Authors/Duns Scotus/Ordinatio/Ordinatio I/D3/Q8

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
Quaestio 8
554 Quaero de comparatione istarum duarum causarum partialium quae causant notitiam genitam, utrum principalior causa notitiae genitae sit obiectum in se vel in specie praesens, vel ipsa pars intellectiva animae. ƿEt quod obiectum, probatio: Quia illud est principalius movens quod movet 'non motum' quam quod movet motum, sicut apparet in omnibus causis essentialiter ordinatis; obiectum autem movet 'non motum', sicut habetur a Philosopho III De anima, intellectus autem non movet nisi motus; ergo etc.
555 Item, agens assimilat sibi effectum, ergo illud est principalius agens quod magis assimilat; actus magis assimilatur obiecto quam intellectui; ergo etc.
556 Item, unitas scientiae assignatur penes unitatem obiecti virtualiter continentis eam, non autem attribuitur intellectui 'talis contiƿnentia virtualis' respectu habitus; 'continere virtualiter' competit causae activae; ergo principalior causa illius habitus erit obiectum quam intellectus, et si causa habitus, ergo et actus.
557 Ad oppositum: Quanto aliquid est actualius, formalius et perfectius, tanto activius; ergo anima, quae est forma actualior multis aliis causis concurrentibus, erit activior, et ita quando concurrit cum eis in agendo, erit principalius agens.
558 Item, 'enti secundum quid' non competit actus simpliciter, sed quando habet tale 'esse secundum quid' per aliud simpliciter ens, tunc principalius competit illi simpliciter enti, si illud sit aliquo modo activum respectu eiusdem; obiectum autem a nobis naturaliter modo intellectum habet 'esse secundum quid' tantum, in intellectu nostro, propter 'esse simpliciter' ipsius partis intellectivae, quia obiectum in ea est sicut cognitum in cognoscente; ergo illius actionis ad quam ista duo concurrunt non erit obiectum habens 'tale esse' principalis causa, sed pars intellectiva, propter quam obiectum habet 'tale esse'. ƿ
559 Respondeo. Videtur quod pars intellectiva habeat principaliorem causalitatem respectu intellectionum modo nobis naturaliter convenientium: Primo, quia quando causarum ordinatarum altera est indeterminata ad multos effectus, et quasi illimitata, altera autem secundum ultimum virtutis suae determinata ad certum effectum, illa quae est illimitatior et universalior, videtur esse perfectior et principalior, - exemplum de sole et de particularibus generantibus. Intellectus etiam habet virtutem quasi illimitatam et indeterminatam respectu omnium intellectionum, obiecta autem naturaliter a nobis cognita habent virtutem determinatam respectu determinatarum intellectionum quae sunt ad ipsa, et hoc secundum ultimum suae virtutis, sicut quodlibet ad intellectionem sui; ergo etc.
560 Secundo, quia illa est principalior causa, qua agente, alia causa coagit, et non e converso quam alia; intellectu autem nostro agente ad intellectionem, obiectum in se vel in specie coagit: est enim in potestate nostra 'intelligere' quia 'intelligimus cum volumus', II De anima; hoc non principaliter propter speciem - quae est forma naturalis - sed propter intellectum, quo uti possumus cum volumus; principaliter autem actionem intellectus consequitur actio speciei, quae nata est esse semper uniformis ex parte speciei. ƿ
561 Tamen aliquod obiectum, excedens multum facultatem partis intellectivae, puta obiectum beatificum ut clare visum, posset poni habere totam causalitatem respectu visionis, aut principaliorem quam pars intellectiva, et hoc propter excellentiam talis obiecti et defectum partis intellectivae, sed de hoc in quarto libro.
