Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D42

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem quadragesimam secundam quaeritur utrum peccata capitalia distinguantur.
[2] Respondeo quod uno modo distinguuntur peccata capitalia respectu voluntatis nostrae coniunctae appetitui sensitivo, quia ipsa nata est delectari appetitui sensitivo, et ideo facillime appetit delectabilia appetitibus sensitivis; et secundum hoc distinguuntur per appetibilia carnis, oculorum et superbiae vitae, ex quibus alia oriuntur. Tamen illa simpliciter non distinguit peccata mortalia, quia non invenies sub quo illorum septem formaliter contineatur 'infidelitas' aut 'desperatio' et multa quae possunt excogitari; et ideo vel distinguuntur formaliter secundum habitus virtuosos oppositos, vel secundum praeceptum quoad nos legis scriptae, vel legis naturae quoad nos et angelos.

Notes