Authors/John of Salisbury/Metalogicon/Liber 4

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Chapter 1

Latin English
LIBER QUARTUS.
[0915]
[0915C] Redire compenor ad materiam intermissam, et quae studiis gravioribus fuerat prius praeponenda. Nam et processus aetatis, gradus ordinis, conditionis forma, ut de imminentibus causis, et domesticae rei oneribus ad praesens taceam, occupationem aliam exigebant. Sed quoniam temeritas aemuli non [0915D] quiescit, et tu, cui mos gerendus est, opinionis meae sententiam quaeris, quae pro tempore licuit, succincta brevitate percurram. Iucundum enim fuerat, ut Senecae verbis utar, in antiqua redire tempora, et ad annos respicere meliores, nisi amaritudo, quae partim ex meatu, partim ex alia sollicitudine incumbit, animum praegravaret. Quia tamen visum est tibi meum et Cornificii examinare conflictum, invitus, et quodammodo tractus, in huius palaestrae descendo arenam. Sed haec hactenus.
CAP. I. Quod liber Analyticorum est rationum examinatorius.
Campidoctor itaque Peripateticae disciplinae, quae prae caeteris in veritatis indagatione laborat, infelicem [0916C] summam operis dedignatus, totum componit; certus, quod cuiusque artis perfectio, gloriam sui praeconatur auctoris.
Unde cum inventionis instrumenta procurasset et usum, quasi in conflatorio sedens, examinatorium quoddam studuit cudere, quo diligentissima fieret examinatio rationum. Hic [0916D] autem est Analyticorum liber, qui ad iudicium principaliter spectat, et tamen ad inventionem aliquatenus proficit. Nam disciplinarum omnium connexae sunt rationes, et quaelibet sui perfectionem ab aliis mutuatur. Vix est, quae sine alterius adminiculo, si tamen omnino aliqua est, quae ad summum possit ascendere. Ut autem opinionis meae iudicium plene cognoscas, quid de hoc opere sentiam, paucis adverte.


Chapter 2

Latin English
CAP. II. Quod scientia haec utilis est ad omnia, et unde haec sortita sit nomen.
Analyticorum quidem perutilis est scientia, et sine qua quisquis logicum profitetur, ridiculus est. Ut vero ratio nominis exponatur, quam Graeci Analyticen [0917A] dicunt, nos possumus resolutoriam appellare, familiarius tamen assignabimus, si dixerimus aequam locutionem; nam illi ana aequale, lexim locutionem dicunt. Frequens autem est, cum sermo parum est intellectus, ut eum in notiorem resolvi desideremus aequivalenter; unde et interpres meus cum verbum audiret ignotum, et maxime in compositis, dicebat analetiza hoc, quod volebat aequivalenter exponi. Nam haec resolutio intellectui ad scientiam adminiculatur quam plurimum. Caeterum, licet necessaria sit doctrina, liber non eatenus necessarius est; quidquid enim continet, alibi facilius et fidelius traditur, sed certe verius aut fortius nusquam.
Siquidem et ab invito fidem extorquet: quippe violentus est, et quodam Caesareo impetu, [0917B] “nullas nisi hoste subacto, gaudet habere vias:” amici gratiam nullius momenti facit. Quod utique satis congruit officio iudicantis, cum affectus amici vel hostis, sinceritatem iudicii pervertere soleat. Porro exemplorum confusione, et traiectione litterarum, quas tum de industria, tum causa brevitatis, tum ne falsitas alicubi exemplorum argueretur, interseruit, adeo confusus est, ut cum magno labore eo perveniatur, quod facillime tradi potest; et plerumque dum mendacium vitat, nec verus nec falsus est, aut forte mentitur; si tamen protervia calumniam facit.


Chapter 3

Latin English
CAP. III. Quod liber non eatenus utilis est ad phrasim comparandam.
[0917C] Sicut autem regulae utiles sunt, et necessariae ad scientiam, sic liber fere inutilis est ad phrasim instruendam, quam nos verbi supellectilem possumus appellare. Est enim phrasis commoda verbi facilitas in quavis lingua.
Ergo scientia memoriter est firmanda, et verba pleraque excerpenda sunt; ea enim debet esse philosophantis cautela, ut verborum intellectui semper insistat, et praeter hoc diligenter excerpat verba, quae alio commode transferuntur, et quorum potest esse frequentior usus. Reliqua coaequantur foliis sine fructu, et ob hoc aut calcantur, aut sua relinquuntur in arbore.
Unde qui Aristotelem sequuntur, in turbatione nominum et verborum, et intricata subtilitate, ut suum vindicent, aliorum obtundunt ingenia, partem pessimam [0917D] mihi praeelegisse videntur, quo quidem vitio Anglicus noster Adam mihi prae caeteris visus est laborasse, in libro, quem artem disserendi inscripsit. Et “utinam bene dixisset, bona quae dixit!” et licet familiares eius et fautores, hoc subtilitati ascribunt, plurimi tamen hoc ex desipientia vel invidentia vani, ut aiunt, hominis, contigisse interpretati sunt. Adeo enim expressit Aristotelem intricatione verborum, ut sobrius auditor recte subiungat:
...Nonne hoc spumosum, et cortice pingui,
Ut ramale vetus praegrandi subere coctum. (PERS. I, 97.) Habenda est tamen auctoribus gratia, quia de fonte eorum haurientes, labore ditamur alieno.


Chapter 4

Latin English
CAP. IV. Quae sit libri primi conceptio. [0918A]
Caeterum quod necesse est sciri, verissime et certissime traditur. Hoc equidem est, quid propositio dialectica, aut demonstrativa; universalis, particularis, aut infinita: quid terminus, praedicatus videlicet, aut subiectus; quid syllogismus perfectus, aut imperfectus; quid in toto esse, aut non esse, quas propositiones ad usum syllogizandi converti contingat, et quas non: quidve obtineat in his, quae modernorum usu dicuntur esse de naturali materia, aut contingenti, aut remota. Quibus praemissis, trium figurarum subnectit rationes, et tam extremitatum quam medii definitione praemissa, quot et qui modi in singulis figuris, ex complexione extremitatum proveniant, docet; data [0918B] quidem semente rationis eorum, quos, sicut Boetius asserit, Theophrastus et Eudemius addiderunt.
Deinde habita modalium ratione, transit ad commistiones quae de necessario sunt, aut contingenti cum his quae sunt de inesse, ut quid ex his in singulis figuris proveniat, ostendatur. Nec tamen dico ipsum Aristotelem alicubi, quod legerim, nisi forte quod ad propositum, de modalibus sufficienter egisse; sed procedendi de omnibus fidelissimam scientiam tradidit. Expositores vero divinae paginae, rationem modorum pernecessariam esse dicunt; et modum sive expressus, sive tacitus sit, plurimum attendendum. Nam in hac, quam perfecisti destruxerunt, modus subticetur, et intelligitur perinde ac si modus hic, voluntate scilicet, apponeretur. Ut et [0918C] ibi:
Tenerum spe devorat agnum.
Est enim modus, ut aiunt, quasi quidam medius habitus terminorum. Et profecto licet nullus modos omnes, unde modales dicuntur, singulatim enumerare sufficiat, quod quidem nec ars exigit, tamen magistri scholarum inde commodissime disputant, et, ut pace multitudinis loquar, Aristotele ipso commodius opinor. Utique quod sive ob verum modum, sive ob solam formam dicantur modales, earum, apud plurimos Scripturarum locos, necessaria est cognitio. Caeterum in his praecipuam arbitror esse usus auctoritatem, qui sermonum auget aut minuit, mutat aut evacuat, significationes. Quod [0918D] patet in eo quod est contingens, cuius latissimus usus, quo possibili aequabatur, in communi modernorum usu parietes scholarum nusquam egreditur. Ad haec subiungit, unde idoneitas syllogizandi proveniat, quoniam parum est generationem nosse syllogismorum, nisi quis et potentiam habeat faciendi. Sequitur ratio reducendi syllogismos in primae figurae modos; et sic primi libri conceptio clauditur.


Chapter 5

Latin English
CAP. V. Quod sit conceptio secundi.
Secundus autem transit ad rationem inferendi, quae in formam conclusionis patet, adiiciens quomodo ex falsis in secunda et tertia figura verum syllogizetur; quod eos forte praeterit, qui ex falso nihil sequi contendunt. Deinde ad circulares progreditur [0919A] syllogismos, et eos in omnibus figuris exsequitur: tunc ad conversiones syllogismorum in omni figura. Ut quidem imperfecti redeant ad perfectos, et omnium fides pariter elucescat, ista praecedunt quae directae ratiocinationis forma est: subiungitur ratio hypotheseos, quae necessitate impossibilis eventus, aut non probabilis, propositum astruit.
Cuius quidem ratio est, ut si concludenti non acquiescatur sumpta contradictoria conclusionis, et altera concessarum, eisque in prima figura dispositis, colligatur oppositum alicuius concessarum. Quod qualiter in omni figura fiat, ostendit: omnesque modos, per impossibilem eventum, veros esse convincit. Ad haec qualiter, et in qua figura syllogizetur ex propositionibus oppositis, fideliter [0919B] aperit. Adiicit et regulam petitionis principii, quae speculatio tam demonstratori quam dialectico satis accommodata est: licet hic probabilitate gaudeat, ille veritatem duntaxat amplectatur.
Praeterea si non causa ponatur ut causa, puta, cum quis non urgente se ratione complexionis, ad impossibile ductus esse causatur, sed eo quod falsum aliquid positum fuerit, sequitur de causa falsae conclusionis, ut catasyllogismi, et elenchi, et de fallacia secundum opinionem, et de conversione medii et extremorum, cuius tamen tota utilitas longe commodius tradi potest. Subiungitur ratio reducendae inductionis, quam dicit rhetoricum syllogismum itidem et exempli, et de deductione; deinde [0919C] quid instantia, quid eiivkoû, quam probabilem propositionem dicit, etsi eius possit esse instantia, id est non perpetuo obtineat; ut matres amare, novercas invidere. Quid item signum et quomodo enthymema constet ex eicotibus et signis.
Postremo agit de cognitione naturarum. Grande quidem capitulum, et quod licet aliquatenus proposito conferat, fidem tamen promissi nequaquam implet. Unum scio, me huius capituli beneficio, neminem in cognitione naturarum vidisse perfectum.


Chapter 6

Latin English
CAP. VI. De difficultate posteriorum analyticorum et unde contingat.
Posteriorum vero analyticorum subtilis quidem scientia est, et paucis ingeniis pervia, quod quidem ex causis pluribus evenire perspicuum est. Continet [0919D] enim artem demonstrandi, quae prae caeteris rationibus disserendi, ardua est. Deinde haec utentium raritate iam fere in desuetudinem abiit, eo quod demonstrationis usus, vix apud solos mathematicos est; et in his fere, apud geometras duntaxat; sed et huius quoque disciplinae non est celebris usus apud nos, nisi forte in tractu Ibero vel confinio Africae. Etenim gentes istae, astronomiae causa geometriam exercent prae caeteris; similiter Aegyptus, et nonnullae gentes Arabiae. Ad haec, liber quo demonstrativa traditur disciplina, caeteris longe turbatior est, et transpositione sermonum, traiectione litterarum, desuetudine exemplorum, quae a diversis disciplinis mutuata sunt. Et postremo quod non attingit auctorem, adeo scriptorum [0920A] depravatus est vitio, ut [f]ere quot capita, tot obstacula habeat. Et bene quidem, ubi non sunt obstacula capitibus plura. Unde a plerisque, in interpretem difficultatis culpa refunditur, asserentibus, librum ad nos non recte translatum pervenisse.


Chapter 7

Latin English
CAP. VII. Quare Aristoteles nomen philosophi prae caeteris meruerit.
Fuit autem apud peripateticos tantae auctoritatis scientia demonstrandi, ut Aristoteles, qui alios fere omnes et fere in omnibus, philosophos superabat, hinc commune nomen sibi quodam proprietatis iure vindicaret, quod demonstrativam tradiderat disciplinam. Ideo enim, ut aiunt, in ipso nomen philosophi sedit. Si mihi non creditur, audiatur vel Burgundio Pisanus, a quo istud accepi. Et quoniam [0920B] haec ignorantiae tenebras tollit, facitque quemdam praenoscendi praerogativa scientem, sectam Academicorum, quam in his, quae sapienti dubitabilia sunt, profitemur, de caligine sua frequenter educit in lucem; et sicut in primis examinatorium cudens, instruxit iudicem, sic clientem suum Aristoteles in his ad docentis provehit auctoritatem. Eleganti quidem ordine, quia qui recte iudicantis implet officium, merito ad docentis cathedram sublimatur.


