Authors/Duns Scotus/Ordinatio/Ordinatio I/D3/Q5

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
Quaestio 5
281 De vestigio quaero, utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis. Quod non: Quia per vestigium potest investigari illud cuius est vestigium; igitur per creaturam posset naturaliter investigari Trinitas, quod falsum est, quia hoc excedit naturalem rationem.
282 Item, in natura intellectuali est imago Trinitatis; non ergo vestigium. - Consequentia patet, quia ista habent oppositas rationes repraesentandi; ergo non conveniunt eidem.
283 Item, natura intellectualis, quia nobilior est, habet aliam rationem repraesentandi quam naturae inferiores, ut rationem imaginis; ƿsed citra naturam intellectualem sunt aliae multae naturae, habentes ordinem in perfectione, sicut animata supra inanimata et mixta supra simplicia; ergo in eis erit alia ratio repraesentandi, ita quod ratio vestigii non erit communis omnibus.
284 Contra est Augustinus VI De Trinitate cap. ultimo vel 28: ((Oportet ut creatorem 'per ea quae facta sunt' conspicientes, intelligamus Trinitatem, cuius in creatura, quomodo dignum est, apparet vestigium)).
285 In ista quaestione tria videnda sunt: primo - quia secundum Philosophum ((omnes transferentes secundum aliquam similiƿtudinem transferunt)) - videndum est de ratione vestigii in corporalibus, unde translatum est nomen eius ad propositum; secundo videndum est quae sit ratio vestigii secundum quam transfertur ad propositum, et in quo consistat, et respectu cuius in Deo sit ratio vestigii in creatura; tertio videndum est in quibus fundatur respectus vestigii sive creaturae ad Deum, cuius dicitur vestigium.
286 Quantum ad primum dicitur quod vestigium est impressio, derelicta ex transitu alicuius super vacuum vel plenum, ipsum imperfecte repraesentans, - et ideo 'imperfecte', quia vestigium repraesentat aliquid confuse et sub ratione speciei, imago perfecte, quia sub ratione individui: sicut per vestigium distinguitur equus a bove, vel quod transiens est equus, non bos, non ƿautem distinguitur hic equus ab illo; sed imago distinguit, quia imago Iovis non repraesentat Caesarem.
287 Quantum ad secundum dicitur quod creatura habet ad Deum triplicem relationem, sicut ad triplicem causam, - et hoc secundum tres modos relativorum, quos ponit Philosophus V Metaphysicae. Quantum ad primum modum, creatura refertur ad Deum relatione fundata super 'unum', relatione scilicet 'similis', et hoc in quantum creatura est exemplata et refertur ad Deum in quantum est causa exemplaris. Quantum ad secundum modum, scilicet potentiae, refertur creatura ad Deum ut productum ad producentem. Quantum ad tertium modum, scilicet modo mensurae, refertur creatura ad Deum ut ordinata ad ipsum sicut ad causam finalem. Isti ergo tres respectus integrant rationem vestigii, quia una non sufficit sine aliis, ut colligitur ab Augustino 83 Quaestionum quaestione 74, quia ((de duobus ovis)) etc.
288 Habetur ergo in quo consistit vestigium in creatura. Sed respectu cuius est ex parte Dei? - Responsio: in respectu appropriatorum tribus personis, nam creatura per primum respectum (scilicet ƿsimilitudinis) repraesentat artem exemplantem, quae appropriatur Filio; per secundum repraesentat potentiam producentis, quae appropriatur Patri; per tertium repraesentat bonitatem finientis, quae appropriatur Spiritui Sancto.
289 Contra illud quod dicitur in primo membro. Si tantum esset unum animal, ita quod non esset aliud possibile in universo, adhuc eius vestigium non esset eius imago (quia adhuc non esset vestigium similitudo 'totius', sed partis; imago autem est similitudo 'totius'), et tamen tunc non repraesentaret ipsum confuse, id est secundum aliquam rationem communem sibi et aliis.