562 De obiectis tamen quae modo naturaliter cognoscimus, prima pars responsionis videtur esse vera. Videtur enim intelligibilium a nobis naturaliter intellectorum species in intellectu esse quasi instrumentum ipsius intellectus, non motum ab intellectu ut agat, quasi scilicet aliquid recipiat ab intellectu, sed quo intellectus utitur ad suam actionem: utpote quando intellectus agit, species illa tamquam minus principale agens coagit ad idem ut ad effectum communem. ƿ
563 Ad primum argumentum dico quod duplex est actus intellectus respectu obiectorum quae non sunt praesentia in se, qualia sunt illa quae modo naturaliter intelligimus: primus actus est species, qua obiectum est praesens ut obiectum actu intelligibile, secundus actus est ipsa intellectio actualis, - et ad utrumque actum agit intellectus, non motus ab eo quod est causa partialis secum concurrens ad illam actionem, licet unum actum intellectus praecedat motio eius ad alium actum. Ad primum autem actum agit intellectus agens cum phantasmate, et ibi intellectus agens est principalior causa quam phantasma, et ambo integrant unam totalem causam respectu speciei intelligibilis. Ad secundum actum agit pars intellectiva (sive intellectus agens sive possibilis, non curo modo) et species intelligibilis sicut duae partiales causae, - et ibi agit pars intellectiva non mota a specie, sed prius movens, id est quasi agens ut species sibi coagat.
564 Cum ergo dicis 'obiectum movet non motum', dico quod in utraque actione obiectum est secundarium movens, licet non sit motum, id est aliquid recipiens in se a principali sive priore movente. Cum dicit 'intellectus non movet nisi motus', dico quod non movet secunda motione nisi motus priore motione: haec autem ƿcomparatio est duarum motionum intellectus, non autem duarum causarum partialium concurrentium in una motione. Si compares causas partiales in utraque motione, dico quod utrobique intellectus movet, non motus a causa partiali concurrente in eadem motione.
565 Ad secundum dico quod effectus formaliter magis assimilatur causae proximae inferiori quam remotae et principio perfectiori, sicut apparet de filio respectu patris et solis; unde istud argumentum est ad oppositum, quia probat quod actus intellectionis sit ab obiecto ut a causa proxima, quia magis sibi assimilatur formaliter: ita etiam species intelligibilis magis formaliter assimilatur phantasmati quam intellectui agenti, et tamen minus principaliter est a phantasmate quam ab intellectu agente.
566 Contra: cum agens intendat sibi assimilare patiens, quomodo non principale agens magis assimilat? Respondeo: principalius agens communiter est aequivocum, et eminentius habet in se perfectionem effectus quam causa univoca: et ideo non magis assimilat sibi formaliter (quia hoc esset imperfecƿtionis in causa sic assimilari effectui), sed assimilat magis, hoc est magis dat formam effectui per quam sibi assimilatur aequivoce, quam det agens particulare; et illa assimilatio activa est ex perfectione causae, licet non sit maior assimilatio formaliter.
567 Similiter, causa perfectior magis assimilat effectum ei cui est assimilabilis quam inferior: magis enim causat effectum qualis est causabilis. Assimilabilis autem est effectus formaliter causae propinquae, ideo ipsa causa remotior magis assimilat effective ipsum effectum causae proximae quam ipsamet causa proxima sibi. Quod enim formaliter filius est similis patri, hoc magis est a causa remota - assimilante filium patri effective - quam ab illa causa propinqua, quia quae plus dat formam qua assimilatur, plus dat effective assimilationem.
568 Ad tertium dico quod 'unitas scientiae assignatur penes obiectum', quia illud est penes quod scientiae distinguuntur, non penes intellectum, quia intellectus unus est respectu omnium scientiarum. Et hoc modo distinguendo scientias, illa est una quae est unius subiecti primi, quatenus obiectum primum habet continere scientiam illam virtualiter, - sed hoc non est nisi ut causa partialis; ƿpraeter hoc enim intellectus est alia causa partialis, continens illam. Non est ergo aliud reducere scientiam ad obiectum primum, quam in altera causa partiali - habente in suo genere ordinem essentialem - reducere ad primum ibi simpliciter, et ab ipso assignare unitatem effectus in quantum effectus est ab eo: et ibi non oportet reducere, quia illud est idem respectu cuiuscumque habitus, - et cum hoc stat quod multo perfectius contineatur in causa reliqua partiali.

Notes