Authors/Duns Scotus/Ordinatio/Ordinatio I (Quaracchi)/Prologus/Q1/A1

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search



Latin English
B. IOANNIS DUNS SCOTI DOCTORIS SUBTILIS AC MARIANI
SUPER PROLOGUM MAGISTRI SENTENTIARUM QUAESTIONES
QUAESTIO I
2. (i) — Proponitur quaestio. — Primo quaeritur: Utrum homini pro statu isto sit necessarium aliquam doctrinam specialem supernaturaliter inspirari, ad quam videlicet non possit attingere lumine naturali intellectus ?
3. — Argumenta principalia[1].

— Et videtur quod non, sic: a) Omnis potentia habens aliquod commune pro primo obiecto naturali potest in quodlibet contentum sub illo sicut in per se [4] obiectum naturale. — Hoc patet per exemplum de primo obiecto visus et aliis contentis sub illo, et ita inductive in aliis obiectis primis et potentiis. — Patet etiam per rationem: quia primum obiectum dicitur quod est adaequatum potentiae: sed si in aliquo esset ratio eius, *scilicet primi obiecti*, circa quod non posset potentia habere actum naturaliter, *obiectum* non esset potentiae adaequatum, sed *obiectum* excederet potentiam. — Patet ergo maior. — Sed primum obiectum intellectus nostri naturale est ens in quantum ens; ergo intellectus noster potest naturaliter habere actum circa quodcumque ens, et sic circa quodcurnque intelligibile, etiam circa non ens, quia negatio cognoscitur per affirmationem; ergo, etc. — Probatio minoris: Avic. I. Metaph. c. 5., Ens et res prima impressione imprimuntur in animam, nec possunt manifestari ex aliis: si autem esset aliquid aliud ab istis primum obiectum, ista possent manifestari per rationem illius: sed hoc est impossibile; ergo[2].

