Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D27

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem vigesimam septimam quaeritur utrum gratia sit virtus.
[2] Respondeo quod sic, non tantum per identitatem, sed formaliter; est enim formaliter caritas. Ista enim gratia, de qua Magister loquitur ibi, est caritas, quae virtus est secundum quam Spiritus Sanctus inhabitat, nec sic per fidem atque spem, sicut dictum est in I libro ubi determinata est opinio Magistri.
[3] Quod autem idem sint, patet, quia caritas non potest coniungere fini ultimo nisi et gratia, nec e contra; nec possunt esse duo dona immediate coniungentia fini ultimo; unde sicut sola caritas dividit inter filios regni et filios perditionis, ita et sola gratia.
[4] Sed contra hoc instatur quod caritas est perfectio simpliciter; unde et Deus non dicitur habere gratiam, quia Deus non dicitur dignus vita aeterna, quia haec respicit correspondentiam praemii ad meritum. ƿ
[5] Dicendum quod caritas est secundum quam quis habet Deum carum, sed gratia secundum quam habetur a Deo carus; et ideo unum potest attribui Deo licet non aliud, licet absolutum sit sive quo anima habet Deum carum et quo habetur a Deo carus.
[6] Ad probationem dicendum quod omnis gratia est caritas, sed non e contra; et ideo caritas potest Deo attribui et esse perfectio simpliciter, licet non gratia, sicut sapientia est perfectio simpliciter, licet non sapientia per inventionem aut doctrinam, quia haec sapientia de suo nomine dicit limitationem. Sic idem donum est quo acceptatur a Deo et acceptat Deum; et ideo caritas qua acceptat Deum, Deo convenit, licet non gratia qua acceptatur, quia haec est imperfectionis, quia per gratiam ordinatur quis ad beatitudinem. Unde convenientius est gratia quam caritas.

Notes