Chapter 8

Latin English
CAP. VIII. De officio demonstrativae, et ex quibus sit demonstratio, et quomodo; et quod sensus scientiae principium est, et quomodo.
Sed ad hanc disciplinam quis idoneus est? Profecto et si quis in aliquo, eam in multis nullus perfecte assequitur. Necesse enim est disciplinarum [0920C] praenosse principia, et ex his ex necessitate verorum sequelam colligere consertis rationibus et, ut sic dixerim, calcatius urgendo, ne quis, quasi ex defectu necessitatis, videatur hiatus, qui demonstrativae scientiae praeiudicium afferat. Non utique omnis scientia demonstrativa est, sed illa duntaxat, quae ex veris, et primis est, et immediatis.
Nam sicut non omnis syllogismus demonstratio, sed omnis demonstratio syllogismus est, sic demonstrativam scientia inconvertibiliter ambit. Communes itaque conceptiones animi praecedunt, deinde per se nota; et ex his, demonstrativa exoritur. Refert autem in iis, quae nota sunt, an natura, an ad nos notiora sint; nam proxima sensui, notiora nobis, remotiora [0920D] vero, utpote universalia, simpliciter et naturaliter notiora. Ex principiis itaque disciplinarum, per propositiones immediatas, id est quae probatione non indigent, ad id quo tendit, via est demonstratori.
Et licet ad iudicium maxime dicatur haec scientia pertinere, inventioni tamen plurimum confert. Docet enim ex quibus et qualiter contingat demonstrare, et quando, et quomodo propriis aut communibus sit utendum; nam scientiae sibi invicem adminicula conferunt. Et quia non omnis locus demonstratori commodus est (utpote ab accidente, eo quod corruptibilium, nec demonstratio, nec scientia simpliciter est), necessarios sibi vindicat locos, reliquos dialectico cedit et oratori. Quibus satisfactum est, si verisimillimus fiat syllogismus. [0921A] Praeterea quibus syllogismis, quibusve propositionibus utendum sit aperit, et quam vim in astruendo afferat propositionis quantitas aut qualitas, diligenter inspecta; quis autem syllogismus, cui faciat quaestioni, quaeve sit figura syllogismo accommodata, pandit, et sic demonstrandi scientiam statuit, ac si sensu corporeo teneatur, quae ratio indubitata sic esse convincit.
Communes enim conceptiones, a singulorum inductione fidem sortiuntur. Impossibile enim est universalia speculari, non per inductionem; quoniam, ut ait, quae ex abstractione dicuntur, per inductiones, ignota, nota fiunt. Inducere autem non habentes sensum impossibile est. Singularium enim sensus est; nec [0921B] contingit ipsorum accipere scientiam, neque ex universalibus sine inductione, nec per inductionem, sine sensu. Fit ergo ex sensu memoria; ex memoria multorum saepius iterata, experimentum; ab experimentis scientiae, aut artis ratio manat. Porro ab arte, quae usu et exercitatione firmata est, provenit facultas exsequendi ea, quae ex arte gerenda sunt. Sic itaque sensus corporis, qui prima vis, aut primum exercitium animae est, omnium artium praeiacit fundamenta; et praeexistentem format cognitionem, quae primis principiis viam non modo aperit, sed et parit


Chapter 9

Latin English
CAP. IX. Quid sensus; et quomodo omnis philosophiae species, ex ipso convalescat per imaginationem
[0921C] Planum autem est hoc diligentius inspicienti per singula. Nam cum sensus, secundum Aristotelem, sit naturalis potentia indicativa rerum, aut omnino non est, aut vix est cognitio, deficiente sensu; si quis opera naturae, quae ex elementis, vel materia constant et forma, pertractet cum physico, ratiocinandi viam ab indicio sensuum mutuatur. Si vero cum mathematico figuras abstrahat, aut numeros partiatur discretae multitudinis, aut continuorum corporum copiam fidelibus oculis ingerit. Philosophus quoque qui rationalem exercet, qui etiam tam physici quam mathematici cliens est, ab iis incipit, quae sensuum testimonio convalescunt, et proficiunt ad intelligibilium incorporaliumque notitiam. Est autem sensus, ut Chalcidio placet, passio corporis [0921D] ex quibusdam extra positis et varie pulsantibus corpus usque ad animam commeans.
Nisi enim eadem aliquid violentiae habeat, nec ad animam pervenit, nec cadit in sensus forma. Si vero eadem passio grata est, lenitate sui voluptatem gignit, et si invalescit, gaudium nominatur. Quod si asperitate sui exulcerat, dolorem gignit. Aristoteles autem sensum potius vim animae asserit, quam corporis passionem.
Sed haec eadem vis, ut iudicium suum de rebus formet, passionibus excitatur. Et quia res percipit, earumdem apud se deponit imagines. Quare retentione et frequenti revolutione, quasi thesaurum memoriae sibi format. Dum vero rerum volvit imagines, nascitur imaginatio; quae non modo praeceptorum recordatur, sed ad eorum [0922A] exempla conformanda, sui vivacitate progreditur. Quaesitum tamen est an a sensu distet imaginatio naturaliter, an a solo percipiendi modo. Recolo enim fuisse philosophos, quibus placuit, sicut incorpoream simplicem, et individuam esse substantiam animae, ita et unam esse potentiam, quam multipliciter, pro rerum diversitate, exercet. Eorum ergo opinio est, quod eadem potentia nunc sentiat, nunc memoretur, nunc imaginetur; nunc discernat investigando, nunc investigata assequendo intelligat. Sed plures sunt econtrario sentientes, animam quidem quantitate simplicem, sed qualitatibus compositam, et sicut multis obnoxiam passionibus, sic multis potentiis utentem. Et facile quidem crediderim plures esse, quam eorum sit libris expressum, [0922B] cum anima, dum a Domino peregrinatur, suae originis nimis ignara, vix vires suas agnoscat.


Chapter 10

Latin English
CAP. X. De imaginatione, et quod ex ipsa oriuntur affectiones, quibus anima componitur, aut turbata deturbatur.
Imaginatio itaque a radice sensuum per memoriae fomitem oritur, et non modo praesentiam, sed et absentiam, loco quidem, vel tempore, per quamdam symplasim, quam nos conformationem possimus dicere, intuetur. Hinc est illud,
Sic sedit, sic culta fuit, sic stamina nevit,
Iniectae collo sic decuere comae (OVID. Fast. II, 771.)
Quod autem abstractiva sit, innuit Maro, dum se [0922C] sui Astyanactis imaginem abstraxisse recordatione quadam Andromache fatetur:
O mihi sola mei super Astyanactis imago!
Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat
Et nunc aequali tecum pubesceret aevo. (VIRG., Aen., III, 488.) Et quia, ut in Politia ait Plato, facile est assequi naturalia arcana, ex his quae frequenter accidunt, imaginem eorum, quae futura sunt, concipit ex qualitate eorum, quae praesentialiter sentit, vel aliquando sensit.
Ergo si passionem asperam concipit de futuro, timor oritur; spes autem, si utilitate vel amoenitate, iucundam. Hinc nascitur et cupiditas, perniciosissima pestis, et quae philosophandi proposito plurimum adversatur. Impossibile [0922D] enim est quemquam cupiditati et philosophiae pariter operam dare. Mista autem est ex contrariis, cum spes fruendi voluptatem pariat, sed dilatio tristitiam et dolorem; quae, si invaluerint ut exordinent et turbent animam, ex ea concussione fit ira.
Itaque ad compescendos motus illicitos parit imaginatio cautelam, quae ei nociva declinet: ut sunt ex quibus dolor, ira, cupiditas, et sequelae istorum, puta invidia, odium, detractio, luxuria, vanitas. Dum vero nimis cavet, ad formidinem; dum parum, ad temeritatem accedit. Et in hunc modum ex sensu proveniunt caetera, per imaginationis opem: ut amor, qui ad tutelam corporis, vel ad conservationem utilium, vel ad procurandam successionem, plurimum operatur.


Chapter 11

Latin English
CAP. XI. Quid imaginatio; et de opinione et fallacia opinionis et sensus: et de ortu phronesis, quam nos prudentiam nominamus. [0923A]
Est ergo imaginatio primus motus animae, extrinsecus pulsatae, quo secundum exercetur iudicium, aut per recordationem redit primum. Primum enim iudicium viget in sensu, dum aliquid album aut nigrum, aut calidum aut frigidum, esse pronuntiat. Secundum vero imaginationis est: ut, cum aliquid perceptorum, retenta imagine, tale vel tale asserit, de futuro iudicans vel remoto. Hoc autem alterutrius iudicium opinio appellatur. Et est quidem certa si, prout se habent, de rebus iudicat; si vero aliter, infidelis. Hanc autem asserit Aristoteles animae passionem, eo quod [0923B] dum exercetur, rerum imagines animae imprimantur. Quod si una pro altera imprimatur, pro errore, quo fallitur in iudicio, fallax vel falsa opinio nominatur. Nam saepissime falluntur sensus, non modo in parvulis, ubi ratio putatur otiosa, sed et in provecta aetate. Quod Aristoteles docens, dicit ex eo contingere lactentes omnes viros putare patres, feminas autem matres, quod sensus rudis fallitur, nec firmum potest afferre iudicium. Baculus vero, in aqua fractus videtur etiam perspicacissimis. Et quia sensuum fallaciam deprehendit, in eo agitatur ut et fidele aliquid teneat, cui sine errore fiducialiter possit inniti. Ab hac agitatione nascitur virtus, quam Graeci frovnhsin, Latini prudentiam vocant.


Chapter 12

Latin English
CAP. XII. Quid prudentia, quae materia eius quae partes, et quomodo scientia ex sensu. [0923C]
Prudentia autem est, ut ait Cicero, virtus animae, quae in inquisitione et perspicientia solertiaque veri versatur. Materia enim huius virtutis, in qua exercetur, veritas est: reliquarum vero, domesticae quaedam necessitates. Ne ergo undecunque fallatur, ad futura prospectum intendit, et providentiam format, vel praeterita ad mentem revocans, thesaurizat memoriae: vel de praesentibus callet, et astutiae vel calliditatis speciem parit: aut se pariter ad universa diffundit, et ei circumspectio nascitur. Cum autem veritatem fuerit assecuta, in speciem scientiae transit. Ex his patet, quod cum de sensu imaginatio, et ex his duobus opinio, et ex opinione [0923D] prudentia nascatur, quae in scientiam convalescat, quod scientia de sensu trahit originem. Nam, ut dictum est, multi sensus aut etiam unus, memoriam unam, multae memoriae, experimentum, multa experimenta, regulam, multae regulae reddiderint unam artem, ars vero facultatem.


Chapter 13

Latin English
CAP. XIII. De differentia scientiae, et sapientiae: et quid fides.
Inde est, quod maiores prudentiam vel scientiam, ad temporalium et sensibilium notitiam retulerint: ad spiritualium vero, intellectum, vel sapientiam. Nam de humanis scientia, de divinis, sapientia dici solet. Adeo autem de sensu scientia pendet, ut eorum, quae sensu sciuntur, non sit scientia, rebus a sensu subductis. Constat enim hoc ab Aristotele. Potest tamen esse fidelis opinio: ut [0924A] cum post noctem sol creditur rediturus.
Unde quia humana transitoria sint, certum opinionis de iisdem nequit esse iudicium, nisi raro: si autem, quod non usquequaque certum est, pro certo statuatur, fit accessus ad fidem, quam Aristoteles definit esse vehementem opinionem. Fides autem, tam in humanis quam in divinis rebus, maxime necessaria est; cum nec contractus sine ea celebrari inter homines possent, aut aliqua exerceri commercia, quinimo inter homines quoque meritorum praemiorumque nequit esse commercium, fide subtracta. Haec autem tum habet meritum, cum veros de religione tenet articulos: et est, ut ait Apostolus, substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium (Hebr. XI) . Est et media inter opinionem et scientiam [0924B] quoniam per vehementiam certam aperit, ad cuius certitudinem per scientiam non accedit.
Unde magister Hugo: Fides est voluntaria certitudo absentium supra opinionem, infra scientiam constituta. Sed hic scientiae nomen dilatatum est, et usque ad divinorum comprehensionem protenditur.


