Authors/Henry of Ghent/Quodlibeta/Quodlibet I/Quaestio 20

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[156] [QUAESTIO 20 UTRUM MAGIS SIT ELIGENDUM NON ESSE OMNINO QUAM IN MISERIA ESSE]
Sequuntur quaestiones de homine, et quaerebantur quaedam pertinentia ad singulos homines generaliter, quaedam vero pertinentia ad homines constitutos in diversis statibus ecclesiae specialiter.
Circa primum quaerebatur unum pertinens ad statum miseriae, plura autem alia pertinentia ad statum culpae.
De primo expediamus primo, quia est annexum quaestionibus praecedentibus de electione voluntatis. Et est utrum magis eligendum est non esse omnino quam miser esse.
Quod melius sit non esse, et magis eligendum quam miser esse, [157] arguebatur per illud quod dicitur de Iuda, Matth. XXVI°: Meli~~ illi esset si natus non fuisset homo ille. Hoc autem non est mSI propter esse miseriae quod ei incumbebat. Ergo etc. Contra. Ens et bonum convertuntur. Similiter non ens et malum. Sed malum in quantum huiusmodi, nullo modo est eligibile, quia nihil eligitur nisi in ratione boni, quae nulla est in non esse. Ergo etc.
[SOLUTIO]
Ut omnes sinus quaestionis huius excutiamus, sciendum est quod duplex est miseria, poenae scilicet et culpae, et secundum utr~mque modum quaestio habet difficultatem, quoad aliud tamen et ahud, ut videbitur. Quantum ad miseriam quidem poenae tractat AUGUSTINUS istam quaestionem in III° De libero arbitrio. Quantum ad miseriam autem culpae tractat eam PHILOSOPHUS in IV° et in IX° Ethicorum.
Circa primum membrum AUGUSTINUSprimo destruit sententiam erroneam aliorum, deinde determinat propriam veritatem. Sciendum igitur, secundum quod recitat AUGUSTINUS,quod aliqui ~i~e~~nt quod non esse magis esset eligendum, quantum est ex parte ehglblhs, quam poenale esse, et etiam ex parte eligentis, ita quod homo magis d:bet eligere non esse quam poenale esse, sed quod modo contranum contingat, scilicet quod aliquis magis eligat poenale esse quam non esse, hoc contingit duplici de causa. Una qua dicitur quod homo [158] mavult miser esse quam non esse, ne post non esse sit miserior, et sic minorem miseriam praefert maiori. Alia qua dicitur quod homo potest dicere: Malo miserum esse, quia iam sum, et ideo non possum mihi aliter consulere. Si autem priusquam essem, potuissem mihi aliter consulere, eligere deberem potius non esse quam miserum esse. Nunc autem, quia timeo non esse, ad ipsam miseriam pertinet qua nunc id quod velle non deberem, magis volo. Magis enim non esse quam miser esse velle deberem. Nunc autem fateor me quidem malle miserum esse quam nihil. Sed tanto stultius id volo, quanto miserius. Tanto autem miserius, quanto verius video non hoc me velle debuisse.
Contra istos AUGUSTINUSprimo ostendit quod non esse, quantum est ex se, nullo modo potest esse magis eligibile quam miser esse, sed e contra miser esse necessario magis est eligibile quam non esse. Et est sua ratio, quod non esse pri vat omnem rationem boni, miser autem esse non pri vat. Per poenam enim aliquid de bono esse naturae privatur et aliquid relinquitur, et sic melius est et magis eligendum, tamquam id quod habet aliquid boni, eo quod nullam habet rationem boni.
Secundo ostendit quod similiter quantum est ex parte eligentis, homo non debet magis eligere non esse quam miser esse, sed e converso, duabus rationibus.
Quarum prima est: quod aliquis velle et eligere debuit, hoc est melius. [159] Quod non est, melius esse non potest eo quod miser est, ut dicit praecedens ratio. Ergo nullo modo magis velle aut eligere debuit homo non esse quam miser esse.
Secunda ratio ad idem est: quod quisque debet eligere et ita recte eligit, cum ad id pervenerit, necesse est ut melior fiat. Melior esse non potest qui non est eo qui in poenis est, ut dictum est. Nemo ergo recte potest aut debet eligere non esse magis quam miser esse.
Tertio reprobat illos duos modos quibus praedicti ponebant <oontingere quod aliquis magis appeteret miser esse quam non esse.
