Authors/Duns Scotus/Ordinatio/Ordinatio I/D36

From The Logic Museum

Jump to: navigation, search
Latin English
Quaestio Unica
>1 Circa distinctionem trigesimam sextam quaero utrum fundamentum relationis aeternae ad Deum ut cognoscentem habeat vere esse essentiae ex hoc quod est sub tali respectu. Quod sic: Homo non est ex se ens ratum (quia tunc esset Deus), ergo per aliquid est ratum formaliter; non nisi per respectum ad ipsum primum ratum ex se: non autem per respectum ad illud ut ad efficiens, quia cum definitio sit entis rati et efficiens 'in quantum efficiens' producat exsistens in actu, si homo haberet esse ratum ab efficiente in quantum efficiens, definitio non esset eius nisi ut exsistens, et ita definitio terminaret quaestionem 'an est', quod est inconveniens; ergo est ens ratum in quantum participat primum ut exemplar; hoc autem est in quantum habet relationem aeternam ad Deum ut scientem et exemplantem, - igitur etc. >
2 Praeterea, correlativa sunt simul natura, - ergo simul natura est Deus intelligens lapidem et lapis intellectus ab eo; ergo cum lapis intellectus ab intellectu divino intelligatur in quantum est aliud ab essentia divina, et ista scientia Dei erat realis et metaphysica (non logica), ergo illud quod terminavit istam intellectionem erat vera res; ergo etc.
3 Oppositum dicit Magister in littera, cap. 1 huius distinctionis . Exponens auctoritatem Augustini V Super Genesim ad litteram (illam scilicet ((erant in Dei scientia, non erant in sui natura))), dicit sic: ((Illos)) (scilicet electos) ((habuit ab aeterno Deus apud se, non in natura sua (id est ipsorum, qui nondum erant), sed in sua praescientia, quia illos ita novit ac si essent)). >
4 Hic quaere opinionem Gandavi de aeternitate essentiarum, et specialiter in Summa 21 quaestione 4. >
5 Pro hac opinione arguitur potissime per illud quod tactum est in secundo argumento principali, de scientia Dei et obiecto reali aeterno.
6 Additur ad hoc, quod proportio est passio entis; obiecti autem cogniti in aeternitate, proportio est aliqua ad cognoscentem, et haec talis quod 'impossibile esse' non est sic proportionatum.
7 Praeterea, sicut ens ad non ens, ita possibile ad impossibile, ergo permutatim; sed omne ens est possibile; ergo omne quod est purum non ens, est impossibile.
8 Et confirmatur ratio, quia si aliquod purum non ens (sive nihil) esset possibile, et aliquod purum non ens (sive nihil) esset >impossibile, unum nihil esset magis nihil alio, quod videtur absurdum; ergo 'possibile' non est omnino nihil, sed aliquod ens.
9 Praeterea, Augustinus De natura boni cap. 8: ((si bonum est forma aliqua, nonnullum bonum est capacitas formae)); ergo nonnullum bonum est possibilitas ad bonitatem actualem.
10 Item, Super Ioannem homilia 18: ((Easdem litteras format cor et manus, sed aliter et aliter)); ergo prius factae sunt a corde quam a manu.
11 Et Avicenna VIII Metaphysicae cap. ultimo, de duplici fluxu rerum a Deo.
12 Additur autem ab istis quod illa distinctio esse essentiae ab >esse exsistentiae sufficit ad compositionem, pro eo quod ipsa essentia (intellecta ut habens esse essentiae) adhuc est in potentia ad esse exsistentiae, quod recipit ab efficiente in quantum efficiens est, - et tunc ((est composita ex potentia et actu)).
13 Contra ista arguitur: Primo, quia creatio est productio de nihilo, sed si lapis ab aeterno praehabuit verum esse reale, ergo quando producitur ab efliciente, non producitur de nihilo simpliciter.
14 Secundo sic si non producitur nisi tantum secundum respectum novum ad efficiens, non videtur esse productio ad esse simpliciter, sed tantum ad esse secundum quid, - et minus erit creatio 'productio simpliciter' quam sit alteratio, ubi est productio (saltem alicuius) quantum ad esse absolutum.