290 $a Dicetur quod sic, sicut modo sol est universale, licet impossibile esset plures esse soles, - et scientia quae est de sole, est de ipso sub ratione universalis, non de hoc sole: et ita species intelligibilis repraesentat universale, non autem hoc, licet universale non possit esse nisi in hoc. ƿ
291 Contra. Si respectu alicuius in quantum est 'hoc' vestigium non est imago, habetur propositum, et hoc, posito - per quamcumque positionem - quod ab 'hoc' nihil posset abstrahi. Sed hoc posito, adhuc posset aliquid repraesentare 'totum hoc' ut 'hoc', aliquid autem partem huius ut 'huius'.
292 Item, si partes animalium diversorum specie, quae imprimunt in molle cedens, essent similes in quantitate et figura, et vestigium non duceret in cognitionem sub ratione speciei sed tantum generis: si in eadem specie essent tales partes dissimiles in quantitate et figura, vestigium duceret in cognitionem individui ut 'hoc', licet non 'totius' ut repraesentati totaliter. Ergo accidentalis differentia est species vel non species. a$
293 Quantum ergo ad hoc dico quod vestigium est similitudo partis animalis, a qua imprimitur in aliquid sibi cedens. Sed similitudo expressa partis non est similitudo expressa 'totius', quia neque secundum rationem 'totius' in se, neque etiam qua 'totum' immeƿdiate cognoscitur, sed tantum arguitive, et ex hoc quia cognoscitur illud repraesentatum esse aliquid istius; et ideo si illud suppositum sit falsum, puta quod illud imprimens esset separatum a 'toto' - ut si pes amputatus a corpore imprimeret vestigium - erraret anima circa 'totum' cuius nata est esse talis pars impressiva vestigii. Patet etiam quod si totum corpus esset ita impressum pulveri sicut pes est impressus, ista impressio derelicta vere esset imago et similitudo 'totius', sicut modo vestigium est similitudo partis.
294 Hoc etiam ad propositum applicando, non videtur quod prima distinctio posita inter vestigium et imaginem sit vera, quia nulla creatura repraesentat Deum nisi secundum conceptus communes, et non secundum conceptus speciales, speciei scilicet specialissimae. Ergo non est differentia creaturae ad creaturam in repraesentando Deum in ratione communi et non communi.
295 Quod etiam dicitur in secundo membro, quod vestigium consistit in illis tribus relationibus, non videtur verum, quia licet ratio vestigii dicat respectum, quemadmodum similitudo realiter est respectus, tamen sicut non dicitur similitudo esse in respectu praecise sed in aliquo absoluto, in quo fundetur ratio similitudinis, ita etiam ƿvidetur ratio vestigii non esse in respectu praecise, sed in aliquo in quo fundatur ille respectus. Et hoc probatur sic, quia vestigium est similitudo vestigiati, ex quo cognito cognoscitur illud, - ergo vestigium potest praecognosci naturaliter illo cuius est; sed relatio non potest praecognosci termino naturaliter; ergo etc.
296 Item, quod dicitur quod illi tres respectus pertinent ad tres modos relativorum, hoc videtur falsum, quia Philosophus V Metaphysicae, ponens differentiam duorum modorum ad tertium, vult quod in duobus primis modis sit mutua relatio, in tertio non, sed tantum unum dicitur ad aliud quia aliud est eius; omnis autem relatio creaturae ad Deum est non mutua, sed tantum dicitur Deus ad creaturam quia creatura ad ipsum; ergo omnis respectus creaturae ad Deum est secundum tertium modum.
297 Quod etiam adducit de primo modo 'de similitudine', non valet, quia illa similitudo quae est exemplati ad exemplans non est de primo modo, quia non est similitudo univocationis, immo pertinet ad tertium modum, sicut manifeste patet per Philosophum, qui in tertio modo ponit relationem scientiae ad scibile et, uniƿversaliter, mensurati ad mensuram; exemplar autem habet rationem mensurae respectu exemplati; ergo etc.
