Authors/John of Salisbury/Metalogicon/Liber 4/Caput 11
From The Logic Museum
< Authors | John of Salisbury | Metalogicon | Liber 4
Jump to navigationJump to searchChapter 11
Latin | English |
---|---|
CAP. XI. Quid imaginatio; et de opinione et fallacia opinionis et sensus: et de ortu phronesis, quam nos prudentiam nominamus. [0923A] | |
Est ergo imaginatio primus motus animae, extrinsecus pulsatae, quo secundum exercetur iudicium, aut per recordationem redit primum. Primum enim iudicium viget in sensu, dum aliquid album aut nigrum, aut calidum aut frigidum, esse pronuntiat. Secundum vero imaginationis est: ut, cum aliquid perceptorum, retenta imagine, tale vel tale asserit, de futuro iudicans vel remoto. Hoc autem alterutrius iudicium opinio appellatur. Et est quidem certa si, prout se habent, de rebus iudicat; si vero aliter, infidelis. Hanc autem asserit Aristoteles animae passionem, eo quod [0923B] dum exercetur, rerum imagines animae imprimantur. Quod si una pro altera imprimatur, pro errore, quo fallitur in iudicio, fallax vel falsa opinio nominatur. Nam saepissime falluntur sensus, non modo in parvulis, ubi ratio putatur otiosa, sed et in provecta aetate. Quod Aristoteles docens, dicit ex eo contingere lactentes omnes viros putare patres, feminas autem matres, quod sensus rudis fallitur, nec firmum potest afferre iudicium. Baculus vero, in aqua fractus videtur etiam perspicacissimis. Et quia sensuum fallaciam deprehendit, in eo agitatur ut et fidele aliquid teneat, cui sine errore fiducialiter possit inniti. Ab hac agitatione nascitur virtus, quam Graeci frovnhsin, Latini prudentiam vocant. |