15 Tertio (secundum eandem viam) arguitur, quia relationem ponit eandem actualem et aptitudinalem ex parte Dei, et propter hoc non posse esse aliquam novam actualem in Deo, propter aptitudinalem antiquam; ergo similiter ex parte eius quod refertur ad Deum, eadem est relatio actualis et aptitudinalis, et non erit >actualis nova, propter aptitudinalem antiquam: ergo cum aptitudinalis ad esse exsistentiae fuerit semper in ente habente esse essentiae, nulla erit in ea relatio actualis nova in quantum exsistens est.
16 Quarto (secundum eandem viam), quia in fundamento eodem ad terminum immutabilem non potest esse respectus novus: hic fundamentum est idem, scilicet esse essentiae, - et terminus immutabilis, scilicet Deus; ergo nullus respectus novus ad talem terminum, qualis respectus ponitur 'esse exsistentiae'.
17 Item, quinto (secundum idem medium, de creatione), quia productio rei secundum istud esse essentiae verissime est creatio (ipsa enim est mere de nihilo ut termino a quo, et ad verum ens ut ad terminum ad quem); et productio ista secundum eos est aeterna; ergo creatio est aeterna, - cuius oppositum nititur ostendere et dicit se habere demonstrationes.
18 Sexto (secundum eandem viam, per oppositum de annihilatione), sequitur quod non possit aliquid annihilari: sicut enim >producitur de ente secundum essentiam, ita videtur redire in ens secundum essentiam, - non in nihil.
19 Praeterea, secundo principaliter: illae rationes - quae tactae sunt distinctione 8 contra Avicennam - quod 'nihil aliud a Deo sit formaliter necessarium', possunt fieri contra istam, quia ita concludunt de esse quiditativo (si sit verum esse) sicut de esse exsistentiae; non enim voluntas magis necessario vult 'aliud a se' in esse quiditativo quam velit 'aliud a se' in esse exsistentiae, quia eadem est ratio utrobique, - et ita de aliis mediis ibi.
20 Praeterea, tertio: res secundum esse essentiae aut est terminus relationis ideae (quam ipsi ponunt in Deo), aut non, sed secundum aliud esse cognitum. Si secundo modo, ergo frustra ponitur res in isto esse; essentiae enim non videntur propter aliud poni, nisi ut sint termini relationum idealium, quae aeternaliter sunt in Deo. Si primo modo, ergo aliquid est in Deo per actum intellectus divini, secundum quod potest Deus aliter se habere sive mutari, cuius oppositum probatum est distinctione 30. - Probatio ultimae consequentiae, quia omne 'esse' aliud a Deo est formaliter non necessarium ex se; ponatur ergo (licet per impossibile) istud 'ens' quiditative aliter se habere, sequitur quod illa entitas in Deo - sive >rei sive rationis - quae habet istud esse pro termino, aliter se habebit, et sic ex positione alicuius circa aliud a Deo, mutari poterit aliquid quod est in Deo per actum intellectus sui, quod est impossibile.
21 Praeterea, quando causa est perfecta et independens naturaliter in causando, et agit naturaliter, videtur posse producere immediatiora sibi perfectiora, quia producit secundum ultimum potentiae suae; intellectus divinus ut intellectus praecise - secundum istam viam - producit in Deo rationes ideales et ipsas essentias in ratione essentiae, et quasi per prius in se rationes ideales quam essentias istas in isto esse (sunt enim per hoc quod exemplatae sunt); ergo illae ideae habent verius esse - cum sit naturaliter agens - quam ipsa ideata: non causat autem ideas nisi 'entia rationis', et non in aliquo esse reali, - ergo nec dat aliquod esse reale ipsis ideatis, quae sunt 'causata' quasi remotiora.
22 Praeterea, quinto: istas essentias producit in esse aut cognoscens, aut non. Si sic, ergo sunt in isto cognoscente antequam sint in isto esse, et ita frustra ponuntur istae entitates propter cognitionem Dei aeternam. Si non, ergo producit eas mere naturaliter (sicut ignis calefacit), quod videtur absurdum de quocumque producto, alio a se in natura; immo et Filium producit ut intellectus, licet non intelligens formaliter, sicut alias expositum est.