b) Praeterea, sensus non indiget aliqua cognitione supernaturali pro isto statu; ergo nec intellectus. — Antecedens patet. — Probatio consequentiae: Natura non deficit in necessariis, III. De Anima; et si in imperfectis non deficit, multo magis nec in perfectis; ergo si non deficit in potentiis inferioribus quantum ad necessaria eis, propter actus suos habendos et finem earum consequendum, multo magis non deficit in necessariis potentiae superiori ad actum suum et finem consequendum; ergo, etc.[3].
(2) c) Praeterea, si aliqua talis doctrina sit necessaria, hoc est quia potentia in puris naturalibus est improportionata obiecto ut sic cognoscibili; ergo oportet quod per aliquid aliud a se fiat ei proportionata. — Illud aliud aut est naturale, aut supernaturale. Si est naturale, ergo totum est improportionatum obiecto primo. Si supernaturale, ergo potentia est improportionata illi. Et ita sequitur quod per aliud oportet ei proportionari; et sic in infinitum. Cum ergo non sit procedere in infinitum, II. Metaph., oportet stare in primo, dicendo quod; potentia intellectiva sit ex se proportionata omni cognoscibile et secundum omnem modum cognoscibilis; quare, etc.[4].
[5] 4. — Ad oppositum[5], II. Timoth. III. v.16: Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, *ad corripiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei, * etc. — Praeterea, Baruch III. v. 31 seqq. de sapientia dicitur: Non est qui possit scire vias eius; sed qui scit universa novit eam. Ergo nullus alius potest habere eam nisi a sciente universa. Hoc quantum ad necessitatem *eius *. — De facto subdit: Tradidit eam Iacob puero suo et Israel dilecto suo. Hoc quantum ad vetus Testamentum. — Et sequitur: Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est, scilicet quando tradidit eam, quoad novum Testamentum.
Articulus I. EXPONITUR SENTENTIA PHILOSOPHORUM TENENTIUM QUOD NULLA EST COGNITIO SUPERNATURALIS HOMINI NECESSARIA PRO STATU ISTO.
5. (3) — Controversia inter Philosophos et Theologos.
— In ista quaestione videtur esse controversia inter Philosophos et Theologos. Tenent enim Philosophi perfectionem naturae, et negant perfectionem supernaturalem; Theologi vero cognoscunt defectura naturae et necessitatem gratiae et perfectionum supernaturalium.
6. — Positio Philosophorum.
— Diceret ergo Philosophus quod nulla est cognitio supernaturalis homini necessaria pro isto statu, sed quod omnem notitiam sibi necessariam posset acquirere ex actione causarum naturalium. — Ad hoc adducitur simul auctoritas et ratio Philosophi ex diversis locis.
a) Primo per illud II. De Anima, ubi dicit, quod intellectus agens est quo est omnia facere, et intellectus possibilis est quo est omnia fieri. Ex hoc arguitur sic: Activo naturali et passivo debite approximatis, et non impeditis, necessario sequitur actio, quia non dependet essentialiter nisi ab eis tamquam a causis prioribus: activum autem respectu omnium [6] intelligibilium est intellectus agens, et passivum est intellectus possibilis, et haec sunt naturaliter in anima, nec sunt * simpliciter * impedita,- * patet ergo quod * virtute naturali istorum potest sequi actus intelligendi respectu cuiuscumque intelligibilis[6].
(*) Confirmatur ratio: Omni potentiae passivae naturali correspondet aliquod activum naturale, alioquin videretur potentia passiva esse frustra in natura, si per nihil in natura posset reduci ad actum: sed intellectus possibilis est potentia passiva et naturalis respectu quorumcumque intelligibilium; ergo correspondet sibi aliqua potentia activa naturalis. Sequitur ergo propositum. — Minor patet, quia intellectus possibilis naturaliter appetit cognitionem cuiuscumque cognoscibilis; naturaliter etiam perficitur per quamcumque cognitionem; ergo est naturaliter receptivus cuiuscumque intellectionis[7].
b) Praeterea, VI Metaphys. dividitur scientia speculativa in Metaphysicam et Physicam, sive naturalem, et Mathematicam. Et ex probatione eius ibidem non videtur possibile plures habitus esse speculativos, quia in istis consideratur de toto ente, et in se, et quoad omnes partes eius; sicut autem non posset esse aliqua alia scientia speculativa ab istis, sic nec practica aliqua alia a practicis acquisitis activis et factivis.;- ergo scientiae practicae acquisitae sufficiunt ad perficiendum intellectum practicum, et speculativae acquisitae sufficiunt ad perficiendum intellectum speculativum[8].
(5) c) Praeterea, potens naturaliter intelligere principium potest naturaliter cognoscere et intelligere conclusiones inclusas in principio. — Hanc probo: quia scientia conclusionum non dependet nisi ex intellectu principii et ex deductione conclusionum ex principio, sicut patet ex definitione scire, 1. Posteriorum: sed deductio est ex se manifesta, sicut patet ex definitione syllogismi perfecti, I. Priorum, quia nullius est indigens ut appareat evidenter necessarius; ergo si principia, intelliguntur, et deductio manifesta est ex se, habentur omnia quaesunt necessaria ad scientiam conclusionis. Patet ergo maior. [7] — Sed naturaliter intelligimus principia prima, in quibus virtualiter includuntur omnes conclusiones scibiles; ergo naturaliter possumus scire omnes conclusiones istas scibiles.
Probatio primae partis minoris: quia termini primorum principiorum sunt communissimi; ergo istos * naturaliter cognoscimus ut possumus naturaliter cognoscere sive intelligere, quia ex I. Physic, communissima a nobis primo intelliguntur quia sunt sicut ianua in domo, I. Metaph.; ergo terminos dictos naturaliter cognoscimus *: principia autem cognoscimus in quantum terminos cognoscimus, 7. Posterior.; ergo principia prima possumus naturaliter cognoscere.
Probatio secundae partis minoris: quia termini primorum principiorum sunt communissimi; ergo quando distribuuntur distribuuntur pro omnibus conceptibus inferioribus: accipiuntur autem tales termini universaliter in primis principiis, et ita extendunt se ad omnes conceptus particulares, et per consequens ad extrema omnium specialium conclusionum. Quare, etc.[9].


Notes

  1. (1) Moris est apud Scholasticos, quaestione enuntiata, principalia contra eam praemittere argumenta, post totius quaestionis discussionem ordinario solvenda.
  2. (1) Solvitur ad n. 26 b.
  3. (2) Solvitur ad n. 27
  4. (3) Solvitur ad n. 28.
  5. (1) Hic ordinarie proponuntur breviter fundamenta solutionis quaestionis, quae idcirco ad Doctoris mentem dicta teneantur, nisi aliquando aliter notetur.
  6. (1) Solvitur ad n. 23.
  7. (2) Vid. solut. ib.
  8. (3) Vid. solut. ad n. 24.
  9. (1) Vid. solutionem ad n. 25.