Chapter 14

Latin English
CAP. XIV. De cognitione fronhvsewû, et ailhqeivaû, et de ortu phronesis, et quae ratio.
Et quia veritas prudentiae materia est (nam in veri comprehensione laborat), finxerunt antiqui phronesin et ailhqeivan esse germanas, eo quod prudentiae cum veritate est quaedam divina cognatio. Inde est quod ab aspectu veritatis prudentia, si perfecta est, nequit arceri: verum quia hoc hominum non est, latens verum avide quaerit infirma conditio. [0924C] Et quidem propter fallacias sensuum et opinionum, vix in eius investigatione fideliter incedit; vix est in comprehensione secura: recolit enim se deceptam esse, et posse decipi. Sollicitatur ergo, ut firma perceptione gaudeat, indubitatoque iudicio, quod potest ratio appellari: siquidem ratum et firmum est rationis examen. Philologiam ergo parit phronesis, dum amor veri sollicitat prudentiam ad notitiam rerum, de quibus ferri vult sincerum firmumque iudicium. Et est philologia, sicut philosophia, nomen temperatum; quia sicut appetere, quam habere sapientiam facilius est, sic amare quidem, quam exercere rationem. Ratio enim, id est sincera iudicii firmitudo, paucorum est.


Chapter 15

Latin English
CAP. XV. Item quid ratio, et quod nomen rationis multiplex est: et quod rationes sempiternae. [0924D]
Anima itaque pulsata sensibus, et prudentiae sollicitudine validius concussa, seipsam exerit, collectisque in unum viribus, dolos sensuum et opinionum studet intentius declinare. Sua vero intentione perspicacius videt, firmius tenet, et sincerius iudicat. Et haec est vis, quae ratio nominatur; si quidem ratio est potentia spiritualis naturae, discretiva rerum corporalium et incorporalium, quae res appetit firmo et sincero examinare iudicio. Ipsum quoque iudicium eius, censetur nomine rationis. Sed et illa censentur rationes, de quibus sola ratio iudicat, et quorum essentia, a sensibilium singulariumque natura distincta est. Has Pater Augustinus et multi alii asserunt sempiternas. Haec autem sunt, [0925A] in quibus ab initio, et sine initio, aeternae constitutionis decretum et suae dispositionis seriem sanxit ratio primitiva, quam si dixero, Sapientiam Dei, utique non errabo. Infinita quidem huiusmodi, vel in ipsis veris, palam est invenire: nam Deum esse Deum, et Patrem habere Filium, et Spiritum sanctum utrique consubstantialem esse, nonnihil utique sunt haec enuntiabilia, sed ab aeterno vera, et divino firma iudicio, et non modo in veris, sed in aliis hoc ipsum liquet; cum ratio duorum ad tria, et item trium ad duo, et in hunc modum plurima, auctore Augustino, sempiterna sunt. Quod si cui videatur absurdum, librum eius de libero arbitrio legat, et ita esse constabit.


Chapter 16

Latin English
CAP. XVI. Distinctio multiplicitatis, et quod bruta non habent rationem, etsi discernere videantur: et unde homo eam sortitus sit iuxta Hebraeos. [0925B]
Cassiodorus vero, in libro De anima, tali utitur definitione: Rationem dico, animi probabilem motum, qui per ea quae conceduntur et nota sunt, ad aliquid incognitum ducit, perveniens ad veritatis arcanum.
Ergo et potentia, et potentiae motus, ratio appellatur. Hunc autem motum asserit Plato in Politia, vim esse deliberativam animae, quae, quid honestum, vel utile sit, appetendumve, aut fugiendum, pensatis rerum speciebus, specierumque causis iudicio fideli examinat. Habent enim et bruta animalia vim quodammodo discretivam, qua discernunt cibos, declinant insidias, praecipitia transiliunt, necessitudinem recognoscunt; non tamen rationem exercent, [0925C] sed naturali appetitu vigent et imaginantur pleraque, sed causas rerum discutere nequaquam possunt.
Quod quidem ex eo provenire dicunt Hebraei, quod cum, Domino disponente, ab initio creaturarum caetera coaluerint, et fotu caloris et humoris, sortita sint spiritum naturalem, animalem, sensibilem, ex quibus oriuntur appetitus, et imaginatio, quam habent bruta: solus homo assecutus est vim efficacius et sincerius disserendi, quod ei vitam inspirans Deus, divinae rationis voluit esse participem. Hominis vero spiritus, quoniam a Deo datus et ad Deum rediturus est, solus divina meditatur, et in eo fere solo caeteris animalibus praestat. Res enim corporeas, non modo imaginatio, sed sensus [0925D] comprehendit. Ad haec, et rerum corporalium formas, veram quoque ipsam cohaerentiam discohaerentiamque, pro parte cognoscit. Sensus enim videt hominem, rem utique corporalem; videt colores et motus, formas utique corporalium; videt etiam hominem movere manum, quod quidem amplius est, quam videre hominem moventem, id est, qui movet manum. Quod, si cui mirum est, acquiescat vel Augustino. Porro ratio transcendit omnem sensum, et iudicium suum, etiam in corporalibus et spiritualibus rebus immergit. Contemplatur omnia inferiora, et ad superiora prospectum intendit. Rationi Hebraeorum consentit Senecae definitio, etsi ille aliud senserit. Ait enim: Ratio est quaedam pars divini Spiritus humanis immersa corporibus.
Quod tamen aut errori gentilium accommodandum [0926A] est, qui animam mundi, in animas singulas discerptam opinabantur, ipsamque mentiebantur esse Spiritum sanctum; aut benignius interpretandum est: ut pars, non in quantitate, sed in virtute dicta credatur. Nam ut verbi figuram exprimeret, adiecit quaedam. Licet enim ratio quodammodo virtus divina sit, nequaquam tamen pars eius est, quia absolutissimae simplicitatis est.


Chapter 17

Latin English
CAP. XVII. De officio rationis, et quare sensus in capite, quibus ratio praesidet; et quas pedissequas habeat philologia.
Cum ergo ratio origine divina nobilitetur, et divino polleat exercitio, eam super omnia colendam esse, totius philosophiae decreto sancitum est. Haec enim inordinatos motus compescit, et ad normam [0926B] bonitatis componit universa, ut nihil sit quod ordinationi divinae repugnet, cui si quis obtemperat, felici processu peraget aevum; si detrectat, ut in Timaeo ait Plato, Claudum iter vitae, et mancum serpens, cum familiari stultitia demum revocatur ad inferna. Agit haec corporis curam et animae, et utrumque componit.
Qui vero utrumque contemnit, mancus et debilis est, qui alterum, claudus. Et quia sensuum examinatrix est, qui ob fallendi consuetudinem possunt esse suspecti, natura optima parens omnium, universos sensus locans in capite, velut quemdam senatum in Capitolio animae, rationem quasi dominam in arce capitis statuit, mediam quidem sedem tribuens inter cellam phantasticam et memoriam, ut velut e specula sensuum, et imaginationum, [0926C] possit examinare iudicia. Proinde quidem, quia haec ipsa vis, etsi divina sit, quasi quodam sensuum et imaginationum ventilabro excitatur, et quia prudentia ad investigationem veri, quaerit rationis sincerum examen, et philologiam parit, quam duae pedissequae periergia, et aigrupniva, iugiter prosequuntur.
Est autem periergia quae laborem circuit operis, aigrupniva vigilans diligentia, quae exercitium temperat, ne quid nimis; amor enim otiosus non est. Habet enim terrenam et mortalem philologia originem: sed cum ad divina transit, immortalitate quadam deificatur. Quia cum prudentia, quae de terrenis est, et rationis amor, ad incorruptae veritatis, divinorumque arcana consurgit, [0926D] in sapientiam transiens, quodammodo a mortalium conditione eximitur.


Chapter 18

Latin English
CAP. XVIII. De differentia rationis, et intellectus: et quid intellectus.
Qua vero proportione ratio transcendit sensum, ea, sicut Plato in Politia auctor est, excedit intellectus rationem. Nam intellectus assequitur, quod ratio investigat: si quidem in labores rationis intrat intellectus, et sibi ad sapientiam thesaurizat quod ratio praeparans acquisivit. Est igitur intellectus, suprema vis spiritualis naturae, quae humana continens, et divinas penes se causas habet omnium rationum, naturaliter sibi perceptibilium. Sunt enim quae exsuperant omnem sensum, tam hominum, quam angelorum, divinae rationes. Et nonnullae aliis plus aut minus, pro divinae dispensationis decreto, [0927A] innotescunt. Hunc solius Dei esse, et admodum paucorum hominum selectorum, asserit Plato.


Chapter 19

Latin English
CAP. XIX. Quid sapientia, et quod ipsa de sensu per gratiam.
Sapientia vero sequitur intellectum, eo quod divina de his rebus, quas ratio discutit, intellectus excerpsit, suavem habent gustum, et in amorem suum animas intelligentes accendunt. Nam et ex eo sapientiam dici reor, quod boni saporem habeat in divinis.
Unde Patres scientiam referunt ad activam, ad contemplativam vero, sapientiam. Patet ex his quod, si quis praemissos gradus recenseat, de scaturigine sensuum etiam sapientiam, praeeunte et opitulante gratia, videbit emanare. Et ut prophetico testimonio gaudeamus, timor ipse, qui est [0927B] initium sapientiae (Psal. CX) , de sensu, vel imaginatione poenae contingit. Qui cum sollicitetur, ne vapulet, punientis habens memoriam, ipsius declinat offensam. Praemiorum quoque sensu, vel imaginatione, ad obsequium punire et beare potentis, incitatur. Pietatem ergo exercuit, qui declinat offensam, sed per experientiam obsequii scientiam assecutus est. Haec enim actionis est. Si vero assuescat experientiae, ex consuetudine gerendorum provenit fortitudo. Ut autem obsequium rationabile, quod gratissimum est, praestet, consilium deliberationis, super actis, vel agendis, oboritur. Deliberationem sequitur intellectus, meliorem partem retinens in sinu suo; versatur enim in divinis, quorum [0927C] gustus, et amor, et inhaerentia, vera demum sapientia est. Hos tamen gradus non operatur natura, sed gratia, quae de fonte sensuum, pro arbitrio suo, elicit varios virulos scientiarum, et sapientiae: invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, manifestat, et manifestata, quadam charitatis unitate communicat, et hominem Deo unit.


Chapter 20

Latin English
CAP. XX. De cognitione animae, et simplicitate, et immortalitate, secundum Ciceronem.
Unde et quidam minuti philosophi, eo quod a sensibus ad scientiam sit processus nisi eorum, quae sentiuntur, ullam negant esse scientiam. Quod quantum philosophandi proposito adversetur, perspicuum est. Perit enim exercitium rationis, quo rerum apud se notiones, quas Graeci ennoias dicunt, [0927D] quaerit et tenet: sine quo, nec nomen constare potest. Est ergo, ut ait Cicero in Tusculanis, magni ingenii, revocare mentem a sensibus, et cogitationem a consuetudine abducere.
Nec enim Deus ipse, qui intelligitur a nobis, alio modo intelligi potest, nisi mens soluta quidem sit, et libera, et segregata ab omni concretione mortali. Singularis est quaedam natura, atque vis animi, seiuncta ab his usitatis notisque naturis: quidquid illud sit, profecto divinum est. Non valet tamen animus, ut plene seipsum videat: sed ut oculus, sic animus se non videns, alia cernit. Non videt autem quod minimum est, formam suam fortasse. Quanquam id quoque, sed haec relinquamus. Vim certe, sagacitatem, memoriam, motum, celeritatem videt. Haec magna, [0928A] haec divina, haec sempiterna sunt. Qua facie quidem sit, aut ubi habitet, ne quaerendum est quidem.
Itaque sic mentem hominis, quamvis eam non videas, ut Deum non vides; tamen ut Deum agnoscis ex operibus eius, sic ex memoria rerum, et inventione, et celeritate motus, omnique pulchritudine virtutis, vim divinam mentis agnoscito. In animi autem cognitione dubitare non possumus, nisi plane in physicis plumbei simus, quin nihil sit animis admistum, nihil concretum, nihil copulatum, nihil coagmentatum, nihil duplex. Quod cum ita sit, certe nec secerni, nec dividi, nec discerpi, nec distrahi potest: igitur nec interire. Haec ille in Tusculanis, ut et vim deliberativam, rationem scilicet, divinam quidem, et animas hominum esse [0928B] immortales doceat.
Haec quidem, de passione sensuum, et viribus, et dignitate animae, multa brevitate perstricta sunt, ut constaret, quia, ut ait Aristoteles: Ars sive scientia originem trahit a sensu. Si quis enim vellet de viribus animae copiosius disputare, materia subtilis ingenium acutum, capacem memoriam, et expeditum otium quaerens, cum studio diligenti, in maximorum voluminum quantitatem erumperet.
Qui vero naturam animae diligentius investigare voluerint, non modo Platonis, Aristotelis, Ciceronis, et veterum philosophorum scripta revolvant, sed Patrum, qui veritatem fidelius expresserunt. Nam et doctores Ecclesiae, et post eos Claudianus, et alii moderniores, de anima [0928C] multa scripserunt, quos si quis non potest evolvere, vel Phrenouphysicon legat, librum de anima copiosissime disputantem. Eum tamen aliis omnibus non praepono. Sed haec hactenus, nunc ad propositum redeamus.