298 Quantum ergo ad secundum articulum concedo quod omnis respectus creaturae ad Deum pertinet ad illum tertium modum relativorum. Nec in solis respectibus consistit vestigium sed in aliquibus absolutis, et forte in aliquo respectu sicut in tertia sui parte, secundum quod assignat Augustinus partem vestigii VI De Trinitate capitulo ultimo ubi dicit de creaturis: ((Haec omnia quae arte divina facta sunt, et unitatem quamdam in se ostendunt et speciem et ordinem)). Unitas autem est perfectio absoluta, sicut patet per exempla sua ibi, ((unum aliquid est, sicut naturae corporum)) etc.; species etiam, seu forma, absolutum aliquid est, sicut patet per exempla sua ibidem, ((sicut sunt qualitates corporum et doctrinae animarum)); ordo autem aliquem respectum dicit, sed non ad finem ultimum sed ad operationem, - unde dicit: ((aliquem ordinem tenet, sicut sunt pondera, collocationes corporum, et amores aut delectationes animarum)). Haec tria sic sumpta repraesentant, sub ratione similitudinis, tria correspondentia eis in ƿDeo, quia unitas repraesentat summam unitatem primi principii, a quo est origo, - et quoad hoc ait Augustinus ibi: ((In illa Trinitate est summa origo omnium rerum)); species in creatura repraesentat summam pulchritudinem, unde subdit: ((summa pulchritudo)) est; ordo seu operatio in creatura repraesentat operationem perfectissimam in Deo, et quoad hoc subdit: ((et beatissima delectatio)).
299 Possunt et alia multa in creaturis assignari, quae velut similia repraesentant in divinis aliqua appropriata personis, puta unum, verum et bonum: unum in creatura repraesentat unitatem appropriatam Patri, verum veritatem appropriatam Filio, bonum bonitatem appropriatam Spiritui Sancto. Et istae perfectiones omnes se habent absolute, et repraesentant absolutas perfectiones Dei appropriatas personis.
300 Aliter multipliciter assignatur vestigium, sive in illis quae per rationem similitudinis repraesentant aliqua appropriata personis sive per rationem proportionalis. Dico autem 'proportionaliter repraesentare' quando ratio illius repraesentantis non est formaliter in Deo, sed aliquid proportionale illi rationi, - sicut de illa assignatione 'modus et species et ordo', cum qua videtur esse eadem ƿilla assignatio Sap. 11: ((in numero, pondere et mensura)). Modus enim accipitur pro limitatione, et pro eodem accipitur mensura in illa assignatione Sap. 11; pondus autem sumitur ibi pro ordine, et numerus pro specie. Numerus sive species, et pondus sive ordo, exponatur sicut in prima expositione vel assignatione; sed mensura (quae hic idem est quod modus) non repraesentat aliquid sub ratione similis, sed proportionalis, quia limitatio producti repraesentat illimitationem producentis. - Et sic patet in quibus in creatura consistat vestigium, et respectu quorum in divinis - quia respectu appropriatorum personis divinis.
301 Sed quomodo tunc accipitur ratio vestigii, in divinis, quae sit similitudo partis, cum in divinis non sit pars? Responsio. Trinitas est quasi quoddam totum numerale, saltem in conceptu intellectus, persona autem ibi est quasi pars totius ƿhuius: ita etiam appropriatum personae in quantum appropriatum, est ibi quasi pars eiusdem, quia accipitur pro eo cui appropriatur; nec tantum hoc, sed appropriabile licet non acceptum ut appropriatum, adhuc est ibi quasi pars eiusdem, quia eius ratio ut est et ut accipitur, complete salvatur in una persona, et per consequens ratio eius non ponit trinitatem, sed ponit concomitanter unitatem alicuius personae in qua sit. Licet igitur creatura communiter non repraesentet nec personam ut persona quae in intellectu nostro est quasi pars Trinitatis, nec appropriatum ut appropriatum - non enim sic cognoscitur nisi cognoscatur illud cui appropriatur - repraesentat tamen appropriabile, in quo salvatur quasi ratio partis, modo praedicto, respectu Trinitatis.
302 Quantum ad tertium articulum dicitur, secundum Boethium De hebdomadibus, quod ((diversum est 'quo est' et 'quod est')), quia illud quo aliquid est dicitur 'ratitudo' eius, quo autem ipsum est 'quod est' vel 'quid' dicitur 'aliquitas' eius. Hoc ƿintellecto, dicitur quod respectus vestigialis in creatura non fundatur in ratitudine rei sed in aliquitate tantum, et est formaliter ratitudo eius.
303 Modus ponitur iste: secundum Avicennam V Metaphysicae, ((humanitas est tantum humanitas)); ergo ratio humanitatis non est res rata, - ergo oportet quod aliquo alio extra rationem formalem humanitatis sit ens ratum.
