquis conceptus praedicabilis de re illa. Quid autem sit iste conceptus et quomodo distinguatur a re, alias dicetur[30], sed suppono ad praesens quod non est realiter nec formaliter ipsa res cuius est.
|§ Totum quod dicitur de praedicatione rei in divinis debet intelligi secundum illam opinionem quae ponit quod intellectio non est subiectum nec praedicatum propositionis sed obiectum intellectionis, quam opinionem reputo probabilem[31]. Secundum aliam opinionem, quam etiam reputo probabilem, scilicet quod omne subiectum propositionis in mente est intellectio vel aliqua qualitas inhaerens menti, debet dici quod propositio illa quam ƿ format intellectus de deitate distincte non componitur ex re sed ex intellectione distincta deitatis quae non est nobis possibilis. Et secundum hoc proportionaliter dicendum est de illa propositione sicut dicitur de propositione si componatur ex re. §|
[CONCLUSIONES EX PRAEDICTIS ILLATAE]
Secundum haec, ad istam quaestionem prima conclusio erit ista: quod nihil intrinsecum Deo potest de divina essentia demonstrari ita quod divina essentia in se subiciatur et aliquid quod est realiter divina essentia praedicetur in se.
Haec conclusio potest persuaderi: impossibile est quod aliqua sint idem realiter, et intuitive vel abstractive - distincte tamen intelligantur et quod dubitetur de identitate eorum. Quia si aliqua propositio sit per se nota, illa erit maxime in qua praedicatur idem realiter de eodem realiter. Sed essentia divina est eadem realiter cum quolibet quod est realiter Deus; igitur nulla talis propositio est dubitabilis, nec per consequens demonstrabilis.
Secundo, omne quod demonstratur de aliquo, per prius praedicatur de alio per quod demonstratur. Sed nihil realiter idem cum Deo potest praedicari prius de aliquo quam de divina essentia, quia nihil tale est - sicut suppono ad praesens et inferius declarabitur 1 - nisi persona vel aliqua relatio.
Si dicatur: haec videtur esse demonstratio 'Pater est paternitas; essentia est Pater; ergo essentia est paternitas', potest dici quod si intellectui apprehendenti essentiam in se et paterni 1 Infra, pp. 116, lin. 6-117, lin. 13. ƿtatem in se esset ista dubitabilis et posset fieri nota per praedictas praemissas, tunc esset ibi demonstratio. Sed non videtur quod aliquis talis intellectus possit de illa dubitare.
Si dicatur quod tunc esset propositio per se nota, et per consequens esset evidenter nota cuilibet intellectui et ita nobis, respondeo quod illa propositio quam potest habere sic intelligens distincte Deum sub ratione deitatis, et paternitatem in se, est propositio per se nota, et ideo est nota cuilibet potenti illam propositionem formare. Sed nos pro statu isto non possumus habere illam propositionem, sicut nec terminos eius, sed habemus unam aliam. Quia in nostra propositione, nobis possibili de communi lege, sunt termini conceptus quidam communes fidelibus et infidelibus; in illa autem propositione quam haberet talis intellectus, unus terminus est essentia et alius paternitas, et pro istis supponunt termini propositionis nostrae, non pro se. Et ideo sicut is termini sunt distincti, ita propositiones sunt distinctae[32]; et ideo potest una illarum esse per se nota et alia simpliciter dubitabilis et forte demonstrabilis.
Hoc potest declarari: quia qui distincte intelligeret divinam essentiam et praedicaret eam de se ipsa, non posset dubitare de illa propositione, sed esset sibi nota ex terminis. Et tamen ista propositio quam nos habemus 'Deus est Deus’ est dubitabilis. quia ista aequipollet isti 'ens summum et infinitum est ens sumƿmum et infinitum'. Hoc enim dicimus esse 'quid nominis' Dei, vel aliquid consimile. Et tamen ista in qua praedicatur idem de se, est dubitabilis, sicut unio illorum quae ponuntur a parte subiecti est dubitabilis; sicut si unio illorum esset falsa, tota propositio esset falsa, propter falsam implicationem. Sicut si nullus homo esset albus, haec esset falsa 'homo albus est homo albus', sicut et ista ‘aliquid est homo albus'. Igitur si talis propositio quam talis intellectus haberet non est dubitabilis et nostra est dubitabilis, sunt distinctae.
Secunda conclusio, sequens ex ista, est: quod nihil tale potest demonstrari de persona, propter identitatem realem personae cum quolibet tali quod de ipsa praedicatur, et per consequens nulla talis propositio potest esse dubia habenti eam.