Chapter 21

Latin English
CAP. XXI. Quod praecedentibus, etsi non sufficienter, Aristoteles aliquod hypotheticorum seminarium dedit.
Dialecticam et apodeicticam, quam nos demonstrativam dicimus, praecedentia docent: in iis tamen de hypotheticis syllogismis nihil, aut parum, est actitatum. Seminarium tamen datum est ab Aristotele, ut et istuc, per industriam aliorum, possit esse processus. Cum enim tam probabilium, quam necessariorum loci monstrati sunt, ostensum est, [0928D] quid ex quo sequitur probabiliter, aut necessario. Quod quidem ad hypotheticorum indicium maxime spectat, ut arbitror, ut consequentia constet. Praeterea Boetius hoc pro seminario inveniendorum dicit acceptum, quod Aristoteles ait in Analyticis, idem, cum sit et non sit, non necesse est idem esse.
Ergo ipse, et alii aliquatenus suppleverunt imperfectum Aristotelem in hac parte: sed quidem, ut mihi visum est, imperfecte.
Itaque in hypotheticis syllogismis, qui syllogismi fiant, in priori forma per positionem antecedentis, qui in posteriori per destructionem consequentis: quaeve sint figurae, aut modi qui constant, ex compositis hypotheticis, et de propositionibus, aequimodis, et non aequimodis, et quae sit natura eorum, qui fiunt ex disiunctis, [0929A] ostenditur. Sed forte ab Aristotele, de industria relictus est hic labor: eo quod plus difficultatis quam utilitatis videtur habere liber illius, qui diligentissime scripsit. Profecto si hunc Aristoteles more suo exsequeretur, verisimile est tantae difficultatis fore librum, ut, praeter Sibyllam, intelligat nemo. Nec tamen hic de hypotheticis satis arbitror expeditum, supplementa vero scholarum perutilia et necessaria sunt.


Chapter 22

Latin English
CAP. XXII. De sophistica, et utilitate eius.
Sophisticam esse, dictum est, quae falsa imagine tam dialecticam quam demonstrativam aemulatur, et speciem quam virtutem sapientiae magis affectat.
Unde ne cliens Aristotelis, mechanicae huius supplantetur insidiis, eam praecedentibus [0929B] recte subiungit. Opus quidem dignum Aristotele, et quo aliud magis expedire iuventuti non facile dixerim: iuventus enim, etsi sapientiam veram in omnibus plene nequeat obtinere, sapientiae tamen opinionem affectat, et gloriam suam aliorum vult iudicio celebrari. Hoc est utique quod sophistica pollicetur: est enim apparens sapientia, non existens.
Unde et sophista, copiosus ab apparente sapientia, sed non existente. Haec autem omnium disciplinarum aemulatrix est, et sub earum specie, suas omnibus tendiculas parat, incautosque subvertit. Frustra, sine hac, se quisque gloriabitur esse philosophum, cum nequeat cavere mendacium, aut alium deprehendere mentientem. Hoc utique in unaquaque disciplina opus scientis est. Videas huius [0929C] ignaros, cum ab aliis, vel a se, paralogizentur homines Nicodemianos, cum fuerint supplantati dicentes prae stupore: Domine, quomodo possunt haec fieri? (Ioan. III.) Nihil autem est, quod minus deceat aut gloriae aut victoriae captatorem. Sane litigiosus victoriam, sophista gloriam quaerit, finisque utriusque in disceptationibus et contentionibus plurimum placet.
Unde et ad phrasim conciliandam, et totius philosophiae investigationes, sophisticae exercitatio plurimum prodest: ita tamen, ut veritas, non verbositas, sit huius exercitii fructus. Sic enim veritatis et sapientiae famula est: alioquin adultera, prodens amatores: quos excaecatos exponit erroribus, et in praecipitium ducit. [0929D] Ait Sapientia: Qui sophistice loquitur, odibilis est (Eccli. XXVII) : sed plane odibilior est, qui sophistice vivit: error enim vitae, quam verbi, perniciosior. Vix est tamen qui in vita non imitetur sophistam, cum hi, qui non sunt, velint videri boni, et hoc modis omnibus agant; et qui boni sunt, aliorum saepe circumvenire quaerant iudicia, ut meliores quam sint, videantur. Quod quidem est, in ratione vivendi, sophistam induere, si tamen gloriam propriam simulator affectat; nam si divinam, et quidem ex scientia, forte poterit excusari.


Chapter 23

Latin English
CAP. XXIII. De sophisticis elenchis.
Hanc itaque in scholam Peripateticam Aristoteles introducit, et fallaciarum nube depulsa, docet qualiter [0930A] admitti debeat, aut vitari. Vires eius universas exponit, et instrumentum, quo illa utitur, manifestat. Sicut enim dialecticus elencho, quem nos reluctatorium dicimus syllogismum, eo quod contradictionis est: sic et ista, sophistica elencho utitur; qui utique imaginarius est syllogismus, eo quod non contradictionis est sed videtur. Paralogismus enim est, id est syllogismus umbratilis. Supponit et genera disputationum, ut appareat quomodo nunc docentem ex principiis, nunc ex probabilibus colligentem, nunc ex his, quae non videntur, probabilia arguentem, quod est demonstratoris, dialectici, et tentatoris officium, sophista imitetur. Is, inquam, qui agonizans litigiosam exercet, adiicit sophistarum notas quinque, procurantium quomodo [0930B] adversarius in redargutionem incidat, aut falsum, aut inopinabile, aut soloecismum, aut nugandi ineptias. Sufficit autem cavillatori, si vel hoc facere videatur. Subiungit his arguendi modos, qui sunt in dictione: ut aequivocatio, amphibologia, compositio, divisio, accentus, et figura dictionis: et item eos, qui sunt extra dictionem, ut in ea specie, quae est secundum accidens, et in ea qua simpliciter, vel non simpliciter dicitur; et tertia quae est secundum elenchi ignorantiam; et quarta secundum consequens; et quinta secundum quod est in principio sumere; et sexta, quod est non causam ut causam ponere: et septima, plures interrogationes unam facere.
Itaque, qualiter opponentem aut respondentem in his versari oporteat, per singula [0930C] capita diligenter exsequitur, et, sicut optimus campiductor, hunc, ad inferendam pugnam, illum instruit ad cautelam. Cum ergo ex his liqueat quae adesse debeant, quae abesse, et probabilium, quae sola sufficit humana infirmitas comprehendere, patefacti sint loci, rationumque monstratae sint necessariae complexiones, docendi sint rationes, et viae explanatae, fallaciarum sublata sint impedimenta, luce clarius est rationem disserendi suis esse limitibus et partibus absolutam.


Chapter 24

Latin English
CAP. XXIV. De his qui Aristotelis opera carpunt.
Satis ergo mirari non possum, quid mentis habeant (si quid tamen habent), qui haec Aristotelis opera carpunt, quae utique non exponere propositum [0930D] fuerat, sed laudare. Magister Theodoricus, ut memini, Topica, non Aristotelis, sed Trecassini Drogonis irridebat. Eadem tamen quandoque docuit. Quidam auditores magistri Roberti de Meliduno, librum hunc fere inutilem esse calumniantur. Alii detrahunt categoriis.
Unde in commendatione eorum diutius moratus sum, reliquos, eo quod omnium iudicio commendantur, morose non censui commendandos. Elenchis tamen, sed inepte, opponitur, quod versus habent poeticos: sed constat quod idioma linguarum commode in commercium non deducitur. In eo autem mihi videntur analyticis praeferendi, quod non minus ad exercitium conferunt, et faciliori intellectu eloquentiam promovent.


Chapter 25

Latin English
CAP. XXV. Quod Cornificius, Bromio scurra deorum, vilior est: et de laude logicae quid Augustin. et alii philosophi dicant. [0931A]
Cum itaque logicae tanta sit vis, quisquis eam causatur ineptam, ineptissimus est. Pallas Bromium, qui eam Marsicam aut veneficam irridebat, in nuptiis Philologiae compescit, et superis multa praedicatione consociat. Porro, ut est in fabulis, Bromius deorum scurra contemnitur: sed Cornificius noster, logicae criminator, philosophantium scurra, non immerito contemnetur. Ut de Platone taceam, Aristotele, Tullio, a quo, ut maiores perhibent, philosophia inchoata est, et perfecta, Pater Augustinus, cui temerarium est obviare, eam tantis effert praeconiis, ut vituperari non possit, nisi [0931B] ab his, quorum nulla est prudentia, sed impudentia multa. Ait ergo in secundo libro De ordine: Cum perfecta esset dispositaque grammatica, admonita est ratio quaerere atque attendere hanc ipsam vim, quae peperit artem.
Nam eam definiendo, distribuendo, colligendo, non solum digesserat, atque ordinaverat, verum etiam ab omni falsitatis irruptione defenderat. Quando ergo transiret ad alia fabricanda, nisi ipsa, sua prius, quasi quaedam machinamenta et instrumenta distingueret, notaret, digereret, proderetque ipsam disciplinam disciplinarum, quam dialecticam vocant? Haec docet docere, haec docet discere. In hac se ipsa ratio demonstrat, atque aperit quae sit, quae velit; et quid valeat scire, scit sola. Scientes facere, non solum vult, sed et potest. [0931C] Quid ad haec Cornificius? Nempe quod cuiusque deficientis ingenii est, et desidiae, quae ad hortamenta virtutis stertere consuevit, quod non potest assequi, criminatur.


Chapter 26

Latin English
CAP. XXVI. Quo consilio utendum sit adversus eum, et protervos, et calumniatores.
Utamur ergo adversus eum, et compigrescentes (quoniam iam habet consortes erroris), consilio, quod se post multa, quae per ipsam didicit, in primo contra Academicos, dicit Augustinus a dialectica dedicisse. Docuit me, inquit, cum de re constat, propter quam verba dicuntur, de verbis non debere contendi. Et quisquis faciat id, si ex imperitia facit, docendum esse; si ex malitia, deserendum; si [0931D] doceri non potest, monendum, ut aliquid aliud potius agat, quam tempus in superfluis operamque consumat; si non obtemperat, negligendum. De captiosis autem atque fallacibus ratiunculis breve praeceptum est: si male concedendo inferuntur, ad ea, quae concessa sunt, redeundum esse. Si verum falsumque in una conclusione confligunt, accipiendum inde quod intelligitur: quod explicari non potest, relinquendum. Si autem modus, in aliquibus rebus, latet penitus hominem, scientiam eius non esse quaerendam.


Chapter 27

Latin English
CAP. XXVII. Quod Aristoteles in multis erravit; quod in logica eminet.
Haec adversus Cornificium. Caeterum contra eos qui veterum favore potiores Aristotelis libros excludunt, Boetio fere solo contenti, possent plurima [0932A] allegari. Sed non oportet, quia palam est omnibus, usque ad miserationem, imperfectio illorum, qui in sola Boetio tempus et rem consumpserunt, ut fere nihil sciant. Nec tamen Aristotelem ubique plane aut sensisse, aut dixisse protestor, ut sacrosanctum sit, quidquid scripsit. Nam in pluribus, obtinente ratione et auctoritate fidei, convincitur errasse: siquidem non modo studiosum quemlibet, sed et Deum ipsum prava posse committere asserit.
Item, providentiam Dei, usque ad regionem lunae progredi diffitetur: et ut divinationem tollat praenoscentiamque futurorum, asserit inferiora non regi per divinae decreta Providentiae, nec angelorum prodesse opem, aut daemonum in his, aut in futuris aliquam esse perspicientiam. Sunt et multi errores eius, qui [0932B] in scripturis tam ethnicis quam fidelibus poterunt inveniri; verum in logica parem habuisse non legitur. Unde sic accipiendus est, ut ad promovendos iuvenes ad gravioris philosophiae instituta, doctor sit, non morum, sed disceptationum.