23 Praeterea, quod attribuit alium effectum causae exemplari et >causae efficienti, non videtur probabile, quia causa exemplaris non est nisi quoddam efficiens; efficiens enim dividitur in efficiens per intellectum sive propositum, et in efficiens per naturam, secundum Philosophum II Physicorum . Sicut ergo naturaliter producens non est alia causa ab efficiente, ita nec causa exemplaris sive exemplariter producens, - et ita idem erit 'effectum' et 'exemplariter productum' alicuius intelligentis artificialiter producentis, in quantum est intelligens et in quantum est exemplans.
24 Quod etiam addit 'compositionem esse in creaturis per istam potentialitatem ad actum', non videtur esse rationabile, quia nihil videtur esse ibi quod cum alio componatur: si enim tota albedo praeexsistit in potentia ut terminus potentiae, et postea ipsum fit actu, non propter hoc est aliqua compositio rei et rei; ergo si praeexsistat res secundum esse essentiae, et ipsa producitur secundum esse exsistentiae (quod non est aliud - secundum istos - ab essentia, sicut nec generaliter relatio est aliud a fundamento, propter quod non ponunt relationem et fundamentum facere compositionem), non erit res composita propter ista duo.
25 Et istud posset esse septimum (secundum primam viam) ad >improbandum creationem, propter identitatem relationis cum fundamento: quia eadem res non potest esse realiter nova et non nova; ergo si esse exsistentiae dicat relationem quae eadem est cum essentia, nulla creatura erit simpliciter nova.
26 Concedo conclusionem istarum rationum, scilicet partem negativam quaestionis.
27 Ad quod specialiter videtur esse hoc, quod non tantum esse essentiae fundat ad Deum relationem talem, sed etiam esse exsistentiae, quia secundum Augustinum V Super (Genesim 7 'non aliter novit facta quam fienda'; praecognovit ergo esse exsistentiae sicut esse essentiae, - et tamen propter istam relationem fundatam non concedit aliquis 'esse exsistentiae' fuisse verum esse tale, scilicet verum esse exsistentiae ab aeterno; ergo pari ratione nec concedendum est de esse essentiae.
28 Omnia etiam motiva quae adducuntur de intellectu divino, videntur posse adduci de intellectu nostro: Quia si aliquid non sit, potest a nobis intelligi (et hoc sive essentia eius sive exsistentia eius), et tamen non propter intellectionem >nostram ponitur quod illud habeat verum esse essentiae vel exsistentiae; nec est differentia aliqua - ut videtur - inter intellectum divinum et nostrum, quoad hoc, nisi quod intellectus divinus producit illa intelligibilia in esse intelligibili, noster non producit primo. Sed si istud esse non est ex se tale quod requirit esse simpliciter, 'producere illud in tali esse' non est producere in aliquo esse simpliciter: et ideo videtur quod si istud esse intelligibile - comparando ad intellectum nostrum - non requirit esse simpliciter, comparando etiam ad intellectum 'producentem in isto esse' non erit esse simpliciter, quia si esse album non est nisi esse qualitativum, 'producere in esse albo' non est producere in esse substantiae sed in isto esse qualitativo.
29 Similiter, intellectus noster agens producit rem in esse intelligibili, licet sit producta prius, - et tamen propter illud producere intellectus nostri agentis non ponitur res 'sic producta' habere esse simpliciter.
30 Contra istud obicitur quod fundamentum relationis, quando fundat relationem, est secundum illud esse secundum quod fundat, - aliter secundum illud esse non fundaret; sed lapis secundum verum esse essentiae fundat illam relationem aeternam ad Deum ut scientem, et hoc in aeternitate; ergo >lapis est in aeternitate secundum istud esse. Probatio minoris: secundum illud esse fundat relationem ad Deum scientem, secundum quod esse eius ut obiectum cognoscitur a Deo; cognoscitur autem a Deo sub ratione essentiae verae, non sub ratione essentiae deminutae, quia prima intellectio lapidis a Deo non est reflexiva.