Si dicatur quod quamvis talis propositio, sive essentia sive persona subiciatur, non possit esse dubia cognoscenti illos terminos distincte et intuitive, potest tamen esse dubia cognoscenti terminos confuse et abstractive:
Dico quod nulli habenti illos terminos potest esse dubia, sive cognoscantur abstractive sive intuitive, quia sive sic sive sic cognoscatur divina essentia, necessario distincte cognoscitur essentia divina. Unde ipsa divina essentia propter summam eius simplicitatem nullo modo potest cognosci distincte et confuse nisi quia unum confusum, quod non est ipsa divina essentia praedicabile tamen de ea non pro se sed pro ipsa divina essentia, potest cognosci; et tunc necessario est aliud cognitum et alius terminus. Et hoc non ƿ tantum dico de divina essentia sed universaliter de omni simplici re creata, sicut infra apparebit.
|§Hoc debet intelligi quando illa res est simplex et nulla alia, propter unam opinionem quam probabilem reputo. Mud tamen hic dicitur secundum aliam opinionem[33] §|
Et ideo dico quod illi termini talis propositionis nullis aliis terminis cognitis nulio modo possunt cognosci confuse sed tantum distincte. Et ideo illa propositio in qua subiciuntur illi termini et non alteri nulli intellectui potest esse dubia, et ideo erit per se nota et principium, et nullo modo conclusio.
Tertia conclusio est ista: quod conceptus communes praedicabiles in quid de Deo et creaturis non possunt de divina essentia in se demonstrari a priori, |§ nec de conceptu proprio sibi et simplici, si talis sit possibilis. §|
Hoc patet, quia quaelibet talis est immediata, quia omne commune immediate praedicatur de quolibet contento in quod primo dividitur. Sed quilibet talis conceptus immediate dividitur in Deum et in creaturam; sicut prima divisio sapientiae est quod: quaedam est creata et quaedam increata; similiter intellectus quidam est creatus, quidam increatus; bonitas alia creata, alia increata; et sic de aliis. Ergo nulla talis est demonstrabilis a priori.
Si instetur quod haec est demonstratio ‘omne ens est bonum; Deus est ens; igitur Deus est bonus’, dico quod accipiendo 'bonum' secundum quod praedicatur in quid de Deo, non ƿ est haec demonstratio, quia sic accipiendo 'bonum' et ‘ens’ simpliciter sunt synonyma. Accipiendo autem 'bonum’ secundum quod connotat ens determinatum, - quia idem est quod volibile et ita connotat voluntatem sic est demonstratio aliquo modo a priori. Sed sic non praedicatur de Deo in quid.
Quarta conclusio est: quod conceptus connotativi et negativi communes Deo et creaturis possunt de divina essentia demonstrari; et hoc si aliqui tales sint de divina essentia in se cognita dubitabiles.
Hoc patet, quia omne commune praedicabile adaequate de aliquo communi potest demonstrari de quolibet contento sub illo communi per illud commune tamquam per medium. Sed tales conceptus praedicantur primo et adaequate de aliquo communi ad Deum et creaturas; ergo per illud commune tamquam per medium possunt demonstrari de quolibet contento. Et ideo forte haec est demonstratio, et aliquo modo a priori: omne ens est bonum; Deus est ens; ergo Deus est bonus.
Quod autem tali syllogismo adquiratur scientia proprie dicta, et per consequens sit demonstratio, patet, quia est habitus veridicus, et non intellectus nec sapientia etc, igitur scientia[34].
Confirmatur: quia non minus videtur quod ibi sit demonstratio quam in syllogismo ex simpliciter posterioribus; sed talis conceditur esse demonstratio, quamvis non potissima; ergo et multo fortius ista.
ƿ Quinta conclusio est: quod conceptus connotativi et negativi proprii Deo non sunt de divina essentia in se demonstrabiles a priori. Et ideo esse creativum, esse omnipotens, esse aeternum, infinitum, immortale, et sic de aliis, non sunt de divina essentia in se demonstrabiles.
Hoc probatur: quia omnis demonstratio a priori est per medium cui praedicatum demonstrabile prius convenit quam subiecto de quo demonstratur. Sed talia praedicata nulli possunt competere per prius quam Deo quod possit esse medium, quia illud medium aut erit res aut conceptus. Non res, quia nulla est res cui prius conveniat posse creare quam Deo, quia de nulla alia re praedicatur. Nec conceptus, quia omne praedicatum proprium alicui rei per prius competit sibi quam cuicumque conceptui.