Chapter 28

Latin English
CAP. XXVIII. Quomodo ea sit utendum. Chapter 28. How logic should be employed.
Sed licet ars ista ad quammulta sit utilis, qui aliorum ignarus est, non tantum huius eruditione ad philosophiam iuvatur, quantum hinc, sumpta verbositate et temeritate, impeditur. Fere enim inutilis est logica, si sit sola. Tunc demum eminet, cum adiunctarum virtute splendescit. Tenerae tamen aetati indulgendum est amplius, et ut copiam eloquentiae comparet, interim est ferenda verbositas. Sicut enim corpora, sic et ingenia puerilia, in primis [0932C] alenda sunt ne inarescant: et ut a plenitudine et copia alimentorum succo distendantur ad robur concipiendum, et ut caro, quodam dilatationis suae vitio in hac aetate luxuriet. Hoc autem et laboris exercitium, et pondus sollicitudinis, et diligens opera, sequenti aetate satis excoquet et purgabit. Procedente ergo aetate, et sensu, verbositatis cohibeatur licentia, et sophisticae (quam Aristoteles dictitivam, nos circumventoriam vel cavillatoriam dicere possumus), improbitas conquiescat. Manet haec sollicitudo eum qui doctoris nomen et officium vindicat. Porro inutilis est opera praeceptorum, si non usu et exercitio assiduo roboretur; nisi forte in habitum transierit dispositio. Although this art of logic has manifold utility, still, if one is learned only in it, and ignorant of aught else, he is actually retarded, rather than helped to progress in philosophy, since he becomes a victim of verbosity and overconfidence. By itself, logic is practically useless. Only when it is associated with other studies does logic shine, and then by a virtue that is communicated by them. Considerable indulgence should, however, be shown to the young, in whom verbosity should be temporarily tolerated, so that they may thus acquire an abundance of eloquence. The minds of the immature, even as their [growing] bodies, must first be [well] fed, lest they become emaciated. Thus, by means of plenty of nourishing food, they can put on weight and acquire strength. During this stage, the flesh is allowed to luxuriate to a degree that might [otherwise] be considered excessive. At a later age, the surplus fat of the young will be sufficiently burned out and purified by the exertion of labor, the burden of responsibility, and the strain of work. As students mature and grow in understanding, our tolerance of unrestrained verbosity should diminish, and the impudence of sophistry (which Aristotle calls “contentious,” but we refer to as “deceitful” or “cavilling”) should be suppressed. It is the duty of those who have the title and function of teachers to see to this. However, rules alone are useless. Theoretical principles must be consolidated by practice and assiduous exercise, except perhaps where a disposition has already been transformed into a habit.


Chapter 29

Latin English
CAP. XXIX. Quod temeritas adolescentiae reprimenda, et quare Mercurius societur Philologiae, et quae sint praecipue expetenda. [0932D] Chapter 29. That the temerity of adolescence should be restrained; why eloquence weds philology; and what should be our main objectives.
Non tamen ea licentia est indulgendum gymnasiorum exercitiis quae, quasi iocus quidam et palaestra philosophiae agitantur in spe proficiendi, ut in annos maturiores, aut in studia graviora protendantur. Scurriles ineptiae, insulsa loquacitas, et clamosa, itemque levitas puerilis, cum prima lanugine deponenda sunt. Haec siquidem agere, est philosophum diffiteri, et ad male sanos accedere. Our tolerance of these exercises of the schools, which are, so to speak, games in the gymnasium of philosophy, indulged in for the purpose of developing proficiency [in the young], should not, however, be extended into more mature years and more serious studies. Facetious folly, noisy [volubility], empty loquacity, and puerile silliness, should all be set aside, as soon as the first soft beard begins to appear on one’s face. To indulge in the foregoing [on reaching maturity] is to throw away one’s birthright as a philosopher, and to class oneself as a fool.
Unde, ut a fabulis instruamur, Mercurius, eloquentiae praesul, hortatu matris in Philologiae nuptias transit ab adolescentia prima, eo quod iam pubentes genae, seminudum eum incedere, chlamydeque indutum [0933A] parva, invelatumque caetera, humerorum cacumen obnubere, sine magno risu Cypridis, non sinebant. Cypris enim, quae mistura interpretabatur, vigens in eis, qui sapientiae et eloquentiae mistura condiuntur, inermis, nudae ventosaeque facundiae deridet ineptias. Latet autem sensum hominis, quem multa cogitantem terrena inhabitatio deprimit, trium, maxime expetendorum, arcana praestantissimaque natura. Haec autem sunt vera bonitas, veritas sincera, ratio incorrupta et certa. Horum tamen quasi olfaciens dulcedinem natura humana, cui Deus sicut in libro Sirac legitur: Posuit oculum supra cor, ut ostenderet magnalia operum suorum, ut laudaretur in bonitate, et glorificaretur in mirabilibus suis (Eccli. XVII) : horum, inquam, dulcedinem [0933B] sentiens, appetit nosse verum, apprehendere bonum, et ei, ne dispendium patiatur, firmiter adhaerere. Appetitus enim hic naturaliter a Deo insitus est homini, etsi per naturam sine gratia perficere non possit. According to the lesson of the allegory, as soon as he reached adolescence, Mercury, the god of eloquence, in accordance with the exhortations of his mother, wed Philology. For “the fact that his cheeks were already beginning to show the down of manhood meant that he could no longer go about half naked, with only a short cape over his shoulders, without provoking Venus to peals of laughter.” Venus, who represents the happy combination of wisdom and eloquence, derides the foolishness of nude, unarmed, windy eloquence. The secret and most excellent nature of the three things which are most desirable, is hidden from the senses of man. For man, preoccupied with earthly things, is weighted down by his terrestrial environment. The aforesaid three things, which we should prefer to aught else, are genuine goodness, unadulterated truth, and sound, trustworthy reasoning. Human nature, “to whose heart,” God, as we read in the book of the son of Sirac, “has given vision, so that the greatness of his own works may become manifest,” and that He may be praised in his goodness, and glorified in his wonders, [human nature] desires both to know the truth, and to apprehend and hold fast to what is good. This appetite [for truth, goodness, and reason] has been implanted in man’s nature by God; but it cannot obtain its objectives by nature alone, for it also needs the assistance of grace.
Unde tres sorores, filias Phronesis, fabulosa gentium finxit antiquitas, Philologiam, Philosophiam et Philocaliam. Genus Philosophiae et Philocaliae Augustinus, Philologiae Marcianus, sed cognationem trium indicat Aesopus. According to ancient pagan allegory, there were three sisters, Love of Reason, Love of Wisdom, and Love of the Beautiful, who were all daughters of Prudence. Augustine explains the nature of Love of Wisdom and Love of the Beautiful, Martianus expounds on that of Love of Reason, and Aesop indicates the inter-relationship existing between the three.
Ergo quia veram bonitatem, sapientiam, rationem, etsi polliceri sibi arroganter non audeat, affectat tamen indesinenter humana infirmitas, versatur in amore istorum, donec amoris exercitio per gratiam, res ipsas quas desiderat, assequatur. Has quidem affectiones Phronesis parit, quia sapor, qui humanae [0933C] naturae dulcescit, ad veri bonique provocat appetitum. Nam fronwð Graece dicitur sapio, quod quidem saporem appetitus potius exprimit, quam sapientiam, quae in divinorum contemplatione consistit. Illa enim, non Phronesis, sed sofiva appellatur. Although human infirmity dares not arrogantly promise these [three] to itself, it continually seeks after them, namely, after true goodness, wisdom, and reason, and it is occupied in loving them, until, by the exercise of love with the help of grace, it [ultimately] attains the objects of its affection. Prudence it is that elicits this affection [for reason, wisdom, and beauty], as their savour increases in sweetness, and begets an appetite for what is true and good. The Greek frono [the root of Fronesis] means “I relish,” and refers more to appetitive delight than to wisdom, which consists in the contemplation of divine things. The latter [contemplation of divine things] is called Sophia [Wisdom] rather than Fronesis [Prudence].


Chapter 30

Latin English
CAP. XXX. Idem. Chapter 30. The fact that philology precedes its two sisters. Also what investigation by categories is appropriate in a discussion of reason and truth.
Harum vero philologia prima est, et quae aliarum naturam, vim et consilia indicat: siquidem cum undique probabilia multa occurrant (quia, ut ait Pythagoras, fere de omni re potest in contrarium disputari), rerum certitudinem quaerit, et diligenti cautela declinat errores; et sicut virtus est vitium fugere et sapientia prima, stultitia caruisse, sic [0933D] quae praecaveret errorem has quae virtutes afferunt naturaliter antecedit: et, ut Iunonis, aut, ut rectius dixerim, Martiani verba ponantur, an quisquam est, qui philologiae se asserat privilegia laborata, et lucubrationum praemium nescire Pallorem, quae etiam deos quiescentes ad se venire inaudita obsecratione compellit: et paulo supra coelum, terram, mare, et quae in eis sunt, prima scrutatur: quae Among the aforementioned three sisters, Philology comes first, inasmuch as it discloses the nature, power, and counsels of each of the others. Since there are many probabilities on every hand (for, as Pythagoras observes, it is possible to defend the contrary of practically any proposition), Philology strives to attain certitude, and exercises great caution to avoid error. For “Flight from vice is virtue’s initial act, And emancipation from folly is the beginning of wisdom.” Thus the sister which has the function of guarding against error naturally precedes the other two, which confer virtues. To quote Juno, or more precisely Martianus, “Is there anyone who will confess that he is unacquainted with the laborious vigils of Philology and the pallor begotten during persevering toil by lamp light?” By her silent, powerful supplication, Philology constrains even the resting gods to come to her aid. A little before [in Martianus], the first sister [Philology] searches the heavens, earth, and seas, and scrutinizes everything in them:
Pervigil in modico penetrans arcana labore, Toiling without stint the whole night through, Philology unlocks the secrets of the unknown,
Quae potis est docta totum praevertere cura And by her learned labors gains the power to foresee all that will come to pass,
Quod superis praescire datum est. Quin crebrius in nos As do the gods themselves; in fact she frequently not only comes to rule over us [mortals],
Ius habet illa, deos urgens iniussa coactos, But even compels the very gods to comply with her bidding. Nor is this all,
Et quod nulla queat superum tentare potestas As she even knows how to accomplish, against the will of mighty Jove,
Invito scit posse Iove. What none of the other deities, however powerful, would dare attempt.
Siquidem, ut ait alius, non inferior Martiano, Indeed, as another author, not inferior to Martianus, observes:
[0934A] ..... Labor improbus omnia vincit. (VIRG. Georg., I, 144.) “Persevering labor overcomes all obstacles.”
Liquet autem ex praecedentibus ad hoc, ut sensus sit, plura concurrere: ut sint exterius offendiculum, in quem impingit spiritus, minister sentiendi, idemque spiritus qui exterioris obstaculi qualitatem ad notitiam animae profert. Ut sint tria, anima quae sentit, spiritus, quo sentit, et offendiculum, quod extrinsecus sentit. His, ut praedictum est, excitatur vis deliberativa, quam supra nominavimus rationem, suumque iudicium exercet, quod itidem ratio appellatur; quod quidem interdum verum, interdum probabile est. It is evident from what was said above, that many factors concur to produce sensation. These include the external object, with which the spirit, which is sensation’s servant, comes in contact, and the spirit itself, which brings to the attention of the conscious soul the quality of the external object. There are thus three requisites [for sensation]: the conscious soul, the spirit whereby the soul senses, and the external object it perceives. By these, the deliberative force which we have above called “reason,” is, as previously noted, stimulated to action. Whereupon reason exercises its judgment, which is likewise called “reason.” The latter is sometimes [unequivocally] true, sometimes probable.
Sed ratio vera non est, nisi sit certa et firma: eo quod ratio, nomen firmitudinis est. Nam et ratum non dicitur, nisi quod [0934B] firmum est. Ut itaque magno placuit Augustino: Ratio vera solius Dei est, et eorum, quibus ipse certam notitiam firmumque iudicium de rebus habere concessit. Est autem praedicamentalis inspectio, et prima fere philosophandi via, de qualibet re proposita quid sit attendere, itemque quibus proprietatibus ab aliis differat, et quomodo aliis conformetur. Deinde an sit ei quid contrarium, et an ipsum susceptibile sit contrariorum. Quae cum innotuerunt, res familiarius assignata, in notitiam transit. Utique hunc ordinem, etsi pro voto exprimere nequeam, in tantae rei investigatione tamen, quia commodissimus est, placuit imitari. Nec est ubi iustius de rationis veritatisque substantia quaeratur, quam ubi vis logicae discutitur, quae se profitetur [0934C] scientiam veritatis, ut asserit Augustinus, et utinam assequi valeat quod promittit! Constat autem quia plurimum prodest, et inveniendi examinandique rationes, viam et copiam parat. True reason is sure and unwavering. The word itself, “reason,” signifies certitude. Only that which is firmly established can be called ratum. Consequently, according to the great Augustine: “True reason is possessed only by God, and by those to whom God grants the privilege of genuine certitude and secure judgment.” Investigation by categories, the first step in seeking philosophical [scientific] knowledge of anything, consists in considering what the thing [in question] is; wherein it differs from, or is similar to other things; and whether it has, or can have contraries. Once these questions have been answered, the thing [in question] is more accurately determined, and thus becomes a part of our knowledge. I myself have chosen to imitate this method, because it is so suitable, despite the fact that, in the investigation of such an extensive subject, I have not been able to follow this plan as [closely as] I would have wished. There is no more fitting occasion for an examination of the substance of reason and truth, than when one is discussing the power of logic. For the latter [logic], as Augustine observes, professes to be the science of truth: would that it could [fully] attain what it promises! However [although it falls short of perfection], logic certainly has very great efficacy, and provides both a method and a faculty for the invention and examination of reasoning.