Primo primum, dicens quod nullus potest eligere miser esse ne post non esse miserior sit, cum simpliciter deberet praeeligere non esse, quia miseria post non esse non est aliud quam non esse, et ideo si secundum se non potest velle non esse, non potest velle non esse ne miserior sit post non esse.
Secundo reprobat secundum, dicens quod nemo potest dicere: « Malo miserum esse quam omnino non esse, quia sum, etc. », ut dictum est iam, quia hic sibi cavere debet ne erret ubi se verum videre putat, nesciens quam magnum bonum sit ipsum esse, quod et boni et miseri volunt. Et quod errat, statim ostendit dicens: Videquam absurde et inconvenienter dicatur: mallem non esse quam miser esse. Qui enim dicit se malle potius hoc quam illud, eligit aliquid. Non esse autem non est aliquid. Et ideo nullo pacto potes recte eligere quando quod eligas, non est. [160] Simpliciter ergo et absolute dicendum quod in poenis esse magis est eligendum et melius est, tam ex parte eligentis quam ex parte eligibilis, quam non esse.
Ne tamen credatur quod nullo modo omnino non esse possit magis eligi quam in poenis esse, ideo consequenter ostendit quomodo hoc sit possibile, et quomodo non. Et distinguit quod voluntas eligere potest, aut ut est natura aut ut est deliberativa.
Primo modo dicit quod nullo modo potest appetere non esse, sed esse solummodo, qualecumque sit, etiam si sit poenale, magis appetit quam non esse. Licet enim unum esse magis appetat quam aliud esse, ut esse non poenale quam poenale, non esse tamen numquam omnino eligit. Non enim odit esse poenale nisi propter naturale desiderium quietis, quae non nihil, sed aliquid est. Et ideo dicit: «Si quis dixerit: « Non esse quam miser esse me mallem », respondebo: « Mentiris, quia cum miser esse nolis, esse vis tamen» ».
Si vero voluntas eligat aliquid ut deliberativa, tunc subdistinguit. Aut enim voluntas est deliberativa ratione recta aut falso errore decepta.
Primo modo distingui potest de non esse, quia ipsum non esse propositum aut est non esse simpliciter: sic adhuc non potest plus eligere non esse quam esse poenale, quia, ut dictum est, non esse simpliciter nihil habet in se eligibilis, et recta ratio nihil eligit nisi secundum se eligibile; aut est non esse in uno statu propter esse melius quod exspectatur in alio statu, secundum quod ApOSTOLUScupiebat dissolvi et esse cum Christo, magis eligens non esse in vita ista quam [161] esse, propter bonum quod exspectabat in alia vita, sicut e converso mali magis eligunt hic esse in miseria quam non esse, quia maiorem miseriam timent in currere in alia vita.
Si autem voluntas fuerit falso errore decepta, et hoc circa ipsum non esse tamquam intelligibile a ratione acceptum, hoc contingit dupliciter. Aut enim ista deceptio contingit circa non esse in uno statu propter esse melius circa ipsum quod exspectatur in alio statu, sicut contingit de illis, ut dicit AUGUSTINUS,qui urgente miseria sese interimunt, eo quod confugiunt ubi melius sibifore putaverunt. Aut contingit circa ipsum non esse simpliciter, putando non esse esse quoddam eligibile plus ipso poenali esse, et hoc propter rationis obnubilationem ex poenae perturbatione: Qui enim, ut dicit AUGUSTINUS,urgente malitia poenali sese interimit, si nul/um se futurum esse omnino crediderit, falsa est electio nihil eligentis. Nam si eligit non esse, profecto se nihil eligere, etsi nolit respondere, convincitur. Hoc modo Cato impatiens subici Caesari seipsum occidit.