304 Arguitur etiam quod illud quo formaliter est ratitudo eius, sit respectus vestigialis, et hoc primo sic: quidquid includitur in per se intellectu alicuius in quantum tale, est illud quo ipsum est tale, vel idem formaliter quod ipsum in quantum est tale; sed respectus vestigialis includitur in ratione cuiuslibet entis rati; ergo etc. - Probatio minoris: quoddam ens est quod est ipsum 'esse', ƿsicut Deus, quoddam cui convenit 'esse', sicut omne aliud ens a Deo,- quod non est de se 'esse', sed tantum ens cui convenit 'esse'. Ex hoc arguitur sic: quodcumque ens non est de se 'esse' sed cui convenit 'esse', non est ens ratum nisi participando ipsum 'esse', vel in quantum participat ipsum 'esse'; omne aliud a Deo est cui convenit 'esse', et non est ipsum 'esse', - ergo non est ratum nisi in quantum participat 'esse'; ergo illa participatione formaliter est ratum.
305 Secundo sic: nihil aliud a Deo potest perfecte cognosci sine cognitione omnium causarum intrinsecarum et extrinsecarum, I Physicorum, ((Tunc unumquodque)) etc.; sed si essentia alicuius talis esset absoluta et non includeret respectum essentialiter ad causam extrinsecam, posset perfecte cognosci sine cognitione causae extrinsecae; ergo oportet quod includat talem respectum.
306 Adducitur Augustinus VIII De Trinitate cap. 5: ((bonum omnis boni)) etc. ƿ
307 Item, Boethius De hebdomadibus: ((Si paulisper per intellectum amoveas ipsum primum bonum, tunc licet sint bona, non tamen in eo quod sunt erunt bona)). Ergo aufertur ratio boni ab eis, ablato per intellectum primo bono, - et per consequens bonitas formaliter in eis dicit respectum sive participationem summi boni.
308 Si arguitur contra istam opinionem, per Averroem XI Metaphysicae, quod 'relatio habet debilissimum esse', ergo non est nec potest esse formaliter ratitudo entis rati,- dicitur quod duplex est relatio: quaedam accidentalis, quaedam substantialis. Et accipitur ista distinctio relationis a Simplicio Super praedicamenta, ubi vult quod aliqua 'in' non constituunt praedicamenta, sicut alia, pro eo quod aliqui respectus sunt essentiales sive substantiales, aliqui non sed accidentales. Dicunt igitur quod dictum Commentatoris verum est de relatione accidentali, non de substantiali. ƿ
309 Si autem obicitur quod omnis relatio praesupponit fundamentum in 'esse' rato, ergo non est ipsa ratitudo fundamenti, - dicitur quod verum est de relatione adveniente fundamento, sed non de relatione constituente fundamentum.
310 Contra ista. Ut intelligantur verba ista, distinguo tria secundum opinionem illius doctoris in cuius dictis videtur fundari ista opinio, quia secundum ipsum res dicitur uno modo a reor reris, quod est 'opinari', - secundo modo res dicitur a ratitudine. Loco istorum verborum accipio verba planiora: pro re dicta a 'reri' accipio realitatem opinabilem, quae communis est - secundum ipsum figmentis et non figmentis; pro re dicta a ratitudine accipio, secundum intentionem suam, realitatem quiditativam, quia ponit rem quiditativam esse ratam per hoc quod est exemplata, quod non ƿconvenit figmentis. Ultra ista non restat nisi realitas 'actualis exsistentiae'. Habemus igitur tria, per ordinem: realitatem opinabilem, quiditativam et exsistentiae.
311 Quaero tunc, quid intelligit per aliquitatem? Si enim realitatem opinabilem, cum illa sit communis alicui et nihilo, illa de se nihil est. Igitur si ratitudo fundetur in aliquitate sic sumpta, fundatur in nihilo, - ergo est nihil, quia quod nihil est ad se, nihil est ad aliud, VII De Trinitate cap. 3; ergo ratitudo nihil est. Ergo tota res, composita ex ratitudine et aliquitate, sunt duo nihila.
