Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D21

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search



Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem vigesimam primam quaeritur utrum peccatum primi hominis potuit fuisse peccatum veniale.
[2] Quod sic, videtur: Rectitudini innocentiae minus repugnat peccatum veniale quam mortale; sed non potuit confirmari nisi primo potuit peccare peccato mortali; igitur similiter potuit peccasse peccato veniali.
[3] Item, transitus ab extremo in extremum est per medium; sed peccatum veniale est sicut medium inter iustitiam et peccatum mortale; igitur prius peccavit peccato veniali quam mortali.
[4] Contra: Omne peccatum est contra rectitudinem rationis; igitur peccatum veniale est contra illam rectitudinem; igitur non stat cum rectitudine summa rationis, nec potest corrumpere eam, quia non corrumpitur nisi per peccatum mortale. Igitur si potuit peccare, primo, peccato veniali, simul habuisset rectitudinem rationis et non habuisset.
[5] Praeterea, omne peccatum meretur poenam; igitur et peccatum veniale; ergo si peccasset peccato veniali, habuisset poenam. Sed hoc videtur falsum, quia adhuc fuisset immortalis et ideo non pateretur poenam. ƿ
[6] Iuxta hoc quaeritur, circa distinctionem vigesimam secundam, utrum peccatum primi hominis fuit maximum.
[7] Quod sic, videtur: Quia peccatum "adimit bonum"; igitur quod adimit maius bonum, est maius peccatum, sed peccatum primi hominis adimebat maximum bonum, nam ex illo incurrimus omnes necessitatem peccandi et mortem; igitur etc.
[8] Sed contra est quod dicit Augustinus super Genesim, quod peccavit ex condescensu sociali ad uxorem suam.
[9] Ad primam quaestionem dicunt quidam quod non potuit peccare, primo, peccato veniali, propter rationem factam in oppositum: 'quia peccatum veniale non potest stare ƿcum perfecta rectitudine et non potest eam corrumpere, et ideo oportet eam esse prius corruptam, et nonnisi per mortale; igitur' etc.
[10] Item, cum ordinatione virium superiorum non stat deordinatio virium inferiorum; unde vires inferiores non potuerunt primo deordinari in se; igitur oportuit quod primo fuerit aversio a Deo secundum portionem superiorem. Aversio autem a Deo sive deordinatio in portione superiore est peccatum mortale; et ideo oportuit prius peccare peccato mortali quam sit deordinatio in viribus inferioribus peccando peccato veniali.
[11] Sed contra ista: Iustitia originalis non magis coniunxit eum cum ultimo fine quam nunc gratia perfecta puri viatoris; sed haec non inseparabiliter coniungit quin potest stare cum ea aliqua obliquatio in voluntate per peccatum veniale, etiam in viris perfectis (patet per illud Ioannis: Si dixerimus quia peccatum non habemus etc.; et per illud Augustini: "Si de peccato agitur "); ergo etc.
[12] Praeterea, accipiatur peccatum veniale ex genere, ut verbum iocosum: manifestum est quod potuit istum actum habere, sicut omnes concedunt; sed istum actum habendo et faciendo, non ƿpeccasset mortaliter, quia non habuit praeceptum de hoc, nec fuit praeceptum decalogi: unde non peccasset speciali inobedientia, nec in contemptum Dei, sed sine contemptu Dei, non cogitando contemnere eum; igitur tantum peccasset peccato veniali.
[13] Dices quod sic beatus potest habere istum actum aut potest velle talem actum, et non habet praeceptum super hoc!
[14] Dico quod ex quo beatus est confirmatus, non potest illum actum habere, nec stat cum beatitudine sua (per quam satiatur) ut sit aliqua deordinatio in voluntate sua.
[15] Sic respondendo igitur, sciendum primo quae sit ratio peccati venialis. Dico quod peccatum veniale habet deordinare actum, non tamen simpliciter, quia non est deordinatio simpliciter a regula sua, nec avertit simpliciter a fine sicut mortale.
[16] Ideo non accipitur distinctio peccati venialis a mortali 'quia ƿmortale sit circa finem et veniale circa illud quod est ad finem', sed in hoc quod unum est contra praeceptum et aliud non. Unde actus venialis est deordinatus deordinatione cum qua potest acquiri finis, sed mortale cum qua non potest. Non tamen ita bene acquiritur cum veniali sicut sine, nec ita perfecte. Unde veniale non est circa illud quod necessario requiritur ad finem, sed circa illud per quod melius et perfectius acquiritur finis, vel ex omissione illius per quod expeditius habetur finis