Unde AUGUSTINUSconcludens super hoc suam intentionem dicit: Ut de hac tota re, si potero, dicam quod sentio, nemo mihi videtur, cum se ipsum necat aut quolibet modo emori cupit, habere in sensu quod post mortem non sit futurus, tamen etsi aliquantulum hoc in opinione habeat. Et intendit ibi sensum, naturalem appetitum. Unde subdit: Cum ergo quis credens quod post mortem non erit, intolerabilibus tamen molestiis in totam cupiditatem mortis impellitur, et discernit atque arripit mortem, in opinione habet errorem omnimodae defectionis, tamquam scilicet melius sit non esse omnino quam esse poenale, in sensu autem naturale desiderium quietis. [162] Quod autem quietum est, non nihil est, immo etiam magis est quam id quod inquietum est. Inquietudo enim variat q{lfectiones, ut altera alteram pariat. Quies autem habet constantiam, in qua maxime intelligitur quod dicitur 'est'. Omnis itaque ille appetitus in voluntate mortis, non ut qui moritur non sit, sed ut requiescat, intenditur. Itaque cum errore se non futurum, natura tamen quieta esse, hoc est magis esse desiderat. Quapropter nul/o pacto .fieri potest ut non esse aliquem libeat..
Quod verum est naturali electione aut recta ratione deliberata errore tamen rationis bene libet se ipsos occidentes, non obstant~ aI~lO~e naturali ad esse. Quod bene insinuat PHILOSOPHUScum exprimit Immensum amorem naturalem ad esse, insinuando tamen tae- dium essendi propter diras poenas, cum dicit in IIIo Politicae : Inest aliqua boni particula secundum ipsum ei quod est vivere solum, si non diris secundum vitam excedatur valde. Palam, quod perseverant multa mala sustinentes multi hominum, inviscati ad vivere, tamquam e~i~tente quodam solatio in ipso et dulcedine naturali. Nota quod diCIt: si non diris, insinuans per hoc quod propter dira possit homo velle amittere vitam.
Quod tamen est summe difficile, nec possunt scire inexperti, secundum quod dicit CHRYSOSTOMUSsuper 20m cap.m Matthaei, exponens illud: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus. Non tam, inquit, confidentia cordis sui quam ignorantia tentationis hoc responderunt. Nescientibus enim desiderabile est bellum. Inexpertis levis videtur esse tentatio passionis [163] et mortis. Similiter enim Christus cum in tentationem passionis et mortis venisset, dicebat: « Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste ». Quanto magis non fuerant dicturi: « Possumus », si scivissent qualis est tentatio mortis. Magnum quidem dolorem habet passio; tamen mors maiorem habet timorem. Sic ergo patet quomodo propter miseriam poenae magis eligi possit non esse quam esse.
Sequitur si magis possit eligi non esse quam esse propter miseriam culpae. Et est super hoc expressa sententia PHILOSOPHIquod t sic, immo quod debet homo virtuosus plus eligere mori qua~ in. viti~ vivere, et mori in maioris virtutis opere quam vivere m mmorI, tamquam illud sit opus virtutis. Dicit enim in IX° Ethicorum : Amicorum gratia multa agere et patriae, et si oporteat, mori. Paucum enim tempus delectari valde magis eliget quam multis quiete, et vivere bene unum annum quam multos annos qualitercumque, et unam actionem bonam et magnam quam multas et parvas. Quae est autem, ut dicit COMMENTATOR,actio bona et magna? Manifestans induxit: Morientibus autem hoc forsitan accidit; eligunt utique maius bonum sibi ipsis. Et III° Ethicorum : Quaedam fortassis non oportet cogi, sed magis moriendum patientem durissima. Etenim Euripidis Alcmeona derisoria videntur cogentia matrem occidere. Et ibidem: Est autem difficile, quale pro quali eligendum et quod pro quo sustinendum. Ut enim in multum, quae exspectantur tristia, quae autem [164] aguntur turpia; unde laudes et vituperia fiunt circa coactos vel non. COMMENTATOR: Laudantur quidem qui tristia ante turpia pati eligunt, vituperantur autem qui timore tristium sustinent turpia. Fugientes non turpe sed triste, ut dicit IYO Ethicorum, unde ibidem loquens de fortitudine civium et timiditate militum dicit: Milites timidi sunt• primi enim fugiunt. Civilia autem permanentia moriuntur. His quidem enim turpe fugere, et mors tali salute eligibilior. Milites autem fugiunt, mortem magis turpi timentes. Fortis autem non talis.