312 Si aliquitas dicatur realitas quiditativa, quaero quid intelligit per ratitudinem: aut realitatem quiditativam, aut realitatem exsistentiae? Si quiditativam, igitur dicere ratitudinem fundari in aliquitate, est dicere realitatem quiditativam fundari in realitate quiditativa, quod nihil est dictu, quia tunc idem fundaretur in se ipso secundum idem 'esse'. Si realitatem exsistentiae, - contra: ergo illi ƿpraesupponitur ratitudo, quia res secundum istam opinionem habet vere 'esse' ratum ante 'esse' exsistentiae, et ita non potest prima ratitudo eius esse 'esse' exsistentiae.
313 Si dicas quod aliquitas quae est realitas opinabilis, est 'quid' commune alicui et nihilo, sed alia est aliquitas, quae est propria rei possibili esse et non convenit figmentis (ex qua componitur res habens aliquitatem, et ex ipso 'esse' sicut ex ratitudine sua), - contra: hoc est dicere quod duplex est aliquitas, alia alicuius et nihili, et alia alicuius tantum, sicut si diceretur, duplex est albedo, alia albi et nigri, alia albi tantum. Et praeter hoc, de illa aliquitate propria entitati possibili quaero: aut illa est respectus tantum, et fundatur in aliquitate communi (quia illa sola praecedit eam), et tunc fundabitur in nihilo, ut dictum est, - et tunc erit nihil; aut illa aliquitas propria est absolutum, et per eam distinguitur res habens eam, a figmentis, per te, - igitur ista est prima ratitudo rei et absoluta, et ita respectus non erit prima ratitudo rei.
314 Praeterea, secundo sic: humanitas aut habet de se conceptum ƿcui non repugnat aliquid subesse in effectu, aut cui repugnat de se aliquid subesse in effectu, aut cui de se aliquid subest in effectu. Non tertio modo, secundum omnem opinionem, eo quod hoc est proprium soli Deo. Si detur quod de se repugnat sibi aliquid subesse illi conceptui, ergo per nullum respectum advenientem potest ei competere quod aliquid possit sibi subesse, quia quod repugnat alicui ex parte sui, non potest ei non repugnare stante natura eius, et ita non fit sibi non repugnans per aliquem respectum advenientem sibi. Ergo conceptus humanitatis est talis cui de se non repugnat aliquid subesse in effectu: sed talis conceptus est entis rati, secundum opinionem istius magistri, quia conceptui figmenti repugnat esse in effectu.
315 Praeterea, tertio: Philosophus IV Metaphysicae, ex opinione dicentium 'omnia apparentia esse vera' infert istud impossibile, quod 'omnia erunt ad aliquid', - quod non intelligit tantum denominative, quia sic 'omnia esse ad aliquid' verum est, saltem omnia alia a Deo; ergo intelligit inferre pro maximo inconvenienti 'omnia esse essentialiter ad aliquid': haec autem opinio ponit 'essentialiter ƿomnia esse ad aliquid', - ergo haec conclusio, 'omnia' scilicet 'esse ad aliquid', est magis inconveniens quam quod 'omnia apparentia sint vera'.
316 Si dicas quod Philosophus dicit quod 'omnia erunt ad aliquid', scilicet ((ad opinionem et sensum)), - contra: in argumento, ad impossibile ducens conclusio debet esse aeque vel magis impossibilis quam praemissa; ista conclusio illata, quatenus illata, non differt a praemissa quae ponit omnia vera esse propter apparentiam eorum sensui vel opinioni - nisi in hoc quod infert 'omnia esse ad aliquid'; ergo si in aliquo habet maiorem impossibilitatem quam praemissa, est ista impossibilitas 'omnia sunt ad aliquid simpliciter'.
317 Quarto sic: humanitas in quantum humanitas, aut tantum habet 'quid' nominis, aut habet 'quid' rei quod repugnat figmentis. Si primo modo, ergo de humanitate in quantum humanitas est, non plus est scientia quam de chimera, et per consequens metaphysica, quae est de quiditatibus, non magis erit scientia quam si esset de figmentis, non intelligibilibus propter contradictionem inclusam in ƿeis. Si vero humanitas in quantum humanitas habet 'quid' rei quod repugnat figmentis, ergo humanitas unde humanitas, est ens ratum.
318 Respondetur quod humanitas unde humanitas, habet aliquam definitionem, sed illa non indicat ens ratum (quia figmenta possunt habere genus et differentiam), sed ad habendum completam rationem entis rati oportet addere respectum ad ens imparticipatum.