Si dicatur quod tales conceptus possunt demonstrari de divina essentia per suas definitiones tamquam per media, sicut potest sic argui: omne productivum alicuius de nihilo est creativum; sed Deus est productivus alicuius de nihilo; ergo Deus est creativus. Haec videtur esse bona demonstratio, quia syllogismus est bonus, procedens ex necessariis et notioribus et prioribus:
Respondeo quod haec non est demonstratio simpliciter et a priori, de qua modo est sermo; nec aliquis talis syllogismus ƿ qui est per definitiones exprimentes tantum quid nominis est simpliciter demonstratio. Cuius ratio est quia omni demonstrationi simpliciter et a priori est praesupponendum quid nominis de omnibus terminis. Sed praesupposito quid nominis de omnibus terminis, non potest intellectus dubitare de conclusione et tamen scire praemissam in qua praedicatur definitio de subiecto conclusionis. Sicut scito quod creativum est idem quod productivum alicuius de nihilo, non potest scire istam propositionem 'Deus est productivus alicuius de nihilo' et dubitare istam 'Deus est creativus’ Et de tali definitione est verum quod dicitur quod 'a definitione ad definitum est fallacia petitionis principii'[35]. Et ideo tales syllogismi non sunt demonstrationes simpliciter, de quibus est modo sermo.
Sexta conclusio est: quod omnia praedicabilia de Deo in se, quae sunt dubitabilia de conceptu composito proprio Deo qualem nos habemus de facto, sunt de illo conceptu demonstrabilia per divinam essentiam in se tamquam per medium, vel per cognitionem distinctam deitatis, vel per aliquod commune tamquam per medium. Quia omnia talia praedicata prius conveniunt vel ipsi divinae essentiae, sicut relationes et notiones, vel personae, et similiter conceptus negativi et connotativi proprii Deo, vel primo conveniunt alicui communi Deo et creaturis, sicut esse verum, unum, bonum, et sic de aliis. Ergo respectu omnium talium contingit invenire medium per quod potest syllogizari talis propositio.
Aliquando tamen sufficit facere unum solum syllogismum, aliquando syllogismum cum prosyllogismo vel prosyllogismis. ƿ Verbi gratia aliquis non beatus potest dubitare istam propositionem ‘Deus est', postea potest Deus causare notitiam intuitivam vel abstractivam in illo intellectu. Isto posito, iste poterit facere syllogismum demonstrativum in quo erit ista conclusio 'Deus est', quam primo dubitavit, ita quod in maiori praedicatum istius propositionis quam de facto habemus praedicabitur de ipsa divina essentia in se |§ vel de cognitione distincta essentiae divinae, §| et in secunda ipsa divina essentia in se praedicabitur de isto subiecto istius conclusionis, ac si argueretur sic: essentia divina est; Deus est essentia divina; ergo Deus est. Verumtamen illae duae praemissae non sunt nobis possibiles, sed tantum possunt apprehendi ab intuitive vel abstractive intelligente ipsam deitatem in se. Et ideo soli tali sunt illae conclusiones in se demonscrabiles a priori quae non possunt demonstrari de Deo per aliquod commune tamquam per medium.
[DUBIA CIRCA PRAEDICTA]
Circa praedicta, praeter illa quae adducta sunt pro prima opinione[36], sunt adhuc aliqua dubia.
Primum dubium est: quia non videtur quod aliquid possit de Deo demonstrari, quia nihil quod convenit Deo potest ƿ prius convenire alii a Deo; quia tunc esset aliquid prius Deo. Et per consequens nihil potest esse medium demonstrandi aliquid de Deo.
Secundum dubium est an de Deo possint esse plures conceptus. Quia quod sic, videtur, non obstante simplicitate Dei. Ens, unum, verum et bonum dicunt distinctos conceptus, et tamen non dicunt distincta entia. Similiter definitio et definitum dicunt distinctos conceptus, et tamen dicunt simpliciter eandem rem.
[RESPONSIO AD ARGUMENTA DOCTORIS SUBTILIS]
Ad primum[37] pro secunda opinione dico, sicut probatum est prius[38], quod tales conceptus qui dicuntur attributales non sunt demonstrabiles de divina essentia in se; et hoc, intelligendo per conceptus attributales conceptus simpliciter absolutos, secundum quod distinguuntur contra connotativos et negativos, propter rationem dictam in tertia conclusione praecedente[39].
Ad probationem primam[40] dico quod non est talis ordo illorum conceptuum qualis requiritur ad demonstrationem simpiiciter et a priori. Quia ad talem demonstrationem semper requiritur ordo aliquorum se habentium secundum superius et inferius, vel secundum ordinem totius et partis, vel secundum ordinem subiecti ƿtionem exprimentem partes reales definiti. Et hoc ad demonstrationem simpliciter universalem et categoricam.