31 Praeterea, productio non est tantum alicuius relationis, quia relatio non est nisi in absoluto; ergo cum concessum sit in praecedente quaestione Deum producere res in esse intelligibili 'secundum quod res cognita dicitur esse idea', sequitur quod in illo instanti secundo oportet ponere aliquam entitatem absolutam rei productae, ita quod in ente absoluto habente talem entitatem fundetur relatio ad producens.
32 Ad primum dico quod distractum respectu distrahentis non est distractum, sed respectu tertii, ad quod comparatur sub ratione distrahentis, - quia secundum Philosophum II Perihermeneias, praedicando de aliquo hoc quod est 'homo mortuus', est oppositum in adiecto, ad quod sequitur contradictio: igitur comparando determinabile praecise ad determinationem, determinabile non est distractum respectu determinationis, sed includit contradictionem ad ipsam; sed respectu tertii - de quo dicitur 'mortuum' - est determinatio distrahens, et >illud quod determinatur per ipsum distrahitur, ita quod illud non dicitur nisi 'secundum quid' illud.
33 Ita dico quod deminutum respectu deminuentis non est deminutum, sed respectu tertii, ad quod comparatur ipsum sub determinatione deminuente: sicut cum dico 'iste est albus secundum dentes', non deminuitur album, sed accipitur pro albo simpliciter, respectu huius determinationis (alioquin esset nugatio); ut autem accipitur sub illa, dicitur de tertio - ut de Aethiope - tamquam deminutum.
34 Haec autem determinatio 'esse in opinione' est deminuens (secundum Philosophum, ubi prius), et sicut esse in opinione, ita et esse in intellectione, sive esse exemplatum, sive esse cognitum, sive repraesentatum, - quae omnia aequivalent. Licet ergo illud quod comparatur ad aliquod istorum, ut comparatur ad ipsum, non sit deminutum, - tamen ut sub aliquo istorum comparatur ad tertium, est deminutum: esse enim hominis simpliciter - et non deminutum - est obiectum opinionis, sed istud 'esse simpliciter' ut in opinione, est esse 'secundum quid'; et ideo non sequitur 'Homerus est in opinione, ergo Homerus est', nec etiam 'Homerus est exsistens in opinione, ergo Homerus est exsistens', - sed est fallacia secundum quid et simpliciter.
35 Ita hic: comparando ad intellectionem divinam lapidem in aeternitate, lapis quidem simpliciter comparatur ad intellectionem illam (et hoc non tantum secundum esse essentiae lapidis, sed etiam >exsistentiae), et quodcumque comparabile, - tamen illud ut acceptum sub ista comparatione ad scientiam Dei, deminuitur; non quidem distrahitur, quasi non possit stare 'ens simpliciter' cum tali respectu, sed deminuitur ita quod talis respectus non ponit necessario 'suum determinabile' esse ens simpliciter.
36 Tunc ad formam argumenti: 'fundamentum relationis est secundum illud esse secundum quod fundat relationem', verum est, quando relatio illa fundata non est simpliciter deminuens esse fundamenti. Et ratio realis istius 'secundum quid et simpliciter' videtur esse ista, quod prima distinctio entis videtur esse in ens extra animam et in ens in anima, - et illud 'extra animam' potest distingui in actum et potentiam (essentiae et exsistentiae), et quodcumque istorum esse 'extra animam' potest habere esse in anima, et illud esse 'in anima' aliud est ab omni esse extra animam; et ideo de nullo ente nec de aliquo esse sequitur, si habet esse deminutum in anima, quod propter hoc habeat esse simpliciter, - quia illud esse est secundum quid, absolute, quod tamen accipitur 'simpliciter' in quantum comparatur ad animam ut fundamentum illius esse in anima.
37 $a Arguitur: Lapis non est ex se necesse esse in quocumque esse; ergo in >esse cognito est causatus: non nisi ab efficiente, - cuius non est terminus nisi ens simpliciter.
38 Item, quod tantum est in aliquo virtualiter, numquam est formaliter tale nisi per causationem actualem; lapis 'ut cognitus' est tantum virtualiter in essentia divina; ergo non fit actu cognitus sine causatione, - et tunc ut prius.
