Authors/John of Salisbury/Metalogicon/Liber 4/Caput 26
From The Logic Museum
< Authors | John of Salisbury | Metalogicon | Liber 4
Jump to navigationJump to searchChapter 26
| Latin | English |
|---|---|
| CAP. XXVI. Quo consilio utendum sit adversus eum, et protervos, et calumniatores. | |
| Utamur ergo adversus eum, et compigrescentes (quoniam iam habet consortes erroris), consilio, quod se post multa, quae per ipsam didicit, in primo contra Academicos, dicit Augustinus a dialectica dedicisse. Docuit me, inquit, cum de re constat, propter quam verba dicuntur, de verbis non debere contendi. Et quisquis faciat id, si ex imperitia facit, docendum esse; si ex malitia, deserendum; si [0931D] doceri non potest, monendum, ut aliquid aliud potius agat, quam tempus in superfluis operamque consumat; si non obtemperat, negligendum. De captiosis autem atque fallacibus ratiunculis breve praeceptum est: si male concedendo inferuntur, ad ea, quae concessa sunt, redeundum esse. Si verum falsumque in una conclusione confligunt, accipiendum inde quod intelligitur: quod explicari non potest, relinquendum. Si autem modus, in aliquibus rebus, latet penitus hominem, scientiam eius non esse quaerendam. |