Exemplum primi: sicut passio trianguli in communi potest demonstrari de aliquo contento sub triangulo per triangulum tamquam per medium quod est superius ad illud contentum. Sicut hic: omnis triangulus habet tres; isosceles est triangulus; ergo habet tres. Et voco hic demonstrationem universalem non praecise ubi demonstratur passio de suo subiecto primo sed ubi conclusio simpliciter est de omni, quo modo loquitur Philosophus I Posteriorum, cap. 4[41]. — Exemplum secundi, sicut haec potest dici demonstratio: omne habens animam intellectivam est susceptivum disciplinae; omnis homo habet animam intellectivam; ergo etc. — Exemplum tertii: omne calidum est calefactivum; omnis ignis est calidus; ergo etc. — Exemplum quarti: omnis figura tribus lineis contenta habet tres angulos etc; omnis triangulus est huiusmodi; ergo etc. |§ Secundus et tertius modus demonstrandi ultimate stant ad demonstrationem ex obliquis. §|
Sed inter istos conceptus non est talis ordo, quia non se habent sicut superius et inferius, manifestum est; nec exprimunt totum et partem, manifestum est; et sic de aliis, propter divinam simplicitatem. Utrum autem sit aliquis alius ordo inter istos conceptus non est modo ad propositum; de hoc alias[42].
Ad probationem assumpti in illo argumento[43] quando accipitur quod 'quemcumque ordinem realem haberent aliqua si essent distincta realiter, consimilem ordinem secundum rationem habent
ƿ ubi sunt distincta tantum secundum rationem', dico primo quod secundum communem intellectum multorum qui est iste quod ‘consimilem ordinem haberent talia secundum rationem ubi sunt distincta secundum rationem, et tamen sunt unum realiter', ista propositio est simpliciter impossibilis, propter falsam implicationem; quia implicatur quod aliqua possunt esse unum realiter et tamen distingui secundum rationem, sicut alias patebit[44]. Similiter ista propositio adhuc est falsa intelligendo cam sic quod 'qualem ordinem haberent aliqua si essent distincta realiter, talem ordinem habent rationes vel conceptus correspondentes illis rebus si essent, qui tamen conceptus non sunt una res'; quia non est semper consimilis ordo in rebus et in conceptibus correspondentibus.
Exemplum: homo et albedo ordinantur sicut subiectum et accidens, non tamen sic ordinantur conceptus correspondentes. Similiter, homo et animal si distinguerentur realiter unum esset potentia et aliud actus, et neutrum esset de altero praedicabile primo modo per se sed tantum secundo modo, nec unum esset de intellectu alterius. Et tamen ubi modo distinguuntur non realiter sed ratione, non habent ordinem talem, quia unum praedicatur de alio non secundo modo sed primo modo. Eodem modo est de ente et Deo quod si distinguerentur realiter vere unum esset potentia et aliud actus; et tamen non est ita modo ubi distinguuntur ratione. Similiter, si Deus et deitas distinguerentur realiter unum esset perfectius et aliud imperfectius, nec alterum de altero praediƿcaretur praedicatione dicente hoc esse hoc; et tamen isti conceptus non sic ordinantur.
Et ideo ex ordine rerum vel de facto vel de possibili, non ex ordine rerum posita positione impossibili includente contradictionem, debet accipi ordo conceptuum. Non tamen, etiam in illo casu, est semper consimilis ordo inter res et conceptus vel rationes.
Patet etiam falsitas illius propositionis: quia si corpus, animal, homo et iste homo distinguerentur realiter, inter ea non esset ordo secundum superius et inferius, quia, sicut alias declarabitur[45] inter res non est ordo superioris et inferioris, et tamen inter istos conceptus est ordo secundum superius et inferius. Eodem modo de ente et Deo, quia modo habent ordinem isti conceptus secundum superius et inferius, et tamen tunc non haberent talem ordinem. Sic igitur patet ad maiorem.
Ad minorem[46] dico quod illo casu impossibili posito natura intellectualis perfecta et intellectus perfectus se haberent sicut subiectum et accidens. Quia tamen illa positio includit contradictionem ideo non oportet quod sit consimilis ordo nunc inter conceptus, nec oportet quod nunc unum possit esse medium concludendi aliquid de alio. Sicut si Deus et deitas distinguerentur realiter vel includerent distincta realiter, unum esset pars alterius vel subiectum alterius, et per consequens unum posset esse medium demonstrandi aliquid de reliquo. Et tamen modo non est sic.