39 Ad ista: Potest dici aliter quam respondetur hic intra, videlicet quod intellectio Dei, licet non sit absolute causata, tamen ut est huius obiecti secundarii (puta lapidis) est quasi principiata, et hoc ab essentia quasi ratione formali obiectiva aequivoca, - et ita magis principiata quam ut primi obiecti, quia sic est principiata quasi ratione formali obiectiva univoca. Et intellectionem, ut 'huius', esse quasi principiatam aequivoce, est 'hoc' principiari in esse deminuto, sicut speciem intelligibilem principiari in intellectu, est obiectum 'secundum quid' principiari ut actu intelligibile, vel melius exemplum ad propositum - sicut per speciem subiecti 'principiari intellectionem passionis' est passionem ut actu intellectam principiari; ideo hoc exemplum congruit, quia lapis non prius principiatur aequivoce ab essentia ut intelligibilis quam ut intellectus: nullum enim esse habet formale in memoria ante esse in intelligentia, sed tantum virtuale. Nec videtur inconveniens concedere actum divinum quasi principiari (non in se, sed ut huius obiecti), quia hoc oportet ponere de volitione (ut videtur). cum voli>tio sit contingenter huius obiecti et nihil contingens est omnino incausatum.
40 Sic ordo erit inter omnino imprincipiatum (ut essentiam), et quasi principiatum univoce (ut intellectionem essentiae), et quasi principiatum aequivoce sed necessario (ut intellectionem lapidis), et quasi principiatum aequivoce et contingenter (ut volitionem lapidis).
41 Haec via bene dicit, in hoc, quod essentia 'ut ratio movens' est omnino indistincta, univoce quasi movens ad se ut ad primum terminum actus, et quasi aequivoce movens ad obiectum secundarium ut ad secundum terminum actus; ita quod nec in intellectu (patet), nec in ratione motiva, nec in intelligere, nec in primo termino, oportet ponere distinctionem. Sed cum dicitur 'actus quasi aequivoce principiari ut est obiecti secundarii', non est aliud nisi ipsum - quasi ultra primum obiectum - protendi ad secundum virtute principii obiectivi, aequivoci ad terminum secundum.
42 Sed quid est actum sic protendi? Non relationem esse in actu, nec in obiecto primo ad secundum, - per te; ergo est obiectum secundum referri ad actum vel primum obiectum: hoc non est nisi habentis aliquod esse, - et tunc sequitur illud quod intra habetur.
43 Ergo falsa est imaginatio 'intelligere' distingui (ad hoc ut sit multorum) quasi in multa 'intelligere'; immo in ipso non oportet aliquam differentiam esse, ut quasi est medium inter rationem et >primum terminum, quem sequuntur secundaria: ergo falsum quod obiecta secundaria immediate terminant 'intelligere', sicut nec movent, - nam neutro modo necessario requiruntur ad actum, sed requiruntur in ratione termini, ad actum ut huius; hoc non dicit nisi relationem in obiecto secundo. a$
44 Ad secundum dico quod productio ista est in esse alterius rationis ab omni esse simpliciter, - et non est relationis tantum, sed et fundamenti; non quidem secundum esse essentiae vel exsistentiae, sed secundum esse deminutum (quod est 'esse' verum), quod esse est esse secundum quid etiam entis absoluti, quod tamen 'ens absolutum' secundum istud esse deminutum concomitatur relatio rationis.
45 Exemplum huius: si Caesar esset annihilatus et tamen esset statua Caesaris, Caesar esset repraesentatus per statuam. Istud 'esse repraesentatum' est alterius rationis ab omni esse simpliciter (sive essentiae sive exsistentiae), nec est esse deminutum Caesaris, quasi aliquid Caesaris habeat hoc esse et aliquid non, - sicut Aethiops est deminute albus, quia aliquid eius est vere album et aliquid non. Sed totius Caesaris, 'esse eius a causa' est verum esse essen>tiae et exsistentiae, et eius totius - secundum tale esse suum - est istud esse secundum quid, et in ipso, secundum istud esse secundum quid, potest esse aliqua relatio ad statuam.