Chapter 31

Latin English
CAP. XXXI. Quod philologia alias duas praecedit: et quae sit praedicamentalis inspectio sequenda in discussione rationis et veritatis.
Sicut autem ratio in creaturis est vis quaedam spiritualis, naturae rerum examinatrix, et tam corporalium, quam intelligibilium assequens notitiam: ita primitiva quaedam ratio est, quae sua virtute res omnes, tam corporales quam intelligibiles comprehendit, et naturam, et vim singulorum plene fideliterque, id est absque omni errore, examinat. Hanc, sive sapientiam, sive virtutem Dei dixero, [0934D] et rerum omnium firmitudinem esse, procul dubio non errabo. Penes hanc omnium rerum natura, processus finisque subsistit. Quippe haec est sphaera quam poetico figmento Martianus obnubilans, ex omnibus elementis dicit esse compactam, ut nihil absit, quod ab aliqua natura credatur contineri. Illic coelum omne, aer, freta, diversitasque telluris, claustraque tartarea, urbes, compita, cum actibus fortunisque suis, cunctarumque species rerum, tam in specie quam in genere numerandae. Quae quidem sphaera, imago quaedam videbatur, ideaque mundi. Plato autem quaestionem inducit, una sit idea, an plures.
Et profecto si substantiam scientiae aut rationis quis attendat, una est: si pluralitatem rerum, [0935A] quas penes se ratio intuetur, ideae sunt infinitae. Hanc intuens stoicus, pronoivan, quam nos appellare possumus providentiam, veneratur, et legibus ipsius, ad necessitatem omnia dicit arctari. Epicurus econtra rerum facilitatem attendens, exstinguit pronoivan, et omnia a lege necessitatis absolvit. Peripateticus vero, utrinque erroris praecipitium metuens, nec ad paradoxas stoici, nec ad kuriodovxaû Epicuri movetur: sed sic in stoico pronoivan asserit, ut rebus non inducat necessitatem, sic cum Epicuro, a necessitate res expendit, ut providentiae non auferat veritatem.
Res itaque partim necessarias asserit esse, partim facilitati naturae, et libero arbitrio subiacere. Academicus vero fluctuat, et quid in singulis verum sit definire non audet. Haec [0935B] tamen secta trifariam divisa est: habet enim, qui se nihil omnino scire profiteantur, et cautela nimia demeruerunt philosophi nomen. Habet alios, qui se sola necessaria, et per se nota, quae scilicet nesciri non possunt, confiteantur nosse. Tertius gradus, nostrorum est, qui sententiam non praecipitant, in his quae sunt dubitabilia sapienti.


Chapter 32

Latin English
CAP. XXXII. Quid ratio primitiva: et de variis sectis philosophantium.
Prima itaque et ratio vera, est divina, quam diximus, et quae nullum omnino admittit errorem. Nihil autem est quod magis rationi videatur adversum, quam error; illa enim statuit et confirmat, hic lubricitate sua prosternit et supplantat. Et sicut sensus nomine censetur nunc potentia, nunc actus [0935C] sentiendi, et item tam potentia, quam actus imaginandi dicitur imaginatio: ita ratio, nunc vis, nunc agitatio motusque virtutis, nunc etiam illa, in quibus ratio quemdam suae virtutis motum exercet, dicuntur rationes. Quales quidem sunt inhaerentiae in consequentiis: proportiones in numeris: et eorum, quae absolute necessaria sunt, demonstrationum principia.
Has autem, tam in libris De ordine, et De libero arbitrio, et Hyponosticon, quam in multis aliis, asserit Augustinus immortales esse et sempiternas. Unius, inquit, ad duo, et duorum ad quatuor, verissima ratio est; nec magis fuit heri ratio illa vera, quam hodie: nec magis cras, aut post annum, erit vera. Nec si omnis mundus iste concidat, [0935D] poterit ista ratio non esse, simili modo substantiam esse. Si sit corpus, non esse non potest. Caetera quidem, quae divinae rationis oculus contemplatur, vera quidem sunt, sed prae mutabilitate sua nequaquam dicuntur rationes. Ex hoc autem veritatis rationisque consortio, quibusdam philosophantibus visum est semper esse verum quod semel est verum: quibus videtur suffragari ratio, quam Augustinus inducit, ut doceat nostram et praecedentium patrum eamdem esse fidem: etsi nos pro parte gaudeamus impletum, quod illi praestolabantur implendum: ait enim: non est mutata fides, etsi variata sint tempora. Et nos, et illi, eamdem amplectimur veritatem, sed aliis et aliis sermonibus praedicamus.


Chapter 33

Latin English
CAP. XXXIII. Quid sit rationi contrarium, et quod multis modis dicitur ratio; et quae rationes aeternae? [0936A]
Natura vero angelica, quae noxio corpore non tardatur, et divinae puritati familiarius inhaeret, rationis incorruptae viget acumine. Et licet non aequaliter Deo cuncta examinet, ea tamen rationis praerogativa ditatur, ut nullo supplantetur errore. At humana infirmitas, quae tam ex conditione naturae, quam merito culpae, multis patet erroribus, imo et capta labitur a prima et secunda puritate, degenerat in examinatione rerum, id est in exercitio rationis.
Et quia incertitudinis lubrico vacillat, apprehendit quod potest, et nunc ex fida rerum similitudine veras exercet opiniones, nunc decepta [0936B] vanis imaginibus, falsas. Si enim res ut se habet comprehenditur, vera opinio est; et si sic verbo exponitur, est vera locutio: unde nonnullis philosophorum probabiliter placuit, veritatem, unde opinio vera dicitur, aut sermo verus, quasi quemdam medium habitum esse rerum, quae examinantur extrinsecus ad rationem. Si enim eis fideliter in examinando innititur, certa est, nec aliquo vacillat errore.
Itaque locutio, quae vera dicitur, a modo quem innuit, modalis appellatur. Item opinio vera, a modo percipiendi; et ratio vera a qualitate examinis sui. Res quoque singulae, verae dicuntur: ut homo verus, verus candor, dum in his taliter percipiendis, nullius imaginis phantasmate circumveniatur opinio. Fides autem examinandi res, ut verae [0936C] dicantur, convincitur plerumque a duobus; scilicet vel a forma substantiae, vel ab effectu formae. Est enim verus homo, cui vera inest humanitas: id est conscia rationis et possibilitatis. Vera autem albedo est, quae albificat: quae iustum facit, vera iustitia. Si mihi non credis, vel magno Hilario, qui Gallicano cothurno attollitur, et a lectione simplicium procul est, aurem praebe.


Chapter 34

Latin English
CAP. XXXIV. Quod homo perfectam non habeat rationem, et quod verum multipliciter dicitur.
Ut autem geramus morem stoicis, qui circa verborum analecticem vel analogiam sollicitantur, verum dictum est a Graeco heron, quod firmum et stabile, seu certum et clarum interpretatur. Hinc [0936D] heroes dicti sunt, qui firmum et stabilem adepti sunt gradum ex consortio numinum, quibus eos fabulosa antiquitas sociavit. Hi vero hImivqeoi, heroes nuncupati sunt, sicut Martianus ait, ex eo quod veteres terram håran appellaverunt. Et hoc quidem a certitudine stabilitatis suae.
Nos autem, non semideos, qui nulli sunt, sed nec heroes, ob perfidiae notam, aliquos dicimus, sed translationem electorum, quae sit a fluctuatione et vanitate mundana ad gloriam, verae certitudinis et firmae stabilitatis, verbo significamus Catholico. Eos namque, a confirmatione, quam adepti sunt, sanctos appellamus; siquidem sancire, confirmare est: et sanctus, confirmatus in virtute vel gloria. Hoc utique est a vanitate eximi, et in veritate versari. Proinde verum, [0937A] hoc verbum, confirmationis nota est, stabilitatemque significat rei, cui ratio fideliter possit inniti.
Veritas vero, nomen firmitudinis et stabilitatis est. Nec moveat, quod pro aspiratione Graeca, Latinus V posuit consonantem: quum Aeolicum digamma ad hanc consonantem multas habeat affinitates. Sicut autem ut vis sentiendi motum suum exerceat utiliter, necesse est aliquod esse, cui stabiliter innitatur: sic ratio labitur, si non stabili innititur offendiculo. Nam si lucem subtraxeris, cessat visus, auditus nullus est, cessante sono, olfactus gustusque quiescunt ab odoris saporisque carentia; tactus inanis est, si in rem solidam non offendat.
Dicitur tamen quod tunc videantur tenebrae, silentium audiatur, tangatur inane. Sed verius diceretur his [0937B] sensibus tunc nihil sentiri. Augustinus enim, et contra Manichaeos, et in Hyponosticon, et in aliis multis libris docet, non modo has, sed quaslibet privationes, nihil esse. Aristoteles autem eas nonnihil esse asserit: eo quod non modo privant, sed ad se quodammodo subiecta disponunt. Itaque tam sensus, quam ratio, stabile quid exposcunt, ne inanis sit opera, quae certum quid non comprehendit. Nam cum agit ut teneat, et cassatur eius intentio, et in vanum laborat, et suo fallitur errore.
Unde, sicut errorem diximus rationi contrarium, sic vanitatem veritati contrariam profitemur; nam falsum vanumque, etsi voces diversae sint, ad eamdem quodammodo accedunt significationem. Porro vanitas et falsitas ad nihilum vergunt; quod enim falsum est, [0937C] omnino nihil est, nec sub scientiam cadit. Nam, sicut Augustinus et in soliloquiis, et contra Academicos et in plerisque aliis docet, inter omnes veteres et etiam inter ipsos Academicos constitit, scire falsa neminem posse. Siquidem, ut itidem contra Academicos astruit, rerum falsarum, quoniam omnino non sunt, nulla potest esse scientia. Ubi autem quidam interpretes dixerunt, quod terra ab initio erat inanis et vacua, alii interpretati sunt, quod nihil erat nec composita.
Ergo verum vano falsoque, quoniam idem sunt, lege contrarietatis opponitur. Nec moveor si res existens, rei non existenti opponatur: cum hoc palam sit in enuntiabilibus quae contradictorie opponuntur. Nam [0937D] Aristoteles docet alterum eorum esse semper, et alterum ex necessitate non esse. Nonne res existens, rei non existentis est signum, ut rubor futurae serenitatis, aut tempestatis? Siquidem
Mane rubens coelum, notat imbres, sero serenum. (VIRG., Georg.)


