Authors/John of Salisbury/Metalogicon/Liber 4/Caput 40

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search

Chapter 40

Latin English
CAP. XL. Idem de eodem: et quod nec ratio, nec veritas contraria suscipit. [0942D]
Si huc Peripateticorum tendit intentio ut, omni vanitate reiecta, veritatem rerum agnoscat, et tota ratione veritatem Dei quaerat, veneretur et colat, non inutiliter laboratur. Alioquin opera perit et impensa. Sed quia multa sunt, quae praepediunt intelligentiam, utpote invincibilis ignorantia eorum, quae ratione expediri non possunt, sicut sunt sanctae Trinitatis arcana, et item fragilitas conditionis, vita brevis, utilium negligentia, occupatio inutilis, probabilium conflictus opinionum, culpa, quae lucem demeretur, et tandem numerositas et immensitas investigabilium: adeo obductum cor humanum, ut ad veri notitiam raro possit [0943A] accedere.
Sed in his octo, quae proposita sunt, nihil adeo, pro mea opinione, scientiam eorum quae expediunt, impedit, sicut culpa, quae separat inter nos et Deum, et fontem praecludit veritatis: quem tamen ratio sitire non cessat. Cor meum, inquit mens suorum conscia peccatorum, dereliquit me, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum (Psal. XXXVII) . Siquidem nisi ea, quae novit quis, ad divinum reflectat obsequium, non cum ipso, sed potius contra ipsum, facit scientia eius: multa enim scire non prodest, si unum desit, quod est super omnia necessarium, et se ex creaturarum intelligentia manifestat. Ait sanctus Salomon: Proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter, de omnibus quae fiunt sub sole (Eccle. I) . Hanc occupationem [0943B] pessimam dedit Deus filiis hominum. Versati sunt in hac, philosophi gentium, qui, iuxta Apostolum, veritatem Dei in mendacio tenuerunt, et merito suo, evanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I) .
Pro eo enim quod gratias bonorum non retulerunt auctori, dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt (ibid.) . Est autem curiositas, inutilium superflua inquisitio, in qua non modo Peripatetici, sed fere totus occupatus est mundus. Quod vitium Lucanus notans, dum aestuantis Oceani incertas causas promeret, curiosos ad certitudinem inscrutabilis secreti invitat. Quaerite, inquit, quos agitat mundi labor. Dum autem mens circa multa, et non multum ad se pertinentia, amplius occupatur, evagatur longius a se, et plerumque obliviscitur [0943C] sui, quo quidem nullus error perniciosior est. Nam se nosse, sicut ait Apollo, fere summa sapientia est.
Quid autem prodest homini coelorum, aut elementorum nosse naturam, magnitudinis et multitudinis proportiones doctrinaliter quaerere, virtutum vitiorumque speculari conflictum, complexiones attendere rationum, et de omnibus probabiliter disputare, et sui ipsius esse ignarum? Nonne stultus reputabitur, qui aliena lustrat hospitia, et quo sibi in necessitate divertendum sit, obliviscitur? Nimis utique curiosus est, et sui negligens, qui aliena miratur, et propria non attendit. Qui vero ad usum vitae convertit extrinseca, ut eorum agnoscat et veneretur auctorem, suum [0943D] metiatur imperfectum, qui vix pauca comprehendere potest, et rebus transitoriis, cum quibus et ipse transit, non nisi praecario utitur et ad horam. Qui concupiscentias cohibet, reprimit, aut exstinguit; qui imaginem Dei, vitio corruptam, diligenti studio nititur reformare, qui virtutum, toto nisu, colit, et exercet officia, rectissime philosophatur. Sobria est illius investigatio, qui primo seipsum excutit, et quae inferiora sunt, diligenter examinat, et coaequalia sine negligentia intuetur, et superiora contemplatur cum veneratione, aut ausu temerario in ea, quae inscrutabilia sunt, non irrumpat. Hic utique de se non superbit; variam mundi supellectilem, nisi quatenus necessarium aut licitum est, minime concupiscit; proximo impendit [0944A] charitatem: coelestibus, qui vultui Dei semper assistunt, reverentiam et amorem; et bonorum omnium gratiam et laudem refert divinae maiestati, quam utique nec plene nosse permittit immensitas sui; et, si nos non laboraremus infirmitate qua premimur, nec plene ignorare sinunt creaturae: quae omnes, quasi publica attestatione, Creatoris gloriam praeconantur.
Hinc est illud Salomonis in Proverbiis: Non erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes, quia facient sibi pennas ut aquilae, et evolabunt in coelum (Prov. XXIII) . Ut autem ait Augustinus, in libro De ordine: Deus melius nesciendo scitur: quem si quis ignarus naturarum, et morum, rationumque cupiditatumve servus, et rebus pereuntibus inhians, aut forte caste vivens, et [0944B] disciplinarum nescius, ingenii viribus quaerendo, et disputando, invenire confidit, procul dubio tantum errabit, quantum errari plurimum potest. Alibi quoque: Ignorantia Dei, eius verissima sapientia est: et item: Non est parva scientia de Deo scire, quid non sit Deus, quia quid sit, omnino sciri non potest.


Notes