319 Istud non respondet ad argumentum, quin metaphysica nulla sit scientia. - Similiter etiam quod dicit de figmentis - quod habent genus et differentiam - falsum est, quia omne tale habet rationem in se falsam, quia includentem contradictionem, quia una pars repugnat alteri: sed tales partes numquam sunt genus et differentia, quia differentia est per se determinativa generis, et per consequens non repugnat ei.
320 Secundo, contra opinionem, arguitur ex dictis eius. Primo sic: quidlibet est formaliter activum sua ratitudine, ƿquod probatur, quia ratitudine est formaliter in actu; sed nihil secundum ipsum formaliter est activum relatione, quia relatio non est principium agendi; ergo ratitudo non est relatio.
321 Item, secundum ipsum nulla creatura in quantum rata differt specie ab illo 'esse' quod est Deus; sed ipsum 'esse' quod est Deus, secundum omnem opinionem est absolutum: quomodo ergo illud quod est formaliter relatio non differt specie ab eo quod est absolutum?
322 Item, secundum istum ens rationis participat ens ratum vel ens primum, non tamen est formaliter res rata. Ergo participatio talis non est formaliter ipsa ratitudo.
323 Quantum ad istum articulum dico quod nullus respectus est ratitudo, sive quo aliquid est firmum ens vel verum ens vel certum ens, in quacumque entitate, quia omnis respectus habet aliquid in quo fundatur, quod secundum se non est ad aliud; et in illo primo, in quo essentialiter ad se, si non est essentialiter ens certum, ens ƿfirmum, non est capax alicuius respectus per quem fiat ens ratum, quia non ratum si fiat ratum aut fiet ratum ex se, quod includit contradictionem - quia quidquid est ex se aliquale, est necessario tale, - aut ab aliquo causante fiet ratum, et si hoc, prius naturaliter potest absolutum aliquod terminare illam actionem quam relatio, quia formalis ratio cuiuscumque primi termini producti non est necessario respectus.
324 Ad rationes pro opinione opposita, quantum ad istum tertium articulum. Ad illud Avicennae, de humanitate, dico quod per hoc quod dicit quod ((equinitas est tantum equinitas)), non excludit illa quae sunt per se de ratione equinitatis (cuiusmodi est entitas rata), sed excludit illa quae sunt passiones entis, ut 'unum', 'actus', etc., sicut patet ibi per litteram suam.
325 Ad secundum, tam maior falsa est quam minor: maior, quia animal inest homini formaliter vel per se et essentialiter, in quantum homo, non tamen animalitas vel animal est formaliter homo; ƿsed si addatur in maiore 'quidquid per se includitur in intellectu alicuius tamquam ultimum in eo ', vera est maior - et sic minor falsa est.
326 Cum probatur per alium prosyllogismum, ((cui convenit 'esse')) etc., - dico quod maior istius prosyllogismi falsa est, si per ly 'in quantum' intelligatur reduplicari aliquid 'per se primo modo', vel si accipiatur in maiore 'participando' gerundivum. Et prout exponitur per 'quia', si intelligatur causalitas pertinens ad primum modum 'per se', falsa est maior eodem modo, quia 'per se primo modo' participatio ipsa non est quo est ens ratum formaliter; si autem intelligatur per ly 'in quantum' causalitas pertinens ad secundum modum 'per se' (qualis est in subiecto respectu propriae passionis), sic concedo quod 'tale ens in quantum tale ens', puta lapis in quantum lapis, participat ipsum ' esse ': non tamen est propositio vera e converso videlicet quod 'in quantum participat, est ens' (exemplum: haec est falsa, proprie loquendo, 'homo in quanƿtum risibilis, est homo', et hoc intelligendo 'per se secundo modo', et multo magis 'per se primo modo', haec tamen est vera, 'homo in quantum homo, est risibilis', secundo modo), et tamen potest concedi aliquo modo illa alia, prima - quia lapis in quantum lapis, participat ipsum 'esse', ita quod lapis, positus in entitate rata, de necessitate et 'per se secundo modo' habet respectum participationis, sine qua ipsum 'esse' includit contradictionem, sicut subiectum esse sine propria passione, vel fundamentum necessarium relationis esse sine relatione, posito termino illius relationis. Tunc intelligo sic, quod in primo instanti naturae est ens quod est ipsum 'esse', scilicet Deus; in secundo, est lapis ens ratum, absolutum, quod nec intelligitur tunc participans nec non participans; in tertio, est ipsa participatio, respectus quidam, consequens ad ipsum lapidem.
