Authors/Duns Scotus/Ordinatio/Ordinatio I/D3/Q1

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
Quaestio 1
ƿ1 Circa tertiam distinctionem quaero primo de cognoscibilitate Dei; et quaero primo utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris. Arguo quod non: Philosophus III De anima dicit ((Phantasmata se habent ad intellectum sicut sensibilia ad sensum)); sed sensus non sentit nisi sensibile; ergo intellectus nihil intelligit nisi cuius phantasma potest ƿper sensus apprehendere. Deus autem non habet phantasma, nec est aliquid phantasiabile, ergo etc.
2 Item, II Metaphysicae: ((Sicut oculus noctuae ad lucem solis sic et intellectus noster ad ea quae sunt manifestissima naturae)); sed ibi est impossibilitas; ergo et hic.
3 Item, I Physicorum: ((Infinitum in quantum infinitum est ignotum)); et II Metaphysicae: ((Infinita non contingit cognoscere)), ergo nec infinitum, quia eadem videtur esse improportio intellectus finiti ad infinitum et ad infinita, quia aequalis excessus, vel non minor.
4 Item, Gregorius Super Ezechiel: ((Quantumcumque mens nostra in contemplatione profecerit Dei, non ad illud quod ipse est, sed ad illud quod sub ipso est attingit)). ƿ
5 Contra: VI Metaphysicae: 'Metaphysica est theologia de Deo et circa divina principaliter'; ergo etc. Et in actu eius, scilicet in consideratione actuali substantiarum separatarum, ponit felicitatem humanam, X Ethicorum.

Notes