Quare, cum mors inducit non esse et omnis boni pri vationem secundum quod dicit ibidem: Terribilissimum autem mors, terminus enim; nihil adhuc autem mortuis videtur neque bonum neque malum esse (ubi dicit COMMENTATOR: propter hoc mors terribile, quoniam eo quod est esse nos privat; nullus adhuc mortuo sensus neque boni neque mali), et tamen secundum praedicta mors vita turpiter custodita eligibilior est, procul dubio ergo secundum sententiam PHILOSOPHI magis est eligendum non esse quam in miseria culpae esse, et mori in magna virtute quam diu vivere in parva. Et hoc non propter fugam ipsius esse et amorem ipsius non esse, sed propter maiorem fugam esse vitiosi quam non esse simpliciter et absque vitio, et maiorem dilectionem ad opus virtutis in perpessione mortis quam vivere in turpitudine vitii vel in opere minoris virtutis.
Unde et circa mortem talem maxime est virtus fortitudinis, secun [165] dum quod dicit ibidem: Principaliter dicetur fortis, qui circa bonam mortem impavidus est et quaecumque mortem inferunt, repentina existentia; bona autem virtutis per se maxime sunt eligenda et semper.
Sed quid est quod eligit mortem et non esse eligens, nisi in eligendo erret, cum mors et non esse nihil sit, ut dictum est secundum AUGUSTINUM? Unde videtur determinatio PHILOSOPHIomnino esse contraria dictis AUGUSTINI,maxime cum philosophi non exspectabant vitam futuram in qua mortis victoria erat remuneranda. Nec' est dicendum quod propter famam nominis sui celebrandam post vitam hoc fecerunt, quoniam hoc virtutis opus non fuisset. Et praeterea, si propter bonum virtutis in forti actione mortis mors est eligenda, hoc videtur inconveniens, quoniam non est eligendum unum bonum adipisci quo ipsum et omnia alia perduntur. Tale autem est istud bonum quod morte comparatur. Ut enim dicit in IVO Ethicorum: Quanto utique aliquis virtutem habeat omnem et felicior sit, magis in morte tristior. Tali enim maxime vivere dignum, et iste maxime bonis privatur sciens. Triste autem hoc est. Et in IXO dicit: Eligibile autem vivere, et maxime bonis, quoniam esse bonum est ipsis et delectabile. Vitae autem pravorum neque bonae neque delectabiles, ut ibidem dicit COMMENTATOR.
Et tamen respondet sibi ipsi PHILOSOPHUSad hoc, cum subdit in IVO: Sed nihilominus fortis; forsitan autem et magis, quoniam in [166] bello bonum pro illis eligit. Et sic, ut dicit in IXo. magis bonum sibi ipsi tribuit, scilicet magnam delectationem in unica hora. Sed quo modo hoc, mirabile est dictu.
Videtur ergo PHILOSOPHUSdicere quod propter fructus virtutis magnae magis eligendum est in illa hora mori quam vivere diutius in ~inoribus virtutibus, ut non praee ligat mortem vitae nisi per accldens, praee1igendo virtutem virtuti; per acci dens autem malum poenae, adiunctum maxime bono, praevalet alicui bono iuncto cum inferioribus bonis; multo fortius ergo potest praeeligi malum mortis propter maximum bonum ex ipso, ipsa vita turpi et vitiosa.
Sed si, prope descendendo ad quaestionem, velimus comparare m.alum mortis ad malum vitii secundum se, ubi neutrum per se elIgendum, potest dupliciter responderi ad quaestionem, sustinendo semper quod mors praeferenda est vitae miserae miseria culpae. Uno modo dicendo quod est aliquid eligibile in se et absolute; tale non est nisi bonum verum, et hoc modo mors vel non esse nullo modo es.t .el.igibile, et i~a nec alteri praeeligibile. Alio modo aliquid est elIglbIle comparatIone alterius, secundum quod minus malum, quando opo~tet alt~rum incurrere, habet rationem boni et ita eligibilis, ut pOSSit alterI praeeligi. Hoc modo, cum non esse et vitiosum esse ambo habent rationem privationis et corruptionis, mors et non esse, boni naturae, vitium autem, boni moris et gratiae, deterior est corruptio vitiosa quam naturalis, quanto melius est bonum moris et gr.atiae quam. bonum naturae. Et sic potest concedi quod magis est elIgendum qUIa melius comparati ve, non esse habere quam vitiosum esse.