ƿ Si dicatur quod haec videtur esse demonstratio a priori: ‘omnis natura intellectualis est volitiva; essentia divina est natura intellectualis; ergo est volitiva’:
Dico quod accipiendo voluntatem et volitivum secundum quod est quidam conceptus absolutus simpliciter, non connotativus, sic non est demonstratio, quia sic non est haec immediata 'omnis natura intellectualis est volitiva', sed ista est immediata natura divina est volitiva', et una alia in qua illud praedicatum praedicatur de alio condividente. Accipiendo autem 'volitivum’ secundum quod est connotativum, sic potest demonstrari, sicut dictum est in quarta conclusione[47]. Unde sic 'volitivum' idem est quod 'potens habere actum volendi’.
Eodem modo respondeo ad illud de personalibus[48]: quia non habent talem ordinem qui sufficiat ad demonstrationem, quamvis forte haberent talem ordinem si distinguerentur realiter. Similiter, posito quod distinguerentur realiter, nisi haberent ordinem aliquem illorum de quibus[49] dictum est in principio solutionis istius argumenti[50], non posset unum esse medium demonstrandi aliquid de reliquo. Sicut si albedo et dulcedo haberent ordinem inter se ita etiam quod unum esset causa alterius, dummodo non haberent aliquem ordinem praedictorum non posset unum esse medium ƿ demonstrandi demonstratione universali, de qua dictum est[51], aliquid de reliquo.
Et si dicatur quod secundum Philosophum II Posteriorum[52] quaelibet causa potest esse medium demonstrandi, respondeo quod non demonstratione universali et quantum ad universalitatem suppositorum et quantum ad universalitatem temporis, sicut in alia quaestione dicetur[53].
Ad aliam rationem[54] dico quod non est talis ordo contrarius in demonstratione quia et propter quid sicut isti imaginantur, quia idem concluditur in demonstratione quia et propter quid, quamvis propter diversa media.
Et sicut responsum est ad secundum[55], eodem modo potest responderi ad tertium[56]: quod quantumcumque natura divina, intellectus et voluntas distinguerentur realiter, quod tunc posset omnipotentia demonstrari de divina essentia per intellectum et voluntatem tamquam per medium, tamen modo non est talis ordo istorum conceptuum quod unum possit esse medium demonstrandi omnipotentiam de reliquo. Quia tunc omnipotentia non competeret primo divinae essentiae sed intellectui vel voluntati, nunc autem primo competit divinae essentiae, quia praedicatum quod competit praecise uni rei non potest competere primo nisi illi rei. Et ideo omnipotentia modo primo competit divinae essentiae, et est propositio immediata praedicando de essentia divina omnipotentiam.
ƿ Ex hoc patet falsitas illius propositionis[57] 'qualis est ordo realis' etc. Quia si sola natura divina esset intellectualis et volitiva, et natura divina et intellectus et voluntas essent distincta realiter, tunc haberent talem ordinem quod quidquid praedicarctur de uno, et de alio; et tamen isti conceptus non sic se habent. Vel arguatur de essentia divina, intellectu, actu intelligendi, habitu etc. Quia non omnis actus intelligendi est essentia divina. Similiter, de facto non est consimilis ordo rerum et conceptuum correspondentium; quia rerum correspondentium conceptui animalis et conceptui hominis non est ordo superioris et inferioris sed alius ordo; et tamen istorum conceptuum est talis ordo et non ille. Et ita illa propositio propter multas instantias est simpliciter falsa.
Ad ultimum pro illa opinione[58] concedo quod de aliquo simplici non habente definitionem potest esse scientia proprie dicta, quia potest esse subiectum accidentis quod potest esse medium demonstrandi aliquid de illo simplici. Similiter, forte si illud simplex constituatur ex distinctis formaliter, aliquid potest demonstrari de illo per alterum constituentium tamquam per medium. Et sic forte esset haec demonstratio: essentia divina est creativa; Pater est essentia divina; ergo Pater est creativus. Similiter, de simplici potest aliquid demonstrari per aliquod commune sibi et aliis tamquam per medium; sed per definitionem tamquam per medium nihil potest de eo demonstrari.