327 Ad aliud argumentum de I Physicorum, de causis, dico quod aliud est relationem esse priorem cognitione causati per causam, et aliud est ipsam includi in cognitione causati: licet enim prius lapis habeat respectum ad Deum quam lapis cognoscatur - et ideo non cognoscitur nisi cognito Deo, perfecte - tamen lapis cognoscitur non cognito respectu ad Deum; et ex hoc sequitur quod ille respectus non ƿest de essentia lapidis, quia nihil cognoscitur nisi cognito eo quod est de essentia sua.
328 Ad Augustinum: concedo quod quodcumque 'aliud bonum' est bonum per participationem, sed non vult auctoritas quod participatio sit de essentia illius boni.
329 Ad Boethium, dicendum quod auctoritas concludit oppositum, quia ibi ponit subtractionem primi boni per intellectum - et hoc posito, loquendo de creaturis, dicit quod loquendo de 'esse' earum 'licet sint, et bona sint, non tamen in quantum sunt, bona sunt', - igitur ipse subtrahens secundum intellectum primum bonum, loquitur de creaturis secundum 'esse' creaturarum; sed si 'esse' creaturarum esset respectus ad summum bonum, non solum esset contradictio subtrahere primum bonum et loqui de 'esse' creaturarum, sed non esset intelligibile, quia non est intelligibile ponere respectum subtrahendo terminum respectus; ergo intelligit quod'esse' creaturarum sit absolutum. Sed 'bonitas' apud eum dicit quemdam 'fluxum' a primo bono, et verum est quod iste terminus dicit respectum, et ideo non potest 'absolute' competere rei: si ergo res secundum 'esse' suum non essent a primo bono, non essent bona in quantum sunt, quia in quantum sunt non fluxerunt a primo bono; essent tamen bona per accidens, si secundum 'esse' aliud fluerent a primo bono, - sicut lapis, si non secundum se esset a voluntate primi boni sed secundum duritiam, in quantum ƿdurus esset bonus (quia a voluntate primi boni), licet non in quantum lapis vel in quantum ens. Patet ergo quod accipit 'bonum' pro respectu fluxus a primo bono, et hoc etiam modo bonitas in aliis entibus a Deo non est nisi quia sunt a voluntate primi boni. Sed ista non est perfectio absoluta et intrinseca creaturae, et ideo bonitas, secundum aliam rationem, absolutam, non dicit respectum ad creatorem, licet bonitas ut accipit ibi, dicat respectum ad ipsum.
330 Ad primum argumentum principale dico quod per vestigium distincte investigatur illud cuius est imago, scilicet pars 'totius', sed 'totum' non investigatur nisi indistincte, sicut 'totum' cognoscitur ex parte. Ita in proposito. Per creaturam investigatur appropriatum, non tamen in quantum appropriatum sed ipsum quod est appropriabile cuicumque personae: et ideo Trinitas - cuius conceptus in intellectu est quasi 'totalis' - investigatur quasi per similitudinem partis. ƿ
331 Ad secundum dico quod quaelibet essentia creata in quantum talis essentia creata, est secundum determinatum exemplar, et ideo quaelibet repraesentat Deum sub ratione vestigii. Natura autem intellectualis, in quantum habet in se essentiam unam et operationes multas, inter quas est ordo originis, repraesentat Trinitatem ratione omnium istorum concurrentium in tali natura, ita quod natura intellectualis non eodem est vestigium et imago, sicut patebit magis in quaestione de imagine.
332 Ad ultimum dico quod non est in essentiis creaturarum alia ratio repraesentandi quam ratio vestigii, sed quia in aliqua natura concurrunt multa, repraesentantia unitatem et trinitatem, ideo talis natura habet rationem imaginis, sicut natura intellectualis. Talis autem concursus non est in aliqua natura, inferiore natura intellectuali, et ideo omnes naturae aliae inferiores habent praecise rationem vestigii. ƿ

Notes