Chapter 35

Latin English
CAP. XXXV. Quid dicatur verum, et quid veritas, et quid eius contrarium.
Omnia vero vana, quatenus vana sunt, fallunt. Et cum falsitate deceptas mentes illuserint, velut phantasma evanescunt.
Unde, ob hanc rerum evanescentium disparentiam, omnia quae sub sole sunt, vana esse, in concione universorum, qui versantur in mundo, proclamat Ecclesiastes (Eccle. II) : tanta quidem maiestate verbi, tanta probabilitate sententiae, [0938A] ut ad omnes nationes et linguas vox illa pertranseat, et omnium, qui aures audiendi habent, corda penetrando concutiat. Plato quoque, eorum, quae vere sunt, et eorum quae non sunt, sed esse videntur, differentiam docens, intelligibilia vere esse asseruit: quae nec incursionum passionumve molestiam metuunt, non potestatis iniuriam, ne dispendium temporis, sed semper vigore conditionis suae eadem perseverant.
Unde et eis, post essentiam primam, recte competit esse, id est firmus certusque status, quem verbum, si proprie ponitur, exprimit substantivum: temporalia vero videntur quidem esse, eo quod intelligibilium praetendunt imaginem. Sed appellatione verbi substantivi non satis digna sunt, quae cum tempore transeunt, ut nunquam in [0938B] eodem statu permaneant, sed, ut fumus, evanescant: fugiunt enim, ut idem ait in Timaeo, nec exspectant appellationem. Hanc autem veram existentiam partiebatur in tria, quae rerum principia statuebat; Deum scilicet, materiam, et ideam, siquidem haec, in sui natura, immutabilia sunt. Nam Deus usquequaque immutabilis est; reliqua duo, quodammodo immobilia, sed in effectibus ab invicem variantur. Materiam quippe advenientes formae disponunt, et quodammodo motui reddunt obnoxiam: et item formae materiei contactu, quadam ratione variantur, et, ut ait Boetius in Arithmeticis, in intervertibilem transeunt inconstantiam.
Ideas tamen, quas post Deum primas essentias ponit, negat in seipsis materiae admisceri, aut aliquem [0938C] sortiri motum: sed ex his formae prodeunt nativae, scilicet imagines exemplarium, quas natura rebus singulis concreavit. Hinc in libro De Trinitate Boetius: Ex his formis, quae praeter materiam sunt, illae formae venerunt, quae in materia sunt, et corpus efficiunt. Bernardus quoque Carnotensis, perfectissimus inter Platonicos saeculi nostri, hanc fere sententiam metro complexus est:
Non dico esse quod est, gemina quod parte coactum
Materiae formam continet implicitam:
Sed dico esse quod est, una quod constat earum:
Hoc vocat Ideam illud Acheus et [griech. Ylen.]
Et licet Stoici materiam et ideam Deo crederent coaeternam; alii vero, cum Epicuro providentiam evacuante, ideam omnino tollerent: iste, cum illis [0938D] qui philosophantur, Deo neutram dicebat coaeternam. Acquiescebat enim Patribus, qui, sicut Augustinus testis est, probant quia Deus est, qui omnia fecit de nihilo, omnium creavit materiam. Ideam vero aeternam esse consentiebat: admittens aeternitatem providentiae, in qua omnia semel et simul fecit, statuens apud se universa, quae futura erant in tempore, aut mansura in aeternitate. Coaeternitas autem esse non potest, nisi in his, quae se, nec natura maiestatis, nec privilegio potestatis, nec auctoritate operis, antecedunt.
Itaque solas tres personas, quarum est una natura, potestas singularis, operatio inseparabilis, fatebatur esse coaequales et coaeternas: nam in illis, omnimoda parilitas est, Ideam vero, quia in hanc parilitatem non consurgit [0939A] sed quodammodo natura posterior est, et velut quidam effectus, manens in arcano consilii, extrinseca causa non indigens, sicut aeternam audebat dicere, sic coaeternam esse negabat. Ut enim ait in expositione Porphyrii: Duplex est opus divinae mentis, alterum quod de subiecta materia creat, aut quod ei concreatur; alterum, quod de se facit, et continet in se, externo non egens adminiculo. Utique coelos fecit in intellectu ab initio, ad quos ibi formandos, nec materiam, nec formam quaesivit extrinsecam. Alibi quoque ait:
Principium cui sola fuit divina voluntas,
Aetas non frangit demoliturque vetustas,
Dissolvit tempus quidquid producit adesse,
Si non ad praesens, constat quandoque necesse.
Ergo super tali qui luget conditione,
Aut nihil, aut minimum claret rationis habere. [0939B] Quidam tamen, licet ab aeterno concedant esse vera, ea tamen negant esse aeterna, dicentes nihil esse aeternum, nisi quod vivit, eo quod aeternitas, teste Augustino, status est interminabilis vitae. Ex his patet placuisse Platonicis, cum Salomone, omnia subsolana vana esse; et eas res duntaxat esse veras, quae non ut phantasmata evanescunt, sed statu substantiae certa, et semper eadem sunt.


Chapter 36

Latin English
CAP. XXXVI. Item de veris; et quod aliter dicuntur esse res, aliter sermones, aliter vera, et quomodo.
Cum vero nomen falsi opinioni, locutioni, et rei pariter applicetur, opinio, quae deceptionis fallaciam patitur, falsa rectissime nominatur: siquidem ipsa est, quae fallitur. Locutio autem falsa est, eo quod [0939C] falsam significat opinionem. Res vero falsa dicitur ab effectu, ideo quod ipsam, non nisi cassus et vanus, percipiat intellectus. Sic et in physicis sana dicuntur esse vel aegra, nunc animalia, nunc signa, nunc causae. Ut autem a Platonis eminentia cum Peripateticis paululum descendamus, ea vera dicuntur esse, vel falsa, quae, ut de significatione complexorum sermonum agatur, certo percipiuntur intellectu, aut vano: hi siquidem, velut qui philosophantur humanius, et cum Platonicis, non excedunt mente sibi et Deo, sed sobrii sunt, hominibus in eo veritatem aut falsitatem statuunt, in quo sicut percipitur examinando et comprehendendo fidelis est aut erroneus intellectus. Si enim rem sic esse [0939D] ut est, aut non esse ut non est, comprehendit, iudicio certo et fideli usus est; sin autem vel non esse quod est, vel esse quod non est, opinatur, procul dubio fallitur et errat. Idem quoque est in sermonibus. Res autem, quae seipsam, prout est, intellectui subiicit, vera est: quae aliter, vana et falsa.
Ergo a modo percipiendi (scilicet quo percipiuntur, aut percipiunt) convincitur veritas aut falsitas tam opinionum quam rerum; sermonum vero, a modo significandi.
Unde quia Deum falli impossibile est, procul dubio constat quoniam quo fidelior est scientia et certior, eo minus falsa comprehendit. Ea tamen falsa esse cognoscit, quod verum est, et veritati omnia contemplanti, non potest esse absconditum. Nam penes essentiam Dei, primitiva [0940A] veritas, id est certitudo, aut stabilitas, aut claritas est, et ab hac derivatur quodammodo, quidquid in rebus fideliter dicitur verum esse. Siquidem illi soli omnium tam rerum quam sermonum, cohaerentia, vel discohaerentia constat, et certa est.
Homo vero quantuscunque, affectat quidem certiorari: eo quod amor veritatis cognatus et innatus est rationi, et, ut ait Martianus, cum philologia illam existentem, et ex non existentibus veritatem toto pectore deprecatur. Haec utique aliunde non provenit, quam si aliqua stilla divinae sapientiae per gratiae eliquationem seipsam infundat, et mentem se quaerentis et amantis illustret. Ista siquidem est virgo fontana, unde Martianus praemissam asserit manare veritatem. Nihil enim veraciter innotescit, [0940B] nisi de scaturigine fontis huius. Sed nec aliquod falsum inde emanat, quoniam fontana illa, quam poetici nube figmenti involvit, virgo est, et totius corruptionis et falsitatis ignara.


Chapter 37

Latin English
CAP. XXXVII. Differentiae eorum quae vere sunt, et quae videntur esse, secundum Platonicos.
Omnes autem res, divinae simplicitatis oculus contemplatur, ut ei nec futura desint, nec praeterita elabantur. Cohaerentiam rerum, et discohaerentiam pensat, et tam de iis quae sunt, quam de iis quae non sunt, certum et fidele exercet iudicium: et quae ab initio vidit, quia non evanescunt, firma sunt, et vera dicuntur. Hae utique sunt cogitationes Altissimi, quarum profunditatem nemo sufficit explicare (Iob. XXIII) . Haec verba, quae semel dicta sunt, sed [0940C] processu temporis, pro divinae dispositionis decreto, in actum prodeunt. Quis mentem Dei dixerit otiosam, et non ab initio omnia contemplatam (II Paral. XVI.)
Si ergo vera, quasi quaedam cogitata Dei sunt, quis illa, nisi praesumptuosus, affirmaverit evanescere? aut quis ea non semper fuisse in mente eius, qui ab aeterno universa disposuit, et scivit, audeat profiteri? Nunquid et ille novas cogitationes concipit, et nova more nostro init consilia? Et licet haec ab aeterno fuerint vera, non tamen aliquid Creatori dicitur coaeternum quia, ut dictum est, ad parilitatem eius nihil omnino consurgere potest, siquidem ipsius est, ut haec ipsa vera sint, aut certa. Quod autem omnis res, aut Creator dicitur, [0940D] aut creatura, ad substantias, et ad ea quae substantiis insunt quocunque modo, ex auctoritate Patrum universitatis complexio revocatur; nam enuntiationum significatio non contingit urgente aliqua ratione sermonis.
Qui enim sic partiti sunt, respexerunt ad incomplexorum significationes. Nonnihil ergo sunt vera, quae in mente Dei consistunt, sed nec creaturae sunt, eo quod ab aeterno exstiterunt. Nam quin quaedam sempiterna sint, nulla quaestio est, nisi forte eo referatur illud Ecclesiastici (Eccli. XVIII) : Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul A quibusdam enim refertur tam ad illud opus, quod in se conspiciendo et disponendo Trinitas operata est, quam ad creationem primordialis materiae, ex qua omnia creata sunt, aut in ipsa creatis concreantur. [0941A] Caeterum hoc est eis esse, quod ad primitivam rationis scientiam referri, et ita esse quasi pronuntiari, stabili intentatoque iudicio. Esse ergo istorum, innotescere est: nam et humanorum verborum idem dicitur pronuntiari et esse; aut memoria retineri et esse. Nam de unico, Augustinus ait: Hoc est verbum non quod desinit prolatum, sed quod permanet natum. Quae distinctio quodammodo videtur inepta, nisi per prolationem subsisterent verba. Caeterum, quoniam esse, et unum, et res, multipliciter dicuntur, viderit quisque quomodo dictionum interpretetur significationem. Habent itaque res (naturae scilicet, vel naturalium opera), habent cogitationes, sermones, et vera, et rationes: singula, inquam, haec habent suum existendi modum, [0941B] ut pro qualitate illius, eorum quae fideliter enuntiantur, accipienda sit interpretatio, unde inspecta diligenter significatione verborum, esse vera dicantur, aut non esse. Non contendo, dum tamen vera non omnino nihil sint; falsa vero usquequaque non sunt quoniam omnino nihil sunt. Sic enim et antiqui philosophi, et catholici Patres definierunt. Porro memorari et dicere, Dei scire ipsius est. Memoria namque eius, aut verbum, sive ratio, sapientia ipsius est. Verbum ergo, quo loquitur omnipotentia, unum est: sed verba, quae loquitur, infinita. Principium, inquit, verborum tuorum veritas (Psal. CXVIII) , eo quod a luce inaccessibili, quam Deus inhabitat (I Tim. VI) , habet, ut ei omnia innotescant. Hanc tamen lucem, a substantia eius, non [0941C] arbitror alienam.


Chapter 38

Latin English
CAP. XXXVIII. Quod aliter res, aliter opinio, aliter locutio vera vel falsa dicitur; et quare locutiones huiusmodi et modales appellantur.
Nunc iucundissimam rationis veritatisque cohaerentiam cum omni reverentia contemplemur, rationis et veritatis auxilium implorantes; nam sine eo, non modo apprehendi, sed nec investigari, fideliter queunt. Est ergo ratio, quidam mentis oculus. Et ut latius describatur: Ratio est quoddam instrumentum, quo mens omnes sensus suos exercet. Proprium eius est, investigare, et apprehendere veritatem. Huius virtutis contrarium, est imbecillitas et impotentia investigandi et assequendi verum. Error [0941D] autem contrarium est illius agitationis, investigantis verum, quam supra diximus rationem. Virtus haec in Deo simpliciter perfecta, in angelo perfecta pro natura, sed in homine aut omnino imperfecta est, aut ut multum; si tamen sit in aliquo perfecta pro tempore, aut collatione imperfectiorum.
Unde non rationem, sed appetitum rationis, quem philologia exprimit, vindicat sibi: siquidem nomina haec philologia, philosophia, et philocalia, philosophorum modestia temperavit. Ratio vero, nequaquam contrariorum susceptibilis est, eo quod divina ratio immutabilis substantia est. Angeli vero, vel hominis ratio, substantia non est.


Chapter 39

Latin English
CAP. XXXIX. De cohaerentia rationis et veritatis, et breviter quid utrumque. [0942A]
Veritas autem, lux mentis est, et materia rationis. Hanc Deus universaliter, angelus particulariter intuetur; homo autem, etiam perfectissimus, pro parte modice videt; sed quo perfectior, eo amplius appetit. Haec est soliditas certitudinis in qua rationis viget examen. Tolle lucem et soliditatem, frustrabuntur visus et tactus; sicut et in aliis sensibus, sono, vel odore, vel sapore subtracto. Simili modo, omnis sensus rationis frustrabitur, veritate subducta. Contrarium vero eius est veritas seu falsitas, aut inane: quod, sicut philosophia probat, in rebus nihil est.
Unde et quibusdam placuit, inane, littera mutata, dici quasi inune, scilicet quod [0942B] non est unum. Quod autem non est, nihil est. Est autem primaeva veritas in maiestate divina. Alia vero est, quae in divinitatis consistit imagine, id est in imitatione. Omnis enim res, tanto verius est quanto imaginem Dei fidelius exprimi: et quanto ab ea magis deficit, tanto falsius evanescit. Utique sic ut: Homo vanitati similis factus est, et dies eius sicut umbra praetereunt (Psal. CXLIII) . Non est autem umbra, nisi lux corporis aliquo praepediatur obstaculo, et quasdam inducit tenebras absentia lucis.
Ergo veritatis luce sublata, erroris tenebrae invalescunt; error vero fallit.
Unde et veritatis contrarium, a fallendo falsitas nominatur; quia: Qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat (Ioan XII) . Proprium quidem veritatis est, fovere [0942C] rationem, et illustrare, et solidare: sicut rationis, quaerere, assequi et amplecti veritatem. Nam et lux exterior, ut dictum est, visum fovet: res solida roborat tactum. Porro haec in Deo unum, quia ratio, et Verbum aeternum, de se dicit: Ego sum veritas (Ioan. XIV) : alieno enim non eget adminiculo, quia et se ratio illustrat, et veritas seipsam invenit. At in creaturis, aliud veritas, aliud ratio: nam veritas, imago quaedam Divinitatis est, quam in rebus ratio quaerit et invenit. Ratio, virtus, aut mentis agitatio est, quae occupatur in perspicientia veri. Non est autem veritas susceptiva contrariorum, ob eamdem causam, quam de ratione superius exposuimus.