Quando igitur dicitur[59] quod si 'nec ratione compositionis etc. de aliquo est scientia, igitur solum quia habet conceptus
ƿ ordinatos', respondeo quod non quicumque ordo conceptuum sufficit ad hoc quod de aliquo sit scientia proprie dicta, sed requiritur ordo conceptuum se habentium secundum superius et inferius, vel exprimentium partem et totum, vel constituens et constitutum, vel conceptuum exprimentium subiectum et accidens, vel definitionis et definiti, sicut dictum est prius[60]. Et ideo posito quod conceptus intellectus et voluntatis praedicabiles de Deo habeant ordinem inter se, quia tamen nullum ordinem praedictorum habent ideo non potest unum esse medium demonstrandi aliquid de reliquo. Sicut si in creaturis intellectus et voluntas essent potentiae realiter distinctae quarum utraque immediate perficeret naturam intellectualem, sicut aliqui ponunt[61], unum non esset ratio demonstrandi aliquid de reliquo tamquam per medium.
Si dicatur quod haec est demonstratio: omne intellectivum est volitivum; anima rationalis est intellectiva; ergo etc, respondeo quod sive sit haec demonstratio propter quid sive non, non est haec demonstratio simpliciter et a priori, quia intellectus non est prius ipsa voluntate tamquam suum subiectum; et ita voluntas non competit intellectivo tamquam suo primo subiecto, sed competit primo tamquam subiecto ipsi naturae quae est et intellectualis et volitiva.
Si dicatur quod omnis demonstratio quae est per prius, est a priori, dico quod non sufficit quaecumque prioritas, sed prioritas subiecti requiritur.
ƿ Si dicatur quod immo aliquando est demonstratio a priori per causam extrinsecam, respondeo quod illa demonstratio non est universalis quantum ad universalitatem temporis et suppositorum. De hoc in alia quaestione[62].
[SOLUTIO DUBIORUM]
Ad primum dubium[63] dico quod aliquid potest de Deo demonstrari. Et ideo concedo quod aliquid est prius Deo prioritate praedicationis, et tale prius debet esse medium in demonstrando aliquid de Deo.
Ad secundum dico quod nunquam potest esse distinctio conceptuum nisi propter aliquam distinctionem a parte rei: et hoc vel rerum in eadem re, vel rerum totaliter disparatarum, vel distinctorum formaliter. Et ideo dico quod de Deo non essent distincti conceptus nisi esset aliqua distinctio. Unde distinctio Dei a sapientia creata, a voluntate creata et ab intellectione et volitione sufficit ad distinctionem istorum conceptuum praedicabilium de Deo. Et ideo omnes tales conceptus vel sunt communes univoce Deo et alicui creaturae, vel consequentes illos. De hoc alias[64]. Quando ergo dicitur ‘unum, verum, bonum etc. dicunt distinctos conceptus et tamen non distincta entia, dico quod connotant distincta: quia verum connotat actum intelligendi,
ƿ bonum actum volendi; et nisi connotarent aliqua distincta realiter non essent distincti conceptus. Similiter, conceptus superior et inferior distinguuntur, quia unus importat plures res quam alius. Eodem modo est de definitione et definito, quod distinguuntur propter distinctionem rerum importatarum per definitionem.
[RESPONSIO AD ARGUMENTA PRIMAE OPINIONIS]
Ad primum argumentum primae opinionis[65], cum dicitur quod 'scire est per causam', dico quod Philosophus non intendit praecise loqui de causa incomplexa reali et proprie dicta, sed de omni illo cui primo competit aliquid demonstrabile; et ita est causa - extendendo nomen causae - quare illud competit aliis. Quia semper sequitur formaliter quod si non competit sibi, quod non competit aliis, et non e converso. Et ita non potest competere alicui nisi primo competat illi; et ita illud est - extensive - causa quare competit aliis.
Si dicatur quod Philosophus proprie loquitur ibi de causa, quia dat definitionem proprie dictam, dico quod extendit causam ad omne subiectum primum alicuius praedicati demonstrabilis. Et tamen cum hoc stat quod sit vera definitio; et hoc sufficit ad intentionem Philosophi. Ad aliud[66], quod non oportet subiectum scientiae esse causatum, nec compositum, nec habere passionem realiter differentem, nec defimtionem. Sed de istis post[67].
ƿ
[RESPONSIO AD ARGUMENTA PRINCIPALIA]
Ad argumenta principalia[68] patet. Ad primum, quod non oportet quod semper demonstrabile habeat causam proprie dictam,. sed sufficit quod sit aliquid prius cui primo conveniat saltem secundum praedicationern.
Ad secundum, quod non omnis demonstratio est per definitionem tamquam per medium.
Ad tertium concedo quod aliquid praedicatur de Deo secundo modo dicendi per se, et quod habet passiones, sicut patebit, sed non oportet quod differant realiter.

Notes

  1. 2 Varias opiniones de natura theologiae recenset E. Krebs, Theologie und Wissenschaft nach der Lehre der Hochscholastik (Beitrage zur Geschichte der Philosophie des Mittelalters, XI, 3-4, Münster in W., 1912).