[17] Et ideo potuit peccare venialiter, quia potuit non exercere omnia quae iudicabantur expedientia ad finem consequendum, vel non abiciendo retardantia (quae tamen non essent omnino avertentia a fine); quare potuit peccare primo venialiter, et poenitere de peccato suo poena quae requiritur ad peccatum veniale, scilicet displicentia (poena interiore), de qua alias dicetur.
[18] Vel potest dici quod veniale potest dimitti sine aliqua poena, solum per aliquem actum bonum exhibitum Deo, cuius alias homo non esset debitor.
[19] Ad primum in contrarium dicendum quod peccatum veniale stat cum rectitudine perfecta et gratia, immo forte simul cum actu meritorio, quia simul cum actu meritorio potest aliquis habere parvam inanem gloriam aut aliud peccatum veniale. Puto enim quod Adam non fuit superior quam beatus Ioannes, qui dixit: ƿSi dixerimus quia peccatum non habemus etc. Unde Augustinus: Praeter Christum et beatam Virginem, 'de qua cum de peccatis agitur nullam volo habere quaestionem, quid dicemus nisi quod beatus Ioannes: Si dixerimus quia peccatum non habemus' etc.? Et ideo cum perfecta rectitudine ad Deum potest stare peccatum veniale.
[20] Dicis quod similiter posset stare in beato peccatum veniale cum beatitudine!
[21] Dico quod si beatus dimitteretur sibi, posset in illum actum; sed non esset sibi venialis, ratione praecepti quod habet de eliciendo semper illum actum beatificum; et ideo propter praeceptum de semper optima operando, esset sibi deordinatio quaecumque talis mortale peccatum.
[22] Ad aliud, quando arguitur quod 'cum deordinatione virium superiorum non stat deordinatio virium inferiorum', conceditur. Et quando dicitur quod tunc erit primo peccatum mortale, dico quod peccatum veniale potuit primo fuisse in portione superiore. Nec tamen contemptus, quia si sciret quod esset contra praeceptum Dei, hoc non faceret. Unde tunc est contemptus, quando aliquis facit aliquid cuius oppositum praeceptum est, ut si praeceptum superioris non faciam sed contrarium, tunc contemno eum; sed si faciam aliquid inordinatum, cuius oppositum non est mihi praeceptum a superiore nec de eo cogito, quomodo tunc contemno ƿeum? Unde nescio quid aliqui dicant per trufas suas de contemptu!
[23] Unde dicendum est ad rationem quod licet venialia possunt committi in sensu et in portione inferiore, possunt tamen committi in portione superiore, quia portio superior distinguitur ab inferiore per hoc quod est circa obiectum increatum, circa quod potest esse peccatum veniale (ut aliqua cogitatio subrepticia circa articulum fidei).
[24] Ad aliam quaestionem dicendum quod primum peccatum primi hominis fuit maximum, non quantum ad deformitatem intrinsecam, sed quantum ad sequelam.
[25] Nam primum peccatum primi hominis fuit inordinatus amor uxoris suae, quo sibi voluit complacere (sicut dictum est de peccato angeli, quod primum peccatum eius fuit inordinatus amor sui, et postea sequebantur alia peccata); et ita primum peccatum primi hominis, quantum ad deformitatem intrinsecam, non fuit maximum. Sed peccatum mulieris fuit maius, quae appetiit dignitatem aliquo modo Dei, scilicet scientiam boni et mali.
[26] Sed tamen, quantum ad sequelam, primum peccatum primi hominis fuit maximum, quia omnes ex hoc peccamus. Nec sic ƿpeccatum mulieris fuit maius, sed minus, quia ipsa peccante et viro suo vincente illam tentationem, ipsa fuisset mortua et alia sibi fuisset uxor facta de qua genuisset filios innocentes.
[27] Quantum tamen ad condiciones accidentales, peccatum viri fuit magis grave, quia nullam pronitatem habuit ad peccandum, nec habuit pronitatem ad malum, nec illud praeceptum fuit difficile ad observandum, et fuit maioris roboris quam mulier.
[28] Nos autem pronitatem habemus ad malum, et praecepta sunt nobis difficilia ad observandum.
[29] Ad rationem: quod peccatum intrinsece dicitur gravius vel minus grave ex bono quod formaliter privat. Nunc autem bonum quod formaliter adimitur per primum peccatum, fuit rectitudo originalis; hoc autem non fuit maximum bonum; maius autem bonum est illud praeceptum Diliges Dominum Deum tuum etc. et alia praecepta decalogi, et ista sunt magis bona quam Non comedas de ligno vitae, quia hoc non est bonum nisi quia praeceptum erat, sed bonum decalogi est bonum formaliter ex se. Sed tamen plura bona adimebat demeritorie (nobis demerendo); et ideo maximum peccatum fuit quantum ad sequelam.

Notes