Chapter 40

Latin English
CAP. XL. Idem de eodem: et quod nec ratio, nec veritas contraria suscipit. [0942D]
Si huc Peripateticorum tendit intentio ut, omni vanitate reiecta, veritatem rerum agnoscat, et tota ratione veritatem Dei quaerat, veneretur et colat, non inutiliter laboratur. Alioquin opera perit et impensa. Sed quia multa sunt, quae praepediunt intelligentiam, utpote invincibilis ignorantia eorum, quae ratione expediri non possunt, sicut sunt sanctae Trinitatis arcana, et item fragilitas conditionis, vita brevis, utilium negligentia, occupatio inutilis, probabilium conflictus opinionum, culpa, quae lucem demeretur, et tandem numerositas et immensitas investigabilium: adeo obductum cor humanum, ut ad veri notitiam raro possit [0943A] accedere.
Sed in his octo, quae proposita sunt, nihil adeo, pro mea opinione, scientiam eorum quae expediunt, impedit, sicut culpa, quae separat inter nos et Deum, et fontem praecludit veritatis: quem tamen ratio sitire non cessat. Cor meum, inquit mens suorum conscia peccatorum, dereliquit me, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum (Psal. XXXVII) . Siquidem nisi ea, quae novit quis, ad divinum reflectat obsequium, non cum ipso, sed potius contra ipsum, facit scientia eius: multa enim scire non prodest, si unum desit, quod est super omnia necessarium, et se ex creaturarum intelligentia manifestat. Ait sanctus Salomon: Proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter, de omnibus quae fiunt sub sole (Eccle. I) . Hanc occupationem [0943B] pessimam dedit Deus filiis hominum. Versati sunt in hac, philosophi gentium, qui, iuxta Apostolum, veritatem Dei in mendacio tenuerunt, et merito suo, evanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I) .
Pro eo enim quod gratias bonorum non retulerunt auctori, dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt (ibid.) . Est autem curiositas, inutilium superflua inquisitio, in qua non modo Peripatetici, sed fere totus occupatus est mundus. Quod vitium Lucanus notans, dum aestuantis Oceani incertas causas promeret, curiosos ad certitudinem inscrutabilis secreti invitat. Quaerite, inquit, quos agitat mundi labor. Dum autem mens circa multa, et non multum ad se pertinentia, amplius occupatur, evagatur longius a se, et plerumque obliviscitur [0943C] sui, quo quidem nullus error perniciosior est. Nam se nosse, sicut ait Apollo, fere summa sapientia est.
Quid autem prodest homini coelorum, aut elementorum nosse naturam, magnitudinis et multitudinis proportiones doctrinaliter quaerere, virtutum vitiorumque speculari conflictum, complexiones attendere rationum, et de omnibus probabiliter disputare, et sui ipsius esse ignarum? Nonne stultus reputabitur, qui aliena lustrat hospitia, et quo sibi in necessitate divertendum sit, obliviscitur? Nimis utique curiosus est, et sui negligens, qui aliena miratur, et propria non attendit. Qui vero ad usum vitae convertit extrinseca, ut eorum agnoscat et veneretur auctorem, suum [0943D] metiatur imperfectum, qui vix pauca comprehendere potest, et rebus transitoriis, cum quibus et ipse transit, non nisi praecario utitur et ad horam. Qui concupiscentias cohibet, reprimit, aut exstinguit; qui imaginem Dei, vitio corruptam, diligenti studio nititur reformare, qui virtutum, toto nisu, colit, et exercet officia, rectissime philosophatur. Sobria est illius investigatio, qui primo seipsum excutit, et quae inferiora sunt, diligenter examinat, et coaequalia sine negligentia intuetur, et superiora contemplatur cum veneratione, aut ausu temerario in ea, quae inscrutabilia sunt, non irrumpat. Hic utique de se non superbit; variam mundi supellectilem, nisi quatenus necessarium aut licitum est, minime concupiscit; proximo impendit [0944A] charitatem: coelestibus, qui vultui Dei semper assistunt, reverentiam et amorem; et bonorum omnium gratiam et laudem refert divinae maiestati, quam utique nec plene nosse permittit immensitas sui; et, si nos non laboraremus infirmitate qua premimur, nec plene ignorare sinunt creaturae: quae omnes, quasi publica attestatione, Creatoris gloriam praeconantur.
Hinc est illud Salomonis in Proverbiis: Non erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes, quia facient sibi pennas ut aquilae, et evolabunt in coelum (Prov. XXIII) . Ut autem ait Augustinus, in libro De ordine: Deus melius nesciendo scitur: quem si quis ignarus naturarum, et morum, rationumque cupiditatumve servus, et rebus pereuntibus inhians, aut forte caste vivens, et [0944B] disciplinarum nescius, ingenii viribus quaerendo, et disputando, invenire confidit, procul dubio tantum errabit, quantum errari plurimum potest. Alibi quoque: Ignorantia Dei, eius verissima sapientia est: et item: Non est parva scientia de Deo scire, quid non sit Deus, quia quid sit, omnino sciri non potest.


Chapter 41

Latin English
CAP. XLI. Ad quid Peripateticorum, et omnium recte philosophantium, tendat intentio; et de octo obstaculis intelligentiae.
Cum ergo sciri quaedam non possint prae eminentia dignitatis, quaedam prae multitudine et magnitudine quantitatis suae, quaedam propter inconstantiam et lubricitatem sui; cui potissimum insistendum sit, et quid maxime expediat, Ecclesiasticus [0944C] docet (Eccli. III) : Altiora, inquit, te ne quaesieris, et fortiora te, ne scrutatus fueris. Ecce temeritatem eorum cohibet, qui Deificae Trinitatis arcana, et ea quorum visio in vita aeterna promittitur, irreverenti verbositate discutiunt.
Unde, etsi scientia videatur augeri, devotio certe minuitur. In supervacuis, inquit, rebus, noli scrutari multipliciter, et in pluribus eius operibus non eris curiosus. Multos enim supplantavit suspicio eorum, et in vanitate detinuit sensus eorum (ibid.) . Hic quoque illorum audaciam reprimit, qui sollicitantur de omnibus, et volunt de universis reddere rationem, cum constet auctoritate Salomonis in Ecclesiastico (Eccli. I) , quod nec minimae rei, quae sub coelo [0944D] est, nedum coelestium, aut supra coelestium, plenam possit homo reddere rationem. Porro in quibus oporteat philosophantis ingenium exerceri, filius Sirac docet: Quae praecepit Deus, cogita illa semper, et in pluribus operibus eius non eris curiosus (Eccli. III) . Quia enim de radice sensuum, qui frequenter falluntur, scientia manat, et decepta infirmitas, quid expediat parum novit, data est, per clementiam Dei, lex, quae utilium scientiam aperiret, et indicaret de Deo, quantum scire licet, aut quantum expedit quaerere. Illa enim, divinam potentiam in creatione, sapientiam in dispositione, bonitatem manifestat in conservatione rerum. Sed haec maxime eminent in hominis reparatione redempti. Voluntatem quoque Dei patenter exponit, [0945A] ut sciat quisque quid ipsum oporteat facere. Et quia tam sensus, quam ratio humana frequenter errat, ad intelligentiam veritatis, primum fundamentum locavit in fide. Hinc est illud Philonis, in libro Sapientiae (Sap. III) : Qui confidunt in Domino, intelligent veritatem, et fideles in dilectione acquiescunt illi.


Chapter 42

Latin English
CAP. XLII. Quid visibilia argumenta mundum vanitati subiectum esse convincunt; et quae causa fuerit hic finiendi librum.
Sed haec hactenus. Iam enim flere magis vacat quam scribere, et visibili argumento doceor quod mundus totus subiacet vanitati. Exspectavimus enim pacem, et ecce turbatio et tempestas ingruens Tolosanis, Anglos et Gallos undique concitat, et reges, quos amicissimos vidimus, se insatiabiliter [0945B] persequuntur. Ad haec, mors domini Adriani summi pontificis, cum omnes Christianae religionis populos nationesque perturbaverit, Angliam nostram, unde fuerat oriundus, acerbiori dolore commovit, irrigavitque lacrymis profusioribus. Omnibus ille bonis flebilis occidit, sed nulli flebilior, quam mihi. Cum enim matrem haberet, et fratrem uterinum; me, quam illos, arctiori diligebat affectu. Fatebatur etiam publice et secreto, quod me prae omnibus mortalibus diligebat. Eam de me conceperat opinionem, ut quoties opportunitas aderat, conscientiam suam in conspectu meo effundere laetaretur. Et cum Romanus pontifex esset, me in propria mensa gaudebat habere convivam: [0945C] et eumdem scyphum et discum, sibi et mihi volebat et faciebat, me renitente, esse communem.
Ad preces meas illustri regi Anglorum, Henrico II, concessit et dedit Hiberniam iure haereditario possidendam, sicut litterae ipsius testantur in hodiernum diem. Nam omnes insulae, de iure antiquo, ex donatione Constantini, qui eam fundavit et dotavit, dicuntur ad Romanam Ecclesiam pertinere. Annulum quoque per me transmisit aureum, smaragdo optimo decoratum, quo fieret investitura iuris in gerenda Hibernia; idemque adhuc annulus in curali archivo publico custodiri iussus est. Si virtutes eius percurrere velim, in [0946A] magni voluminis librum, haec una excrescet materia. Omnium vero mentes magis exulcerat scissura Ecclesiae, quae, exigentibus culpis nostris, contigit, tanto Patre sublato. Expetivit eam Satanas, ut cribraret sicut triticum, et undique, alterius Iudae proditoris ministerio, amaritudines et scandala spargit. Oriuntur bella plusquam civilia; sacerdotalia enim sunt et fraterna.
Nunc iudicium est mundi, et timendum ne partem stellarum secum involvat ambitiosi ruina proditoris. Vae autem illi, per quem hoc scandalum venit (Matth. XVIII) . Et plane melius erat, si natus non fuisset. Publici doloris expono causas: cum tamen aliunde familiarius dolore torqueat, tum non leviori, quod ad me spectat. Siquidem Pater meus, et dominus, imo et tuus, venerabilis Theobaldus, Cantuariensis [0946B] archiepiscopus in aegritudinem incidit: ut incertum sit, quid sperare, quid timere oporteat. Negotiis more solito superesse non potest, iniunxitque mihi provinciam duram, et importabile onus imposuit, omnium ecclesiasticorum sollicitudinem.
Anxiatur ergo undique in me spiritus meus, et cruciatus quos patior, non sufficio enarrare. Sed in his omnibus, unicum mihi consilium superest, Deum hominem, intemeratae Virginis Filium exorare: qui velut in navi dormiens, fidelium precibus excitandus est, ut procellam componat naufragantis Ecclesiae, et dominum meum, sicut sibi et nobis expedire praenovit, ab omni infirmitate mentis et corporis, clementer eripiat. Is, inquam, per quem [0946C] reges regnant, et principes dominantur (Prov. VIII) , universali Ecclesiae idoneum, et placitum sibi pastorem praeficiat, et reges et principes nostros ab omni adversitate defendat; eosque faciat, ad honorem et gloriam nominis sui, gregem sibi servare commissum. Lectorem quoque et auditorem, supplicatione pia convenio, quatenus apud Filium Virginis, qui via, veritas est, et vita, (Ioan. XIV) pro me, vano et misero, intercedant, ut errore, ignorantiae tenebris, et vanitatis amore depulso, cognitionis suae lumen infundat, faciatque me officiosum veritatis inquisitorem, amatorem pariter et cultorem.


Notes