  2. 1 Aristot., Anal. Poster.t I, c. 2, t. 7 (71 b 9-12).
  3. 2 Aristot., Anal Poster., II, c. 11, t. 48 (94a 20-24).
  4. 3 Aristot., Physica, I, c. 1,t. 1 (184a 10-16).
  5. 1 Aristot., Ethica Nicom., VI, cc. 3-8 (1139b 14 - 1141b 33).
  6. 2 Scilicet secundum auctorem primae opinionis.
  7. 3 Scilicet per tenentes primam opinionem.
  8. 4 Doctrinam Scoti de hac re videsis apud Ae. Magrini, Ioannis Duns Scoti doctrina de scientifica theologiae natura (Studia Antoniana, n. 5, Romae 1952).
  9. 1 Scotus, Reportatio Paris., Prol. q. 1, n. 43 (ed.Wadding, XI-1, p. 12), paucis hic atque illic omissis vel mutatis; cf. etiam Quodl., q. 1, n. 16 (ed. Wadding, XII, 20-21).
  10. 2 Textus Scoti habet sic: “esset prior realiter intellectu perfecto; intellectus perfectus prior realiter illa ratione...”.
  11. 1 lbidem, n. 44 (p. 13).
  12. 2 Supra, pp. 99, lin. 4 - 100, lin. 8.
  13. 3 Loco cit., n. 47 (p. 13), ubi et confirmatio sequens, sed hic brevius.
  14. 1 Cod. F, in imo f. 9v addit, totum subnotando: “Confirmatur ratio, quia si nulla penitus esset distinctio inter animalitatem et rationalitatem vel aliam differentiam per eum alibi, nulla esset ratio quare plus conceptus animalis esset conceptus generis quam conceptus differentiae. Et eodem modo de differentia; non enim esset ratio etc. Ergo similiter in proposito. — Item, si nulla esset distinctio inter animalitatem et rationalitatem esset nugatio dicendo 'animal rationale'. Ergo similiter in proposito, dicendo 'Deus sapiens' etc. — Item, contra rationem suam per eandem probatur quod non oportet intellectum distingui a voluntate ad hoc quod sint principia distinctarum emanationum, quia posito quod nulla penitus esset distinctio inter illa, adhuc diceretur quod intellectus esset principium respectu verbi et voluntas Spiritus Sancti et non econtra. — Probatio per istam propositionem 'quemcumque ordinem' etc. Hoc idem etiam dico de intellectu et voluntate in creaturis etc. — Item, dicetur quod quia est virtualiter plures ideo omnium istorum conceptus potest facere etc. — Contra: continet virtualiter Deus asinum et bovem, ergo ita faceret conceptum asini et bovis sicut boni -et veri. — Item, esse virtualiter tale non est nisi posse causare illud. Ergo est petitio cum dicitur quod potest facere multos conceptus quia est virtualiter plures etc”.
  15. 1 A Scoto scilicet, Quodl., q. 7, n. 5 (ed. Wadding,- XII 171).
  16. 2 Ibidem, valde contracte.
  17. 3 Scotus, Reportatio Paris., I, Prol., q. 1,nn. 37 et 49 (ed. Wadding, XI-1, 11 et 13), sententialiter.
  18. 1 Aristot., Anal. Poster., I, c. 3, t. 21 (72b 25-27).
  19. 2 Sent., I, d. 2, q. 9 S.
  20. 3 Sent., I, d. 2, q. 2 L et q. 9 T.
  21. 4 Ut dicit Scotus,Reportatio Paris., I, Prol., q. 1, n. 50 (ed. Wadding, XI-1, 14), ad sensum.
  22. 1 Supra, p. 102, lin. 1-13.
  23. 1 Scotus, Reportatio Paris., I, Prol., q. I, n. 31 (cd. Wadding, XI-1, 9s.).
  24. 2 Sent., I, d. 20, q. unica BC.
  25. 3 Ut dicit Scotus, Reportatio Paris., I, Prol., q. 1, nn. 50-51 (ed. Wadding, XI-1, I3s.).
  26. 1 Ibidem. n. 50.
  27. 1 Vide supra, p. 99, lin. 8-10.
  28. 2 Scotus, Quodl., q. 1, nn. 15-17 (cd. Wadding, XII, 19-21).