46 Et licet posset poni calumnia in exemplo, non ita potest in proposito dici de intellectione et obiecto, quin obiectum totum et secundum totale esse suum, 'deminutum esse' habeat in actu. Et si velis quaerere aliquod esse verum huius obiecti ut sic, nullum est quaerere nisi 'secundum quid', nisi quod istud 'esse secundum quid' reducitur ad aliquod esse simpliciter, quod est esse ipsius intellectionis; sed istud 'esse simpliciter' non est formaliter esse eius quod dicitur 'esse secundum quid', sed est eius terminative vel principiative, ita quod ad istud 'verum esse secundum quid' reducitur sic quod sine isto vero esse istius non esset illud 'esse secundum quid' illius.
47 Ex hoc autem apparet quoddam dictum superius distinctione 3 ('De cognitione in regulis aeternis'), videlicet quod motio intellectus nostri 'a quiditatibus intelligibilibus' reducitur ad ipsum intellectum divinum, per cuius 'esse simpliciter' illa obiecta habent esse secundum quid, scilicet obiectivum (quod est esse movens intellectum nostrum ad cognoscendum veritates sinceras), et >propter motionem earum dicitur ille intellectus movere, sicut et istae habent 'suum esse secundum quid' propter simpliciter esse illius.
48 Ad primum principale dico quod 'ens ratum' aut appellatur illud quod habet ex se firmum et verum esse, sive essentiae sive exsistentiae (quia unum non est sine altero, qualitercumque distinguantur), aut 'ens ratum' dicitur illud quod primo distinguitur a figmentis, cui scilicet non repugnat esse verum essentiae vel exsistentiae.
49 Si primo modo accipiatur ens ratum, dico quod homo non est ex se ens ratum, sed ab efficiente, - a quo habet omne verum esse, et essentiae et exsistentiae. Et cum dicis quod tunc numquam est ens ratum nisi effectum, - concedo, hoc modo; et quando est effectum, est exsistens, ergo numquam est ens ratum nisi sit exsistens, - concedo; ergo non est eius definitio nisi ut est exsistens, nego istam consequentiam, quia definitio est distincta cognitio definiti secundum omnes partes essentiales eius. Distincta autem cognitio potest esse alicuius, licet ipsum non sit ens ratum; non enim oportet nisi quod ens ratum terminet cognitionem definitivam, et modo non sequitur 'ens ratum definitive intelligitur, ergo ratum est'. >
50 Si secundo modo intelligatur ens ratum, dico quod homo est ex se ens ratum, quia formaliter ex se non repugnat sibi esse: sicut enim cuicumque aliquid repugnat, repugnat ei formaliter ex ratione eius, ita cui non repugnat formaliter, non repugnat propter rationem ipsius; et si homini de se repugnaret esse, per nullum respectum advenientem posset ei non repugnare. Et si ex hoc inferas 'homo est ex se ens ratum hoc modo, ergo est Deus', consequentia non valet, quia Deus non tantum est cui non repugnat esse, sed est ex se ipsum esse.
51 Quod autem dicitur hic quod homo est formaliter ens ratum aliqua relatione, quae est ratitudo eius, improbatum est distinctione 3 quaestione 'De vestigio'. Et videtur valde absurdum, quia - secundum Augustinum VII De Trinitate cap. 2 - si nihil est ad se, nihil est ad aliud; et hoc ipsi concedunt, quod relatio non potest fundari in relatione, sed in absoluto.
52 Quaero ergo de fundamento talis relationis, quae dicitur ratitudo; dicatur a. Si est ad se, ergo non includit essentialiter in suo intellectu per se respectum, quia nihil includens essentialiter respectum est ad se formaliter. Istud a in quantum est ad se, aut est ratum, et habeo propositum, - aut non est ratum, et tunc respectus ille fundabitur in ente non rato; et respectus per eos est idem fundamento, ergo respectus est idem enti non rato. Et maxime >est consequens inconveniens, si accipiatur 'ratum' pro illo cui non repugnat esse, quia sequeretur quod ratitudo illa fundabitur in non rato, quod est 'nihil', - et ita ille respectus erit 'nihil', et tunc ens ratum erit ex duobus nihilis.
