Authors/Henry of Ghent/Quodlibeta/Quodlibet I/Quaestio 19

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
QUAESTIO 19 UTRUM VOLUNTAS MAGIS PECCET AGENDO CONTRA RATIONEM ERRANTEM VEL SECUNDUM IPSAM
Circa quintum arguebatur quod magis peccat agens contra rationem erronea.m ~uam cu~ ipsa. Ille enim magis peccat, qui minus habet excusatlOll1~,. et mmus qui magis. Sed peccans contra rationem erroneam n~hll habet excusationis in peccando, peccans autem agendo secundum Ipsam habet saltem in excusationem dictamen ratI' . proponentls. S'Ib' obI.ectum. Ergo etc. onm
Contra. Quod sapiens eligeret facere prae alio, minus est peccatum, quia de duobus malis minus malum praeeligendum est. Sapiens autem praeeligeret potius facere contra rationem errantem quam cum ipsa. Ergo etc.
[SOLUTIO]
Dicendum ad hoc, secundum distinctionem praemissam de ignorantia in ratione erronea: aut causat omnino involuntarium secundum praedictum modum, aut non.
Si sic, peccatum est facere contra rationem et non est peccatum facere cum ipsa, ut dictum est.
Si non, aut ergo est ignorantia affectata aut non, sed neglecta. Si primo modo, maius est peccatum agere cum ratione erronea, quam contra illam. Illa enim ignorantia in nullo excusat sed magis aggravat. Verbi gratia, si quis credit esse suam quae ei supponitur et non est, sed procuravit se ignorare et probabiliter deberet non credere esse suam, magis peccat petenti reddendo debitum cum ratione erronea, quam denegando.
Si secundo modo, minus peccat agendo cum ratione erronea quam contra eam, quia non peccat agendo cum ea nisi quantum meretur ipsa ignorantia. Verbi gratia, si quis credit illam esse suam quae ei supponitur et non est, sed istam ignorantiam non habet nisi propter aliquam negligentiam modicam, omittendo diligentiam quam debuit apposuisse investigando quae esset, iste magis peccaret denegando debitum petenti, quam reddendo secundum erroneam rationem.
[AD ARGUMENTA]
Per haec patent obiecta.
Primum processit bene de ignorante erronea conscientia primo modo quia ille omnino excusatur, et tertio modo quia ille in parte excusatur, sed de ignorante secundo modo nullo modo procedit quia ille in nullo excusatur.
Ad argumentum in oppositum, quod magis est eligendum quod eligeret sapiens, et hoc est semper agere contra rationem erroneam, dicendum quod verum est ab illo qui potest se conformare notitiae sapientis, saltem credendo illi, non autem de illo qui semper tenet rationem contrariam, quia ille non reputat alium sapientem consulentem contrarium, et ita contemneret, sequendo ipsum ut fatuum contra illud quod credit rectam rationem.


Notes