  29. 1 Haec responsio Guillelmi examini subiecta est a Commissione Pontificia a Ioanne XXII instituta. Cf. J. Koch, “ Neue Aktenstucke zu dem gegen Wilhelm Ockham in Avignon geführten Prozess”, Recherches de Theologie ancienne et medieuale, VIII (1936), pp. 168, lin. 2-169, lin. 29; vide etiam Extracta, ibidem, p. 197, lin. 22-35. Hoc ultimo loco, lin. 31-35, legimus: “ Verum est quod in principio responsionis ad questionem est abrasum, quia ubi dicebat in libro magistris tradito: 2o sciendum quod istorum que predicantur de Deo quedam sunt res, quedam conceptus, in suo libro, ubi est rasura. sic dicit: Secundo sciendum quod secundum unam opinionem istorum que predicantur de Deo quedam sunt res et cetera ubi prius”. Verba “secundum unam opinionem” in codicibus manuscriptis nobis notis non occurrunt; Commissio Pontificia econtra ignorare videtur additiones Guillelmi, p. 109, lin. 13 et pp. 110, lin. 19- 111, lin. 4. Vide infra, p. 112, notam 1.
  30. 1 Sent., I, d. 2, q. 2 FG.
  31. 2 Circa has opiniones cf. supra, p. 30,nota 3.
  32. 1 Etiam haec responsio citatur a Commissione Pontificia. Cf. J. Koch, “Neue Aktenstücke” cit., supra, p. 109, nota 1.
  33. 1 Infra, q. 9: Dist. praeviae, quarto; cf. etiam Sent., I, d. 3, q. 3 M et d. 8, q. 3 F-H.
  34. 1 Cf. Aristot., Ethica Nicom., VI, c. 3 (1139b 16-17); vide supra, pp. 87, lin. 21 et 89, lin. 1.
  35. 1 Cf. Aristot., Topic, VIII, c. 13 (162b 34- 163a 1).
  36. 1 Supra, pp. 96, lin. 20 - 97, lin. 22.
  37. 1 Supra, pp. 99, lin. 4-100, lin. 8.
  38. 2 Supra, pp. 110, lin. 14-111, lin. 4 et 114, lin. 11 - 115, lin. 5.
  39. 3 Supra, pp. 110, lin. 14 - 111, lin. 4.
  40. 4 Supra, p. 99, lin. 4-13.
  41. 1 Aristot., Anal. Poster., I, c. 4, t. 29 (73a 28-34) et tt. 36-37 (73b 25 - 74a 4).
  42. 2 Sent., 1, d. 2, q. 7 EF.
  43. 3 Supra, p. 99, lin. 8-10.
  44. 1 Sent., I, d. 2, q. 3 per totam.
  45. 1 Sent., I, d. 2, q. 7 EF.
  46. 2 Supra, pp. 99, lin. 14 - 100, lin. 8.
  47. l Supra, p. 115, lin. 6-24.
  48. 2 Supra, p. 100, lin. 9-19.
  49. 3 Hic cod. F in imo f. 11ra addit, sed totum subnotat: “Item, per cum ideo Deus sub ratione deitatis est subiectum, quia ut sic continet primo veritates scibiles de Deo; simul(!) cum sub illa ratione contineat veritatem quamcumque cuiuscumque subiecti in se, posset esse subiectum in omni scientia, et tunc superfluerent alia (!)”.
  50. 4 Supra, pp. 119, lin. 16 - 120, lin. 22.
  51. 1 Supra, pp. 119, lin. 16-120, lin. 22.
  52. 2 Aristot., Anal. Poster.,II, c. 11, t. 48 (94a 20-24).
  53. 3 Infra, pp. 154, lin. 7- 156, lin. 10.
  54. 4 Supra, pp. 100, lin. 20 - 101, lin. 9.
  55. 5 Supra, pp. 123, lin. 13 - 124, lin. 2.
  56. 6 Vide supra, p. 102, lin. 1-13.
  57. 1 Supra, p. 102, lin. 4-6.
  58. 2 Supra, p. 102, lin. 17-24.
  59. 3 Supra, p. 102, lin. 21-24.
  60. 1 Supra, pp. 119, lin. 18 - 120, lin. 2.
  61. 2 cf. Thomas Aquinas, Summa theol, I, q. 79, a. 1.
  62. 1 Infra, pp. 154, lin. 7-156, lin. 10.
  63. 2 Dubia vide supra, pp. 118, lin. 18 - 119, lin. 8.
  64. 3 In quaestione de univocatione entis,Sent., I, d. 2, q. 9.
  65. 1 Supra, p. 97, lin. 1-6.
  66. 2 Supra, p. 97, lin. 15-22.
  67. 3 infra, q. 3, pp. 129-143.
  68. 1 Vide supra, pp. 75, lin. 14 - 76, lin. 3.