53 Ad secundum argumentum concedo quod ab aeterno Deus intellexit lapidem, et non ut idem sibi, - et intellectio ista fuit realis et metaphysica, non logica. Nec tamen plus sequitur - ex hoc de lapide quod sit essentia quam exsistentia, nec magis comparando ad intellectum divinum quam meum; sequitur quidem 'ergo res semper fuit intellecta', sed arguendo 'ergo res fuit in aliquo esse reali' est fallacia secundum quid et simpliciter.
54 Per idem ad illud quod adducitur pro opinione, de proportione ad intellectum, - dico quod ista proportio est relatio cogniti ad cognoscentem, et haec est deminuens ens in quo fundatur, sicut declaratum est; relatio autem 'deminuens ens' non oportet quod requirat secum entitatem simpliciter illius entis quod determinat. Et cum dicis, non est talis proportio 'impossibilis' ad intellectum divinum, - dico quod bene potest esse quod omnino niger non sit albus, nec tamen propter hoc 'albus secundum dentes' est simpliciter albus; ita potest esse quod omnimoda impro>portio sit 'impossibilis' ad intellectum divinum, et tamen quod aliqualis proportio sit 'possibilis' ad intellectum eius, non tamen per esse simpliciter.
55 Ad illud de permutata proportione dico quod ille modus arguendi ortum habet ab Euclide, conclusione decima sexta quinti: ((Si)) - inquit- ((quattuor quantitates proportionales fuerint, permutatim proportionales erunt)); quae probatur per decimam quintam, praecedentem: ((Eadem est proportio multiplicium et submultiplicium)).
56 Et ista permutatione, certa et nota in quantitatibus, utuntur aliqui in argumentis. Philosophus autem usus est ea II Priorum (in duabus regulis): 'Si a et b convertantur et c et d convertantur, et a et c contradicant, b et d contradicent', et e converso. Consequentia necessaria est, quia alterum contradictoriorum dicitur de quolibet; et quia convertibile cum uno contradictorio non recipit praedicationem alterius (nec e converso), ideo convertitur cum reliquo contradictorio. Et generaliter, ubicumque potest haberi aliqua proportio (correspondens decimae quintae Euclidis) >vera, per quam teneat ista permutatio (correspondens decimae sextae), tunc permutatio est bona, - et quando non, non.
57 Ad propositum ergo: generaliter numquam tenet talis permutatio, comparando extrema ad inferius et superius; immo est fallacia consequentis, quia extrema duarum contradictionum ad invicem comparata habent proportionem conversam in inferendo et non eandem (oppositum enim consequentis infert oppositum antecedentis et non e converso), et ideo arguere ita 'sicut primum ad tertium, ita secundum ad quartum' facit fallaciam consequentis. Sed e converso debet argui (in inferendo): 'sicut primum ad tertium, ita quartum ad secundum', - et ita in proposito 'sicut omne ens est possibile, ita omne impossibile est non ens'.
58 Et quod additur ibi, quod tunc 'unum nihil esset magis nihil alio', - respondeo: Tripliciter inest negatio alicui. Quandoque non propter repugnantiam positivi ad affirmationem illius negationis, sed propter solam negationem causae non ponentis illum effectum, - sicut si aliqua superficies esset neutra, esset quidem non alba non propter repugnantiam superficiei ad affirmationem oppositam huic negationi, sed propter solam negationem causae non ponentis albedinem inesse superficiei. Quandoque autem inest negatio positivo propter repugnantiam eius ad affirmationem et oppositum illius negationis, et hoc dupliciter: nam quandoque praecise est talis >repugnantia propter aliquid unum, de intellectu utriusque, - sicut in speciebus ultimis eiusdem generis proximi negationes earum mutuo dicuntur de se, propter repugnantiam earum, quae tantum est propter unum, inclusum in intellectu utriusque, scilicet propter differentiam ultimam complectivam; quandoque autem propter plura, inclusa in intellectu utriusque vel alterius, - sicut si accipiantur species specialissimae duorum generum generalissimorum, repugnant quidem sibi invicem affirmationes propter multa inclusa in eis, tot scilicet quot sunt praedicata dicta in 'quid' de utroque in suo genere: nihil enim dicitur in 'quid' de albedine quod non sit medium ostendendi hanc 'homo non est albedo', nihil etiam dicitur de homine in 'quid' quod non sit medium ostendendi eandem, - et ideo ista 'homo non est albedo' vera est propter repugnantiam extremorum simpliciter, sive propter multa inclusa in intellectu repugnantium, quorum quodlibet ex utraque parte esset sufficiens ratio talis repugnantiae.
