Authors/Duns Scotus/Ordinatio/Ordinatio I (Quaracchi)/Prologus/Q1/A4

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search



Latin English
Articulus IV — confirmantur tria principalia argumenta art. ii.
21. (23) — Confirmatio
Tres rationes primae * factae superius contra opinionem Philosophorum, * quibus innititur ista solutio, confirmantur per auctoritates. — a) Primo [n. 7] per [22] auctoritatem August. De Civit. Dei lib. XVIII, c. 41, * iuxta finem, ubi ait: * Philosophi, inquit, nescientes ad quem finem referenda ista essent, inter falsa quae locuti sunt, verum videre potuerunt[1].
b) Secunda ratio [n. 8] confirmatur per August. XI. De Civit. c. 2: Quid prodest nosse quo eundum sit, si ignoratur via qua eundum sit? In hoc enim errabant Philosophi, quia etsi aliqua de virtutibus vera tradiderunt, tamen falsa miscuerunt, secundum auctoritatem praecedentem Aug., et patet ex eorum libris. Improbat enim Aristoteles politias dispositas a multis aliis, II. Politicorum; sed nec illa Aristotelis est irreprehensibilis, XII. Polit, ubi docet deos esse honorandos: Decet, inquit, cultum exhibere diis. Et ibidem * c. 5: * Lex nullum orbatum tradit nutriri. Et in eodem lib. c. 8. dicit quod oportet fieri aborsum in casu[2].
c) Tertia ratio [n. 13] confirmatur per Aug. XI. De Civit. c. 3: Quae remota sunt a sensibus nostris, quae testimonio nostro scire non possumus, de his alios testes requirimus.
Et hoc confirmat totam solutionem principalem [art. III]: quia enim * veritates * illae, de quibus argutum est, nobis *ipsae* ex se sunt neutrae, nullus potest suo testimonio credere de ipsis, sed oportet testimonium supernaturale requirere alicuius superioris tota specie humana.
d) Qualiter autem prima revelatio sive traditio talis doctrinae fieri potuerit et facta sit, est dubium, an scilicet locutione interiore, an exteriore, an cum aliquibus signis adhibitis sufficientibus ad causandum assensum. Ad propositum sufficit quod utroque modo potuit supernaturaliter revelari [23] talis doctrina. Sed neutro modo potuit ab homine sine errore primo tradi.
22. — Instantia contra praedicta argumenta
a) Proponitur. — Contra istas tres rationes instatur simul, quod seipsas destruant: quia quod ostenditur esse necessario cognoscendum, hoc ostenditur esse verum, quia nihil scitur nisi verum; ergo quidquid istae rationes ostendunt * intellectui * esse necessarium cognosci: puta quod fruitio Dei in se sit finis hominis, quoad primam rationem [n. 7], quod via deveniendi ad ipsam est per merita, quae Deus acceptat ut digna tali praemio, quoad secundam [n. 8], quod Deus est trinus et contingenter causans, et huiusmodi, quoad tertiam [n. 13]; totum illud ostenditur esse verum. Vel ergo illae rationes non sunt nisi ex fide, vel ex ipsis concluditur oppositum eius quod probant.
b) Solvitur. — Respondeo; naturali ratione ostenditur necessarium esse scire alteram partem determinate huius contradictionis: fruitio est finis: fruitio non est finis; hoc est, quod intellectus non sit mere dubius vel neuter in hoc problemate, an fruitio sit finis, quia talis dubitatio vel ignorantia impediret inquisitionem finis. Non autem ostenditur ratione naturali quod haec pars sit necessario cognoscenda. Et hoc modo rationes praedictae, ut sunt naturales, concludunt de altera parte contradictionis, hac vel illa, non determinate de hac, nisi ex creditis tantum.

Notes

  1. (1) En integrum D. Augustini textum: Quidquid Philosophi quidam inter falsa quae opinati sunt verum videre potuerunt, et laboriosis disputationibus persuadere moliti sunt, quod mundum istum fecerit Deus, eumque ipse providentissimus administraret, de honestate virtutum, de amore patriae, de fide amicitiae, de bonis operibus, atque omnibus ad mores probos pertinentibus rebus, quamvis nescientes ad quem finem, et quonam modo essent ista omnia referenda, propheticis, hoc est, divinis vocibus, quamvis per homines, in illa civitate populo commendata sunt, non argumentationum concertationibus inculcata, ut non hominis ingenium, sed Dei eloquium contemnere formu daret qui illa cognosceret.
  2. (2) Cf. n. 39 b.