Alio vero modo potest responderi, dicendo quod voluntatis appe- [167] titus non solum est in electione boni sumendo proprie electionem, sed etiam in fuga mali. Ita quod, sicut in eligendis secundum rectam rationem semper praeeligendum est magis bonum, ita et in fugiendis semper praefugiendum est magis malum. Et ideo, cum magis malum sit miseria culpae quam non ens naturae (est enim culpa et peccatum quoddam non ens, secundum quod dicit AUGUSTINUSsuper Ioann em: Peccatum nihil est et homines nihil fiunt cum peccant, et deterius est non esse culpae quam non esse naturae, quia est detv:rior privatio quae privat maius bonum), multo magis ergo fugienda est miseria culpae quam non esse naturae, et per hoc quodam modo praeeligendum, improprie sumendo electionem. Et secundum hunc modum intelligitur illud dictum Christi de Iuda: Melius illi esset, si natus non fuisset homo ille. Quod non dixit tam propter poenam quae ei imminebat, quam propter culpam quae ei inhaerebat, propter quam erat praevisus ad aeternam poenam. Unde super illud Marci XIYo dicit Glossa : Melius est non esse quam ad tormenta esse. Et hoc propter culpam, et sumitur ibi 'melius' abusive, comparatione maioris mali pro minori malo. Et hoc modo vel illo praeeligendo mortem non erat praeeligens eam miseriae culpae. Non enim intendit eligere aliquid per se eligibile, sed solum minus fugibile ex magis fugibilis comparatione, et hoc non proprie istud eligendo, sed illud magis fugiendo, ut dictum est, et non est contra AUGUSTINUM.
Unde, quia isto duplici modo potest praeferri non esse esse vitioso, dicit PHILOSOPHUSfortem sustinere mortem vel propter bonum vel [168] propter non turpe: propter bonum maius scilicet adipiscendum. Bonum. enim :nagnum, ut dicit, modici temporis praeeligendum quolib~ t alio .plun temporis, et quamquam illo maiori adepto ipsum et alia statIm perdantur, hoc non restat postquam aliquando omnia per mortem erant perdenda. (Si autem aeternaliter possent minora bona in vita possideri, secus esset, quia aeternitas semper praeponderaret). Et quanto mors tali est magis triste, quia plura bona amittit tanto opus virtutis maius est et magis delectabile ex fine, ut i b i dici~ COMMENTATOR.
Unde et subire periculum mortis propter modicum bonum non est fortis sed cupidi magis, secundum quod dicit in IYo: Minus fortes parati ad pericula et vitam ad parva lucra commutant. Ubi' dicit COMMENTATOR:Fortes non proiciunt se in pericula neque pro quibuscumque, sed pro magnis bonis. Propter non turpe autem, ut scilicet n?n succumbat turpitudini vitii: propter fugam enim mortis esset vltuperandus, et modo, propter fugam vitii incurrens mortem, est laudandus, ut prius dictum est.
Sed si incurreret mortem propter fugam minoris mali quam sit non esse naturae, ut est omne malum poenae, tunc esset iuste vituperandu~, nec esset hoc opus virtutis, secundum quod dicit PHILOSOPHUSIn IYo: Fortitudo medietas est circa ausibilia et terribilia quoniam bonum desiderat et sustinet, vel quoniam non turpe. Mor; aute,:,/ugie~tem inopiam vel aliquid triste, non .fortis sed magis timidi; mollttles elllm fugere laboriosa. COMMENTATOR:Quia non sustinet [169] mortem propter bonum, sed ut fugiat malum poenae. Unde et iuste vituperatur Cato senior qui impatiens servitutis Caesaris, se ipsum occidit, ut dicit AUGUSTINUSI° De civitate Dei. TULLIUS tamen ° D e o ffi c i i s virtuti et gravitati adscribit Catonis, et in ceteris qui erant tantae gravitatis, inconstantiae fuisse dicit. Unde dicit TULLIUS: Catoni cum incredulam tribuisset < natura> gravitatem, potius moriendum quam tyranni vultus aspiciendus fuit. Quasi turpe et vitio sum fuerit sub Caesaris servitute latuisse. Et non erat ita. Servitus enim illa non vitium sed poena fuisset. Se ipsum ergo nullus potest habere causam occidendi, quia nullus se ipsum cogit in vitium. Causam tamen potest habere pro bono vel non turpi se ab alio occidere permittendi. Pro quolibet, etiam temporali, bono amittendo se exponere morti temporali et maxime morti aeternae summa fatuitas est et mollities.
[AD ARGUMENTA]
Per dicta patent argumenta utriusque partis.

Notes