59 Et tamen in omnibus istis inhaerentiis negationum, licet ex diversis causis insint, non dicitur aliquid magis vel minus negatum, sed quodlibet simpliciter 'non tale': ita enim est simpliciter sapor nihil albedinis sicut homo, et similiter superficies nihil habet albedinis, posito illo casu; et ratio est, quare non magis est haec negatio quam illa, quia quaelibet negatio negat totam affirmationem sibi oppositam, ex quacumque ratione 'talis', et sive propter unam rationem sive propter plures. >
60 Ita in proposito: homini in aeternitate inest 'non esse aliquid' et chimaerae 'non esse aliquid'; sed homini non repugnat affirmatio quae est 'esse aliquid', sed tantum inest negatio propter negationem causae non ponentis, - chimaerae autem repugnat, quia nulla causa posset in ea causare 'esse aliquid'. Et quare homini non repugnat et chimaerae repugnat, est, quia hoc est hoc et illud illud, et hoc quocumque intellectu concipiente, quia - sicut dictum est - quidquid repugnat alicui formaliter ex se, repugnat ei, et quod non repugnat formaliter ex se, non repugnat.
61 Nec est hic fingendum quod homini non repugnat quia est ens in potentia, et chimaerae repugnat quia non est ens in potentia, immo magis e converso, quia homini non repugnat, ideo est possibile potentia logica, et chimaerae quia repugnat, ideo est impossibile impossibilitate opposita; et illam possibilitatem consequitur possibilitas obiectiva, et hoc supposita omnipotentia Dei quae respicit omne possibile (dummodo illud sit aliud a se), tamen illa possibilitas logica, absolute - ratione sui - posset stare, licet per impossibile nulla omnipotentia eam respiceret.
62 Prima ergo omnino ratio et non reducibilis ad aliam, quare homini non repugnat 'esse', est, quia homo formaliter est homo (et >hoc sive realiter in re sive intelligibiliter in intellectu), et prima ratio quare chimaerae repugnat 'esse' est chimaera in quantum chimaera. Aliter ergo inest ista negatio 'nihileitas' homini in aeternitate, et chimaerae, et tamen non propter hoc est unum magis nihil altero.
63 Vel etiam posset dici quod ab homine removetur tantum illud esse et non aliquid consequens ad esse (cuiusmodi est 'possibile esse'), a chimaera autem removetur esse et suum consequens; et ideo propter plura negatur 'esse' a chimaera quam ab homine, non tamen magis est ista negatio in uno quam in alio. Sed prior responsio videtur realior.
64 Ad Augustinum: capacitas formae - secundum eum est materia, quia habet aliquam entitatem veram, et non tantum aliquam talem qualem habet anima Antichristi antequam creetur. De hoc in secundo libro distinctione 12.
65 Ad ipsum Super Ioannem: concedo quod quando sunt duae causae ordinatae, ambae causant effectum, - et aliter, quia supe>rior plus causat; et ita si cor est causa superior et manus inferior respectu litterarum, utraque causat (tam cor quam manus), non tamen prius cor quam manus producit litteras in aliquo vero esse et postea manus addit eis quemdam respectum!
66 Ad ultimum, de Avicenna: loquitur de fluxu formarum a Deo in quantum intellectae sunt, et de fluxu omnis eius quod est (hoc est, rei in vero esse); et concedo quod sicut aliud 'esse' est intellecti in quantum intellectum, ab esse vero (quod est essentiarum extra animam), ita est fluxus 'iste et ille' alius et alius, et utroque fluxu fluunt res a Deo. Non sic in nobis, quia res praeexsistunt extra animam - vel in causa - ad hoc ut moveant intellectum nostrum ad actum intelligendi. Non autem dicit illum fluxum 'in esse intellecto' esse fluxum in esse quiditativo, quia 'esse intellectum' est esse distinctum contra totum esse reale, tam quiditativum quam exsistentiae.

Notes


  • [[]]
Personal tools